Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ille ad Deum digne elevat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine, quam sanctæ et innocentes et mundæ sint ab omni molestia et iniquitate et rapina, quas ad te extendo manus; quemadmodum justa et munda labia, et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis. Ad hoc Pelagius respondens ait : Posse quidem hominem sine peccato esse et Dei mandata custodire, si velit, diximus; hanc enim possibilitatem Deus illi dedit: non autem diximus, quod inveniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato; nec per hoc tamen in posterum inconversibilis. Reliqua vero quæ subjecerunt, neque in libris nostris sunt, neque talia unquam diximus. His auditis Synodus dixit: Quoniam negas te talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent? Pelagius respondit: Anathematizo quasi stultos, non quasi hæreticos; siquidem non est dogma. Deinde judicaverunt episcopi dicentes: Nunc quoniam propria voce anathematizaviť Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula (Infra, de Gestis Pelagii, n. 16).

Tum objecta sunt Pelagio, quæ in doctrina Cœlesti discipuli ejus referuntur inventa. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adæ ipsum solum læserit et non genus humanum. Quoniam Lex sic mittit ad regnum, quemadmodum Evangelium. Quoniam ante adventum Christi fuerunt homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in illo statu sunt, in quo Adam fuit ante prævaricationem. Quoniam neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Hæc ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem ab Aurelio et ab aliis cum ipso episcopis dicerentur audita atque damnata. Deinde objecta et alia quædam capitula, commemoratione nominis Augustini interposita, quæ ipsi de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici hujusmodi quæstionibus turbarentur, quibus per librum ad Hilarium scriptum idem ipse responderat. Ista sunt autem : Posse hominem sine peccato, si velit, esse. Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam æternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. Ad hæc sibi objecta Pelagius ita respondit : De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius de eo autem quod fuerint ante adventum Domini homines sine peccato, dicimus et nos, quoniam ante adventum Christi vixcrunt quidam sancte et juste, secundum Scripturarum sanciarum traditionem. Reliqua vero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo: sed tamen ad satisfa ctionem sanctæ Synodi, anathematizo illos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. Post hanc ejus responsionem Synodus dixit: Ad hæc prædicta capitula sufficienter et recte satisfecit præsens Pelagius, anathematizans ea quæ non erant ejus (Ibid., nn. 23, 24).

Objectum est Pelagio, quod diceret, Ecclesiam hic esse sine macula et ruga. Ad hoc respondit: Dictum est a nobis, sed ita quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit ita Dominus permanere. Ad quod Synodus dixit: Hoc et nobis placet (Ibid., nn. 27, 28).

Deinde objecta sunt de libro Cœlestii, quid in unoquoque capitulo contineatur, magis secundum sensum, quam secundum verba: quæ quidem ille latius exsequitur; sed tunc subjicere omnia, qui libellum adversus Pelagium dederunt, se non potuisse dixerunt. Ergo in primo capitulo libri Cœlestii hoc scriptum esse posuerunt: Quoniam plus facimus, quam in Lege et Evangelio jussum est. Ad quod Pelagius respondit: Hoc quasi nostrum posuerunt; dictum est vero a nobis secundum Apostolum de virginitate, de qua Paulus dicit, a Præceptum Domini non habeo. » Synodus dixit: Hoc et Ecclesia recipit (Ibid., n. 29).

Hinc objiciuntur Pelagio alia Coelestii capitula capitalia. In tertio capitulo scripsisse Colestium, Gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege ac doctrina. Et iterum, Dei gratiam secundum merita nostra dari; quia si peccatoribus illam det, videtur esse iniquus: et his verbis intulisse, Propterea et ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fuerim, sive indignus. Si enim per gratiam omnia facimus; quando vincimur a peccato, non nos vincimur, sed Dei gratia, quæ voluit nos adjuvare omni modo, et non potuit. Et iterum ait : Si gratia Dei est, quando vincimus peccata; ergo ipsa est in culpa, quando a peccato vincimur, quia omnino custodire nos aut non potuit, aut noluit. Ad ista Pelagius respondit: Hæc utrum Cælestii sint, ipsi viderint qui dicunt ea Cœlestii esse; ego vero nunquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenet. Synodus dixit: Recipit te sancta Synodus ita verba reproba condemnantem (Ibid., n. 30).

