Obrázky na stránke
PDF

lioiie fuisse ab auctore praenotatum asserit Orosius (Apolog.). Dubinin non est, Pelagium, :um hunc librum confecit, nondum in suspicioncm erroris incidiese; id eniin diserto tradit Gcnnadius: sed haereticus ccrlc jam tum erat; quandoquidem varios ex eodem libro locos si presules in Diospolitana synodo objecere (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 2, 5, etc.). Idem quoque facit Hieronymus ; atque Uli imprimis crimini dat, quod со in libro, quo sc imitatorem, ¡mo expletorem opcris beati marly ris Cypriani esse profilctur, doctrinal sancli illius antistitis contraria placita proponat, maxime vero in eo quod Posse hominem sine peccato esse. et Dei mandata facile custodire si velit, titulo centesimo assevcret ; cum e contra, titulo tcrlii libri sui quinquagesimo quarto Cyprianus pönal, Neminem sine sorde et sine peccato esse (Infra, Append, parte 2).

la Gdci professione, quam Innoccntio papae anno quadringentcsimo décimo séptimo inscripsit, ul sese probet catholicum, prolixam cpistolam ante duodecim fere annos, sicquo ctrcitcr annum quadringentesimum quintum, ad Paulinum Nolanum antistilem, sui tum temporis amantissimum a se datam citat (Infra, de Gratia Christi, п. 38) : contenditque nihil prope aliud quam Dei gratiam et auxilium hac in epístola coramendari ; necnon illic debelaran , nos nihil omnino boni faceré posse sine Deo. Qui vero ¡Ham perlegerat Augustinus, ab eo naturse vires ас possibililatcm ubique prœdicari, et pene ibi lau tum Dei gratiam constituera, affirmât; vixque ullam Christiana; gratia; menlionem illic ab со fieri nisi perfunctorie, ac nc illam omnino prœtermisisse videalur; quin imo non apparere prorsus, an aliud quid per cam gratiam intelligi velit, quam remissionem pccralorum et Christi doctrinan!. Nuntiat ipsi Paulino Augustinus , exstare Pelagii litteras ad eumdem Paulinum scriplas, ubi dicit, Se non deberé existiman sine gratia Dei defenderé liberum arbitrium, cum possÙtilitatem volt mit otque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret (Epist. 186, n. 1 ) : ul videlicet h;ec intelligalur doctore ipso gratia Dei, quae Paganis cl Christianis, impiis et piis, fldelibus atque infidelibus communis est. Has porro litteras diversas a superioribus non esse, haud iliibenter assenliemur.

Ad hice Pelagius purgandi sui causa cpistolam quamdam ad Conslanlium episcopum proferebat (Infra, de Gratia Christi, п. 39.), in qua tamctsi broiler, sed plane lamen, ut aiebat, Dei gratia auxiliumque ab se fuerat cum libero hominis arbitrio conjunctum. Haue epistolam rcperire ncquiverat Augustinus: sed si ceteris auctoris sui scriptionibus absimilis non erat, non habebat etiam ipsa Christiana; gratia;, quam ab eo Catholici postulabanl, veram confessionem.

Prœterea factum sc a Sanctis quibusdam viris anno quadringentcsimo décimo sexto certiorcm asseril Augustinus, apud sc esse libros exhortatorios vel consolatorios ad quamdam i'iiinam, cujus nomen ibi desiderabatur, conscriptos, quos Uli ante quatuor ferme annos so tanquam Pelagii libros habere crepisse affirmabant, nee unquam ulrum ejus cssent, ab aliquo sc audissc dubitari (Infra, de Gestis Pelagii, n. 19). Eorumdem Hieronymus meminil; ex quibus et geminam senlenliam, alteram quidem superbiae Pharisaic», alteram vero pudenda; assenlationis profert (Infra, Append, parte 2). (Itraque inter artículos, quos Pelagio in Palästina synodo prxsules objeeerunt, relata est (Infra, de Gestis Pelagii, n. 16) : quam forum objertionem, negando reperiri locos in scriptis suis, ac cosdem tanquam ineptias devovendo, elusit declinavitque. Hos porro duos locos abdicare vel inter discípulos suos consueverat (Infra, Append, parte 2J; ñeque ilium super ea re urgere Auguslino visum est: attainen Pelagii revera illos esse, ¡oque ex stilo manifeste deprehendi, contendit Hieronymus (Ibid.). Ad hoc ipsum opus pcrtinere eum suspicamur Pelagii libellum, quern Marius Mercator habere se in manibus, et ad Livaniam viduam scrmoncm contincre cxhortalorium, tes taba tur (Ibid.).