Cum de quinto capitulo libri Coelestii Pelagio fuisset objectum quod Affirment unumquem— que hominem omnes virtutes posse habere et gratias; et auferant diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet: Pelagius respondit, Dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt: non enim auferimus gratiarum diversitatem; sed dicimus donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. Ad hoc Synodus dixit: Consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, quæ in sancto Apostolo continentur (Ibid., n. 32).

In sexto capitulo Coelestii libri positum objectum est, Filios Dei non posse vocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti. Unde secundum ipsum dictum est, neque apostolum Paulum esse filium Dei, qui dixit, Non quod jam acceperim, aut quod jam perfectus sim. In septimo capitulo, Oblivionem et ignorantiam non subjacere peccato, quoniam non secundum voluntatem eveniunt, sed secundum necessitatem. In decimo capitulo, Non esse liberum arbitrium, si

Dei indigeal auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. In duodecimo capitulo, Victoriam nostram non ex Dei esse adjutorio, sed ex libero arbitrio. Quod inferre dictus est his verbis: Nostra est victoria, quoniam propria voluntate arma suscepimus; sicut e contrario nostrum est, quando vincimur, quoniam armari propria voluntate contempsimus. Et de apostolo Petro posuit testimonium, divinæ nos esse consortes natura. Et syllogismum facere dicitur, Quoniam si anima non potest esse sine peccato, ergo et Deus subjacet peccato, cujus pars, hoc est, anima, peccato obnoxia est. In tertio decimo capitulo dicit: Quoniam pænitentibus venia non datur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum merita et laborem eorum, qui per pænitentiam digni fuerint misericordia. His recitatis Synodus dixit: Quid ad hæc quæ lecta sunt capitula dicit præsens Pelagius monachus? Hoc enim reprobat sancta Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia. Pelagius respondit: Iterum dico, quia hæc et secundum ipsorum testimonium non sunt mea; pro quibus, ut dixi, satisfaclionem non debeo : quæ vero mea esse confessus sum, hæc recta esse affirmo : quæ autem dixi non esse mea, secundum judicium sanctæ Ecclesiæ reprobo, anathema dicens omni contravenienti et contradicenti sanctæ catholicæ Ecclesiæ doctrinis. Ego enim in unius substantiæ Trinitatem credo, et omnia secundum doctrinam sanctæ catholicæ Ecclesiæ: si quis vero aliena ab hac sapit, anathema sit (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 42, 43). Synodus dixit: Nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus præsentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria vero Ecclesiæ fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticæ eum esse et catholicæ confitemur (Ibid., n. 44).

Atque hoc pacto terminatus est ille conventus, quem Hieronymus miserabilem synodum Diospolitanam vocal (Epist. 202, n. 2, inter Augustinianas), in ea procul dubio nihil aliud considerans, nisi offensionem bene multorum ex imperitioribus, qui rem ipsam penitus cum penetrare non valerent, hoc unum erant observaturi, eum scilicet qui hæreseos postulatus fuerat, ab orientalibus episcopis pro catholico admissum. Et reipsa non sibi defuit Pelagius, quin inde partibus suis commodum atque auctoritatem accerseret, opiniones suas episcopis quatuordecim approbatas prædicaret, demum adversarios suos jactitaret pudore suffusos (Infra, de Gestis Pelagii, n. 54). Attamen id non prohibuit quominus de hoc concilio nunquam non in meliorem partem Augustinus judicaverit. Patres synodi pios appellat judices et catholicos; qui nunquam Pelagium, nisi damnasset errores suos, insontem declarassent (Ibid., n. 4; contra Julianum, lib. 1, n. 19). Quocirca ipso quidem quantum ad conspectum hominum attinet, velut absoluto hæresiarcha, omnia tamen illa dogmata quibus hæresis proserpebat, damnata palam fuisse asserit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 58; contra Julianum, lib. 2, n. 34). Hinc quatuordecim illos antistites contra Julianum doctrinæ catholicæ testes citat (Infra, contra Julianum, lib. 1, n. 19). Addit præterea, Pelagianam hæresim tunc Pelagii lingua, tanquam prostrati gladio detruncatam omnino cecidisse (Contra eumdem, lib. 3, n. 4), quando cam ipse suæ damnationis timore damnavit : et illum absolutionem suam fallendo furatum esse (Infra, de Peccato originali, n. 15); aut verius, nequaquam absolutum Pelagium, sed id quod ore tenere se professus est (Ibid., n. 17; et in tomo 5, fragmento 1, n. 5). Innocentius papa illius concilii judicium neque culpare, neque rursum approbare se posse, declaravit (Infra, Append. parte 2). Prosper vero de eo non aliter atque Augustinus loquitur : idem tamen agnoscit exhibitam Pelagio indulgentiam, quæ justos limites nonnihil excedere videretur (Ibid.). XI. Pelagius hæresis sua post Diospolitanam synodum retinentissimus, varias scriptiones anno quadringentesimo decimo sexto pervulgat. Eamdem hæresim adversus Augustini et Hieronymi dissertationes tutatur Theodorus Mopsucstenus. Pelagiani cujusdam Romæ blasphemia.

Quantumlibet adjumentum speraret Pelagius sibi accessurum ex Diospolitano judicio, lamen ejus acta, quæ publica fieri ejus intererat (Epist. 183, n. 3, inter Augustinianas), siquidem illis vere purgatus fuisset, in lucem edere, atque ad Romanum pontificem aliosque pri-marios antistites transmittere adeo non maturavit, ut etiam, quoad potuit, ne vulgarentur, moram injecerit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 55). Eorumdem publicationem prævertit epistola vanitatis plenissima, quam passim disseminari omni studio curabat. Hac jactitabat inter alia, id quod dixerat, Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, quatuordecim episcoporum sententia comprobatum: Quæ sententia, inquiebat ille, contradictionis os confusione perfudit et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem separavit (Ibid., n. 54). Sicque divina gratia, quam in Synodo confiteri coactus fuerat, silentio prætermissa, restabat, ut sola gloriaretur velut victrix humana superbia. Addebat hic et vocem istam, facile; cujus mentio nulla in Synodi gestis: quippe nescimus quo pacto contigerat, ut eam, etsi Pelagii maxime illa esset, suo in libello Heros et Lazarus prorsus omitterent. Et certe quidquid super ca quæstione in Synodo dictum fuerat, id omnino repugnabat fictitiæ isti facilitati, imo et eam verbis conceptis excludebat. Rescribebat hac epistola Pelagius cuidam presbytero ex amicis, a quo benigne admonitus fuerat, caveret ne quis per ejus occasionem sese a corpore Ecclesiæ separaret.

Chartulam quoque tunc pervulgavit apologeticam, in qua scilicet gestorum Palæstinorum auctoritate pro defensione contra adversarios utebatur (Ibid., nn. 1, 57). Illic enim ad Gallorum episcoporum se objecta respondisse, seque omnino purgatum esse venditabat (Epist. 179, 7). At gestorum veritatem ab eo in quibusdam obscuratam et corruptam fuisse, Augustinus demonstrat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 57). Pelagius ipsi Augustino per Charum

[ocr errors]

quemdam, civem quidem Hipponensem, orientalem autem diaconum, memoratam defensionis suæ chartulam misit, nullis adjunctis tamen ad ipsum litteris (Infra, de Gestis Pelagii, n. 1). Quocirca sapientissimus Antistes, cum animi sui in illius purgationem cogitata scripto explicare peroptaret, quippe qui statim judicavit, Pelagium, eo tantum quod suis responsis orthodoxas opiniones præ se tulisset, a Palæstina synodo absolutum; id tamen exsequi auctoritate scriptionis, quæ vel negari poterat, vel ab autographo discrepans inveniri, non est ausus. Pelagii scriptionem illam idem Augustinus in litteris Innocentio papæ hoc anno quadringentesimo decimo sexto directis (Epist. 177, n. 15), simulque epistolam ad Pelagium (quæ hactenus desideratur) a se hac occasione scriptam commemorat.

His etiam temporibus suos de libero arbitrio libros Pelagius in lucem emisit. Quippe illos composuit post Diospolitanam synodum (Epist. 186, n. 34), de cujus gestis gloriabatur in iisdem libris; et non multo ante epistolam, quam idem sub anni quadringentesimi decimi septimi exordium ad Romanum pontificem Innocentium scripsit. In illa prædictum opus, tanquam certum fidei suæ testimonium laudabat. Legant etiam, inquiebat ipse, recens meum opusculum, quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam inique nos negatione gratiæ infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam (Infra, de Gratia Christi, n, 45). Verumtamen liquido apparebat, nihil eum aliud sentire de gratiæ auxilio, quam id quod in Palæstino concilio damnasse videbatur: quemadmodum Augustinus ostendit allatis indidem variis locis, quorum uno quodam totum dogma Pelagii omnino diligenter expressum continetur (Ibid., n. 6). Quidquid vero ibi pro gratia videbatur dicere, id omne ad naturam et legem referri nullo negotio poterat : ita ut ipsas quoque orationes ad nihil aliud adhibendas opinaretur, nisi ut nobis doctrina divina revelatione aperiatur, non ut adjuvetur mens hominis; ut id quod faciendum esse didicerit, etiam dilectione et actione perficiat (Ibid., n. 45). Et existimari poterat, auxilium gratiæ tanquam ex abundanti concedi velle, cum illic ideo dari hominibus diceret, ut quod facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam (Epist. 186, n. 35).