Varus insuper operum suorum locis Augustinus incertam quamdam in Paulinas epístolas Pelagii commenlalioiicm cilat (Infra, de Peccalorum Merilis, nn. 1,5; de Gestis Pelagii, n. 39). Hanc ¡Ile Roma;, ante Urbis ab Alarico Gothorum rege anno quadringentcsimo décimo Variationen» composuerat, inque connu ediderat gratiam, de quorum amicilia praesumebat (Infra, Append, parte 2.) Multas illuc adversus peccatum originale congesserat argumentaliones : quas tarnen, ne lam aperta perduellione contra Ecclesia; fidem insurgere viderelur. non ex sua ipsius persona, sed ex aliena, tanquam adversanlis objectiones proponebat (Infra, de Peccatorum Uteritis, n. b;de Peccato Originad, nn. 19, 24). Commentarium ¡Hum Pelagii non injuria putant curndem ipsum esse, qui etiam nunc exstat inter opera Hieronymi, errorilius reipsa Pclagianis refcrtus. Nam quod ad locum prxcipuum, ab Auguslino quidem relatara, sed nostra a; ta le in eo commentario desideratum, aut ipse postea Pelagius etpunxit, aut id potius faclum a Cassiodoro, qui cxpositionem quamdam Epistolarum sanct; Pauli, illa una dempta quae est ad Hebracos, sub Annotalionum nomine commemorans, eas tanto in pretio habitas dicit, ut Gelasio papa; tribuerenlur : qu<e tarnen ut peraculœ erant ас brevitate sua gratissimae, ita Pelagiani erroris inspcrso veneno inficiebantur:se autem, pro sua virili purgando; epístola; ad Romanos operam dédisse; quo ad ¡dem quoque in aliis Prästandum exemplo esset (De Institut, divinarum Lilterarum, cap. 8). A Kamen multis adhue locis dogmata Pelagiana exhibet, quae Cassiodoro praetermissa fuisse mirum videatur : eniiu vero annotationem illic ad Rom. ix, 16, legere est camdem illam, quam alicubi citat Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n 39). Primasium ex hoc rommentario non pauca desmupsisse, fontc interim undr illa duceret non indícalo, ab eiudilis observatum est.

III. Origo hœresis Pelagianœ. liane Pelagius Romœ proferre incipit, quœ brcvi longe latequt

diffunditur. Pelagiana hœresis origincm ex Oriente primam traxit, ab Origene Adamantio, ut volunt