Opus hoc Pelagius partítus fuerat in quatuor libros, quorum editione occurrebat dialogis Hieronymi (Infra, de Gratia Christi, n. 45). Nam de his dialogis ad Augustinum Julianus : De quo opere, inquit, tu dicis Pelagium Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. Verum illi operi a catholico viro, qui pulsatus fuerat, obviatum est (Infra, Operis imperf. contra Julianum lib. 4, cap. 88). At Hieronymus epistolam suam, eam forte quæ ad Ctesiphontem est, iisdem libris petitam a Pelagio dicit : Tamen multum egimus, ut dum epistolæ meæ respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Additque, Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana, dixisse se denegat, in hoc opere profitetur (Epist. 202, n. 2, inter Augustinianas). Ubi jam eos libros, quorum auctorem cum Pelagio Anianum superius indicaverat, illi magis qui res et cogitata sua blasphema, quam huic qui stilum et verborum suorum nænias, ad eos conficiendos contulisset, merito jure assignat. De istis Pelagii libris constat Augustinum, nisi post accepla synodi Diospolitanæ gesta, nihil comperisse (Infra, de Peccato originali, n. 15): sed cosdem tamen ad Augustinum prius, et posteríus ad Hieronymum pervenisse liquet (Epist. 202, n. 2).

Horum porro SS. Doctorum contra Pelagianam hæresim opuscula non ita longo post tempore vidit Theodorus Mopsuestiæ in Cilicia episcopus, cui nimirum ejusdem hæresis progenitori aut magistro inter cæteros præcipuo Pelagiani collabentium rerum suarum statum denuntiare haud dubie maturarunt (Infra, Append. parte 2). Iste igitur ut laboranti hæresi subsidio veniret,libros quinque adversus originalis peccati assertores condidit (Photius, biblioth. cod. 177). Ibi hujus doctrinæ auctorem ex Occidente oriundum, sed in Oriente tum versantem, libros de recens ab se excogitata hæresi (sic enim ipse loquitur) compositos emisisse narrat, ab eoque integras Ecclesias iisdem illius opinionibus imbutas. Haram hunc a Theodoro appellari, apud Photium legimus, corrupto scilicet nomine Hieronymi, in quem unum referri valent adjunctæ ibidem contra fictitiæ illius hæreseos auctorem calumniæ: alia scilicet de conficto per eum quinto Evangelio (Infra, Operis imperf. contra Julianum lib. 4, cap. 88); quia is Evangelii cujusdam Nazarenis usitati meminerat in Dialogorum opere: alia de rejecta Veteris Testamenti versione Septuaginta interpretum, ab eo qui hebraicæ linguæ minime a puero assuetus, neque aliis ad discendum Scripturarum sensum magistris nisi Hebræis quibusdam abjectæ sortis usus, propriam sibi editionem cudere aggressus esset. Sectæ vero illius, ait ex Theodoro Photius, summa capita hæc fere sunt: Homines natura, non voluntate peccare: natura, inquam, non ea qua præditus ab initio conditusque est Adam; eam enim bonam et bonum Dei opus esse asserunt, sed ea quam post peccatum adeptus sit, quando per prævaricationem atque peccatum, malam pro bona, mortalemque pro immortali commutavit. Hac quippe ratione natura quoque improbos effectos, etc. Alterum deinde caput ex illo deductum, Infantes, tametsi recens natos, peccati immunes non esse, cum ob Adæ prævaricationem natura in peccatis constituta ad omnes ejus posteros peccatrix, ut ipsi loquuntur, natura propagetur.... Sanctum ad hæc Baptisma sacrique corporis communionem in peccatorum remissionem etiam ipsis infantibus collata hæc præbere, etc. Neminem præterea mortalium esse justum. Quartum, ne Christum quidem Deum, assumpta nimirum peccatis infecta natura, sceleris purum esse, etc. Quintum, Matrimonium vel certe congrediendi cupiditatem, et seminis missionem, omniaque similia, quibus successione genus humanum propagatur, asserunt esse operu per