Îirœcipue autem a Theodoro Mopsuestiœ episcopo pruserninala (Infra, Append, parted).Hanc lufinus quidam natione Syrus Anastasio Romano pontífice, id est, circiter annum Christi quadringentesimum, Romam primus invexit : et, Ut erat argutus, ait Mercator, se quidem ab ejus invidia muniens, per se pro ferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tune decepit, eumque ad prœdictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem (Ibid.). Hue facit, quod in Carthaginensi concilio aflírmabat Cœleslius, sanctum Rulinum presbyterum Romœ qui mansit cum sanctoPammachio, peccatum originale präsente se atque audiente negavisse (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Sunt qui Rufini hujus nomine Aquileienscra ilium toto christiano orbe eelebrem intelligent : altamen Romœ nunquam in convictu Pammachii fuisse Rulinum Aquileiensem, neque eum tempore Anastasii papœ in Urbe comnioralum esse, asseverare licet. Hinc alii contendunt, deberé intelligi RuGnum alium ex Hieronymo cognitum (llieron. Epist. 66), qui anno circiter trecentesimo nonagésimo nono in Occidcntem venit, missus ab eo Mediolanum ad Venerium. Nihilominus tarnen Hieronymus iis quos primos hœresis Pelagianœ auclorcs nominal, satis aperte Rulinum Aquileiensem annumerat; nee ambiguë illam hœrcsim in discípulo Origenis Grunnio, quo nomine quandoque in eumdem RuGnum ludit (Infra, Append, parte 2), jam jugula tain fuisse pronunliat. Plcrique eliam pulant Pelagium esse , cujus prœcursorem, saltern in carpendis suis ipsius scriplis, Grunnium fuisse dicit; et in quern alio quoque loco tanquam in hœrcdein RuGniani adversum semet udii insurgit (Ibid.). Verum ad ca non est difficilisrcsponsio; quia eos omnes qui Origeni non cum ipso palam ad versaren tur, Pelagiani erroris magistros compellure non dubitabat Hieronymus. Porro ejusdem Rufini Aquilciensis Ecclesiasticam Hisloriam post ortum Pelagianœ hœresis Augustinus citavit, ñeque illam ulla unquam approbations improbalionisvc nota affecit.

Verum ne a proposito longius divertamur : jam ex ipsis Pelagii scriptionibus observatum nobis est, ilium jam indc ab anno quadringentcsimo quinto pravos gessisse animo sensus, ojusquc omnino mentem jam turn corruptam fuisse, cum in Urbe morabatur. Teslalur quoque Augustinus, eumdem ibi scrmonibus ct conlcnlionibus adversu« gratiam, in quibus versan solebat, notissimum evasissc (Infra, de Peccato Originali, n. 2k); ita ut Romanos, inter quos (am diu vixerat, illius sensus et dogmata, quanquam ea timide ас secreto trälleret, non laterenl (Ibid., n. 9) : qui prœterea Ccelcslium, cujus erat exploratior impidas, ejus esse diseipulum sie noverant, ut Gdelissimum ac Grmissimum possent de hac re testimonium perhiberc. Per id vero temporis hœc inter alias se dédit occasio, ut hœrcsim suam Romœ detegeret in colloquio quodam, ubi cum episcopus qui tum aderat, relulisset ex Augustini Confcssionibus verba ilia, Da quod jubés, et jubé quod vis (Confessionum, lib. 10, capp. 19, 31, 37): Pelagius ferre, inquil Augustinus, non potuit, et conlradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit (Infra, de Dono Perseveranliœ, n. 53). Nimirum Deo volente certis quibusdam casibus se ipse prodebat. Nam alioqui minis erat dissimulandi artifex, et qua ralione errores suos catholicis verbis involveret, oppido

Snarus. Discípulos suos, qui apertius loquerentur submitlebat; ut quemadmodum eorurn icta exciperentur cxplorans, illa deinde vel approbarct, vel improbarel, prout id sibi magis conducerc videretur (Infra, Append, parte 2).

Ejus error brcvi tempore tam longe lateque fluxit, ut Augustinus in quodam e primis illis ecriptis, quibus cidem studuit occurrerc, sectatores illius plures jam esse asscral, quam credere ipse potuisset; ab iisque ctiam alios, ubi non redarguuntur, in suam scclam abduci; ac demum hœrcsim in dies tantum incrementi caperc, ut non facile quis pcrvidcat, quo res postmodum sit eruptura (Epist. 157, ad Hilar., n. 22).