versæ naturæ, in quam per peccatum lapsus Adam, naturæ mox vitio malorum omnium examen in se susceperit. Quinti hujus capituli calumniam ipsene Theodorus primus commentus. fuerit, haud facile dixerimus eam Augustinus cum postea audisset Pelagianos intentare Catholicis, ab his depellendam suscepit opere de Nuptiis et Concupiscentia. Alteram similiter quarti capituli non semel in suis contra Julianum libris diluere compulsus est (Infra, contra Julianum, lib. 5, n. 51; Operis imperf. contra eumdem lib. 4, capp. 76, 87). Aliquot ex istis Theodori libris excerpta cum afferret Mercator, hoc titulo primum prænotavit: Theodori Mopsuesteni episcopi de secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum Augustinum defendentem originale peccatum, et Adam per transgressionem mortalem factum catholice disserentem.

Haud multo post vulgatam synodi Diospolitanæ famam eum Augustinus sermonem habuit, cujus in fragmento, quod etiamnum superest, de Pelagii absolutione disserit in hæc verba: Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis : absoluta est, sed confessio, quasi correctio ipsa est absoluta. Quia ea quæ dixit ante episcopos, catholica videbantur: quæ autem scripsit in libris suis, episcopi qui absolverunt, nescierunt; et forsitan correctus est. Desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicæ adjungi se maluit, et ad ejus gratiam auxiliumque confugit; forte hoc factum sit: tamen non hæresis est absoluta, sed homo hæresim negans (Sermonum Fragmenta, fragm. 1, n. 5, in tomo 5). Ex quibus verbis sat manifesto cogno-scitur, neque Augustino visos adhuc esse libros illius de libero arbitrio, neque a Zosimo in gratiam sive in condemnationem ejusdem Pelagii scriptum; quin imo nec ab ipso Innocentio hac de re quidquam pronuntiatum.

Narrat sanctus Doctor eodem loco, Urbanum, qui ex presbytero ecclesiæ illius, in qua tum ipse verba faciebat, fortasse Hipponensis, Siccensium consecratus fuerat episcopus, Romæ cum Pelagiano quodam disputasse; cumque illum vi dominicæ orationis urgeret, nos Deo ne nos in tentationem inferat, incassum supplicare demonstrans, si quidem in potestate sit nostra non peccare, et omnes peccatorum tentationes solis voluntatis nostræ viribus su. perare; respondisse ad hoc Pelagianum: Rogamus Deum ne nos inferat in tentationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate; ne ruam de equo, et ne frangam pedem, ne latro me interficiat, et si quid hujusmodi. Hæc enim non habeo in potestate: nam vincere tentationes peccatorum meorum, si volo, et possum, nec Dei adjutorio possum (Ibid., n. 1). Fa tetur Augustinus hoc responsi horrorem sibi non mediocrem incussisse, ad quas etiam Pelagianas voces non minus universa concio inhorruit.

XII. Hieronymi scriptiones aliquot ab Orosio in Africam afferuntur, ac simul Herotis et Lazari litteræ de causa Pelagii. Carthaginensis synodus Innocentio contra Pelagianam hæresim scribit. Idem præstat Milevitana. Idem et quinque conjunctim episcopi. De Augustini epistolis ad Hilarium et ad Joannem.

Paulus Orosius, quem Augustinus ad Hieronymum anno superiore miserat, hoc præsenti revertit in Occidentem, eoque primus omnium aliquas Stephani martyris reliquias importavit (Marcellin. in Chron.): quæ porro quo apparatu exceptæ fuerint, quotve prodigia Deus earum occasione ediderit, iste non idoneus est dicendi locus. Orosius certe jam inde a veris initio e Palæstina profectus est: quandoquidem ad reditum jam tum accingebat sese, cum beati Protomartyris ossa retecta sunt; tanto ille patriæ desiderio tenebatur (Aviti Epist. ad Palchonium, de reliquiis S. Stephani, in Appendice tomi 7)! Extra dubium est, Hieronymuna codem illo bajulo direxisse ad Augustinum epistolam (Epist. 172, inte Augustinianas), quæ sic incipit: Virum honorabilem fratrem meum, filium Dignationis tuæ, Orosium prebyterum, et sui merito, et te jubente suscepi. Ubi quidem, quod ejus duobus libris, nimirum de Anima, deque epistola Jacobi, non responderit, se temporum infelicitate excusat: quonam autem modo sit erga ipsum affectus, ita exprimit: Mihi autem, inquit, decretum te amare, te suscipere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo quem nuper edidi (Dialog. 3 adversus Pelagianos), tuæ Beatitudinis, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima hæresis de ecclesiis auferatur; qua semper simulat pænitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem; ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. Reperitur haud multo post citatus ab Augustino hic ille dialogus (Epist. 180, n. 5): unde merito credas, ad ipsum id operis ab Orosio allatum fuisse. Idem litteras illuc detulit ab Herote et Lazaro, quæ Pelagium ac Coelestium excogitati nefarii detestandique dogmatis postulabant (Epist. 175, n. 1). Pelagium testabantur agere Jerosolymis, ibique nonnullos decipere: quamvis ei sagacissimi quique, a quibus ejus sensus indagari potuerant, ac maxime omnium Hieronymus, fortiter reluctarentur (Epist. 176, n. 4). Neque profecto iidem, ut judicare est, præteribant Diospolitanæ synodi historiam: quippe qui Pelagii causam apertissime ventilabant (Epist. 186, n. 2). Istorum litteræ ab Orosio exhibitæ sunt Proconsularis provinciæ episcopis (Epist. 175, n. 1), qui consuetam ac solemnem synodum, diversis de causis congregatam, id temporis in ipsa urbe Carthagine habebant, forte circiter mensem junium. Provinciales enim synodi videntur, aut hac anni tempestate, aut circa autumnum celebrari per Africam solitæ. Quod vero ad annum reditus Orosii, quin is quadringentesimus decimus sextus fuerit, nobis per totam historiæ seriem dubitare haudquaquam licet. Ipsa etiam responsio Innocentii ad epistolamemoratæ synodi, mense januario anni quadringentesimi decimi septimi data inferius demonstrabitur.

Convenerant ad hanc synodum sexaginta octo episcopi, quorum omnium perseripta sun

nomina; nec magni negotii res erit, eorum episcopatus prope omnes ex Collatione cum Donatistis eodem loco anno quadringentesimo undecimo habita cognoscere. Horum antistitum celeberrimi sunt ii, Aurelius Carthaginensis, Vincentius forte Culusitanus, Theasius Membresitanus. Illic recitatis Herotis ac Lazari litteris, præsules æquum esse existimarunt, ut quidquid episcopali auctoritate valebant, valerent defendendæ jam Ecclesiæ causæ (Epist. 186, n. 2). Itaque acta, quibus ante ferme quinque annos judicatus fuerat Cœlestius (Epist. 175, n. 1), legi jussa; et quanquam ejus damnatio sententia in eum tempore illo dicta manifeste constaret: nihilominus tamen, eumdem rursum (quamvis et ad presbyterii honorem in Asia, ut ferebatur, jam subrepsisset), ipsumque cum eo Pelagium, nisi hæresim cujus auctores erant apertissime anathemarent, anathemari debere censuerunt: hanc videlicet severitatem rati opus esse sanandis ingeniis multorum, quos illi vel jam corruperant, vel etiam in posterum poterant corrumpere. Enimvero plena jam erant omnia pugnacibus hominibus, qui adversus Dei gratiam indesinenter disputando et infirmos animos parumque eruditos abriperent, et perpetuis contentionibus in fide quoque firmiores defatigarent (Epist. 177, n. 3). Cui malo ut omni ex parte obviam iret Carthaginense concilium, rem quoque judicavit ad Innocentium papam deferri oportere quo scilicet eorum decretis etiam Apostolicæ Sedis adhiberetur auctoritas (Epist. 175, n. 2). Hoc autem eo cupidius exoptabant, quod jactitarent nonnulli, non modo gestis Palæstinis purgatum esse Pelagium, sed etiam ejus rationibus manus dedisse Romanum antistitem (Epist. 177, n. 2). Certe quidem Possidius auctor est, Pelagianos perfidiam suam Apostolicæ Sedi persuadere molitos esse, ob idque Africanas synodos instantissima egisse opera, ut Innocentio primum, deinde Zosimo demonstrarent, quantopere detestanda esset, atque a Catholicis omnibus condemnanda illa factio (Possidius in Vita Augustini, cap. 18). Cum ergo sperarent Africani præsules, fore ut Innocentii pontificis Romani auctoritati de sanctarum Scripturarum auctoritate depromptæ facilius cederent hæretici (Epist. 176, n. 5); necnon in tentatione adeo gravi cuperent certiores ex Pontificis responsis fieri, utrum suam ipsorum sententiam reperiret suæ ipsius consentire sententiæ, atque adeo utramque ex eodem fonte depromptam esse const?ret (Epist. 177, n. 19): ea propter eidem Innocentio synodus epistolam Herotis ac Lazari, una cum actis concilii alterius Carthaginensis, quibus anno quadringentesimo duodecimo damnatus fuerat Cœlestius, misit: propriam quoque addidit, episcoporum omnium nominibus munitam, qua ipsum illi, ut pastoralibus sibi compateretur visceribus, simulque perpenderet quam pestiferum et exitiale Christi ovibus Pelagianum dogma esset, obsecrabant; atque ad extremum damnationis sententiam ferebant in hæc verba: Etiamsi Pelagius Cælestiusque correcti sunt, vel se ista nunquam sensisse dicunt, et quæcumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur : generaliter tamen quicumque dogmatizat et affirmát, humanam sibi ad vitanda peccata et Dei mandala facienda sufficere posse naturam, et eo modo gratiæ Dei, quæ sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur; et quicumque negat parvulos per Baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit. De cæteris autem, quæ Pelagio Colestioque objiciebantur, Pontificis relinquunt arbitrio, ut quidquid perlectis Diospolitanæ synodi gestis, expedire videbitur, ipsemet statuat (Epist. 175, n. 6).