Erat adhuc Romœ Pelagius, cum ilium Augustinus adversus Dei gratiam disputare, cerlior factus est. Id enim a viris Gde longe dignissimis cognovit :'ct quidem permolcste tulit sanctus Doctor; ne quid tarnen Pelagio imposuisse diceretur, scriberc in ilium prius noluit, quam vel ipsum coram esset allocutus, vel saltern ejusmodi erroris in quopiam e scriplis ejus testimonia deprehendisset. Venit ille rcipsa in Africain, atque ad oram ipsammet Hipponenscm appulit : at contigit hoc temporis ¡Hinc abesse Auguslinum ( Infra, de Gcstis Pelagii, n. M>). Advenlus iste Pelagii in Africam circiter annum quadringentesimum decf— mum, quo Roma capta est, collocatur : quo revera tempore longiorem paulo fuisse suam ab Hipponensi urbe absenliam, camque hominum in se querimonias excitasse, non lacet Augustinus ( Epist. 124-, n. 2). Neque est vero dissimilc, Pelagium una cum Cœlestio, cujus ex Urbe egressum Mercator in annum circiter quadringentesimum noimra refert, Roma exiisso: cumque eodem suo discípulo in Siciliam, quœ eorum hœresis germina quœdam sub annum quadringentesimum decimum terlium palam cmisil ( Epislt. 156, 157 ), se primum récépissé г tum inde postea in Africam simul transfretasse [Infra, Append, parte 2). Cœterum Pelagius hœrcsim suam Hippone-regio nequáquam aperuit : quia et citius quam putabatur, iiule profectus est. Is Garthaginem postea se contnlit, qua in urbe eum semel aut Herum anno Christi quadringentcsimo undécimo vidit Augustinus , sed in iis quœ ad collationem.cum Donalistis habendam attinebant, turn occupalissimus (Infra, de Gestis Pelagii, п. Щ. Ad hoc idenflempus respicere ilia crcdimus Auguslini verba : Ante parvum, ait, tempus a quibusdam iranslitorie colloquentibus, citrsim mihi awes perstrictœ sunt, cum illic apud Carlhaginem etsemus, non ideo párvulos baptizari, ut remissionem accipiant peceatorum, sedut »anctifícenlur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunutn non fuit ut contra aliquid dicerem, et non laies homines erant, de quorum essem auctoritate sotlicit us, facile hoc in transaclis atqiu aboutis habui : eteccejam studio flammante defenditur, ecce scribendo cl tum memoriœ commendatur; ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur ; ecce contra disputare atque scribere cogimur (Infra, de Peceatorum Meritis, lib. 3, n. 18). Carthagiuc abiens Pelagius шаге trajicere properavit ( lnfra, de Gestis Pelagii, n. 46 ); nique forsitan animo proficiscendi ¡n vEgyptum ; si modo quam epistolam ad cum scripsit Isidorus Pelusiotes, nuic tempori atlribuenda videatur. Sed in Palœslinam post paulo transisse credilur, obi perdiu moratus offensionem Hieronymi sibi concilavit. Hinc forte est, quod Hieronymus prefalione libri in Ezcchielem sexti, anno, ut opinamur, quadringentesimo duodecimo composai, vexari se ab Kufiniani erroris atque odii successoribus queritatur.

IV. Calestius Pelagii discipulus accusalur a Paulino, idemque a Garthaginensi concilio anno quadringentesimo duodecimo conaemnatur.