Numidarum antistitum synodus provincialis in urbe Milevo congregata, ubi rescivit quid a Carthaginensis provinciæ episcopis gestum fuisset, eorum exemplo decrevit epistolam ad Innocentium scribere; qua posteaquam ei posuit ob oculos, quam perniciosa esset hæresis ea, quæ orationis ab adultis, ab infantibus Baptismi necessitatem auferret, ipsum rogat atque obtestatur, ut si minus Pelagii ac Cœlestii saluti consulere valeret, eos a nefariis suis placitis avocando, saltem eosdem condemnando aliis prospiceret. Episcopi complures cam obsignarunt, quorum nomina ad sexaginta unum in ipsa fronte recensentur. Horum insigniores habentur ii, Silvanus Zummensis, qui tum Numidiæ primas, Aurelius Macoma diensis, Alypius Thagastensis, Augustinus Hipponensis, Severus Milevitanus, Fortunatus Cirtensis, Possidius Čalamensis (Epist. 176).

Perlatæ sunt Romam utriusque synodi epistolæ per quemdam Julium episcopum, cujus diœcesim sitam fuisse in Africa, vel hinc intelligamus licet, quod per eumdem rescripsit Innocentius (Epist. 183, n. 1), et simul Aurelio in peculiari epistola illum se ei restituere dixit.

Baronius eidem isti Milevitano concilio adscribit octo seu novem canones in Pelagianos, qui canones, ut infra dicturi sumus, nonnisi anno quadringentesimo decimo oclavo in synodo Carthaginensi conditi sunt. Verum in hoc ille secutus est synodi Milevitanæ, acta dicamus, an actorum confusionem. Illorum quippe exordium ad primam Milevitanam synodum anno quadringentesimo secundo habitam, proindeque longo tempore ante ortos Pelagianos, pertinet. Quæ vero subsequuntur ea tribuuntur in collectione Africana diversis aliis conciliis excepto tamen canone vigesimo tertio, quem quidem nuspiam alibi reperias.

Præter synodicas conciliorum Carthaginensis et Milevitani epistolas, præsules quinque Africani, scilicet Aurelius, Alypius, Augustinus, Evodius, ac Possidius, aliam communi nomine eidem scripsere Innocentio epistolam (Epist. 177), tanquam amico, familiarem (Epist. 186, n. 2), qua totam Pelagii causam uberius et enucleatius exponebant apud illum, et qua ratione idem Pelagius absolvi ab Orientalibus potuisset, si tamen hoc factum fuerat (nequedum enim acceperant synodi Diospolitanæ acta), edisserebant. Docebant etiam,

« PredošláPokračovať »