Doctrina illa pestífera, quam Romas Pelagius tradere cœpcrat, in Africain perlata, tamctsl banc provinciam non lam late oceupavit altcque pervasit (Infra, de Peccato Originali, n. 24), eeclatores ibi quosdam slalim reperit, qui ubicumque poterant, li.ee: sui erroris nova semina spargerent (Epist. 157, n. 22). IUic per ora corum qui Pelagii discipuli ferebantur, dogmata isla fervebant : ita ut unus ex eis Cœlestius Carthagine ad ecclcsiasticum judicium perdueoretur, el reportaret dignam sua perversitate sententiam (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Fuit bic diseipulorum Pelagii, cum temporis ordinc, tum Hominis cclebrilale facile princeps, qui magistri sui vestigiis lam diligenter inslitit, ut cortim hœresis seetatores ex aequo Pclagiani vcl Ccelestiani dicerenlur (De Hœresibus, cap. 88). lino Cœlestius vide tur ipso Pclagio notiorem famam ac latins propagatam in Oriente consentais. Qua? patria ejus esset, non reperilur: siquidem vero propius existimamos, Pelagium ipsum esse, quem, ut supra diximus, Albinum canem Hieronymus appellabat. E Campania oriunduin coujeetat vir cruditus (Garnerius, in Mercatorem), ex illo versu Prosperi, quem non de Juliano, sed de Cœlestio interpretatur:

Aul linie Canipino gramme corda liiiiicul.
(Infra, Append, part. 3.)

Natu nobilis fuit, sed natura; vitio eunuebus utero malris editus [Ibid.) ; quo forsitan Gt, ut Prodigiosus a Vincentio Lirincnsi dicatur (Commonit. cap. 34). Idem aiiquandiu in foro versâtes est, earn ob causam, nisi fallimur, dictus a Mercatore Auditorialis scholasticus ( In

Í-H. Append, parte 2). Post vero meruit in monasterio, et indo, teste Gennadio, antequam sc elagio adjunxisset, atque adbucadolescens, ad parentes suos (pistolas in libellorum formant tres conscripsit, omnibus divinas studentibus charitali utiles; utpote quœ tantum ad virtutem accenderent, nee prava; illius doctrina;, quam postea palam professus est, quidquam sapèrent (Ibid.).

Hieronymus adversarios suos verbis deprimere solitus, Cœlestii sicut et magistri ejus Pelagii slilum ac ingenium admodum elevat. Et de Cœlestio quidem liunc in modum loquitur : Unus diseipulorum ejus, imo jam magister et totius ductor exercilus, et contra Apostolum tas peril it ionis, per solœcismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum, spineta decurrens (Ibid.). Quae paueula tarnen restant ex hujus scriplis (lnfra, de Perfection« Justitiœ hominis, nn. 1, 2 seqq. ), ca sublili euin fuisse ingenio, neenon in philosophais cavillis ac tricis exercitato declarant. Vocal ilium Augustinus hominem acerrimi ingenii. qui profecto si corrigeretur, plurimis profuisset (Infra, contra duas Epístolas Pelagianorum, lib. 2, п. 5). Pelagius quoque ab eodem saneto antislite dicitur esse acutissimus [Infra, de Natura et Gratia, п. il). Et quid de ingeniis illorum senscrit, luce inier caetera dare demons tränt : Hanc absurditatem, inqult, talia ingenia non vider e, quis credat ( lnfra, de Peceatorum Meritis, n. 41 ) ? Item alio loco : Ne amicis nostris, quorum fortissimo et celérrima ingenia, non in perversum, sed in directum currere volumus, faceré existimemur injuriam (lnfra, de Natura et Gratia, п. 6). Alibi rursus : Illa ingenia, quamvis nefando errore perversa, non tarnen contemptibilia (Infra, contra duas Epístolas Pelagianorum, n.5). Praeterea de prœceptorc ас discípulo ita pronuntiat : Quid inter ¡stum Pelagium et Cœlestium in hoc quœslione distabit.nisi quod Ule, nempeCœlestius, apertior, isle occullior fuit; Ule pertina— eior, isle mendacior ; vet certe Hie liberior, hie attutior (Infra, de Peccato Originali, n. 13) Î Cœlestius ergo cum et animo ad audendum parato esset, el prompto argutoque ingenio, contra traduccm peccali primus, ut fertur, scripsit, anno forte quadringentesimo secundo; et mullos, inquit Mercator, incredibili loquacitate amentia sute participes et complices fecit, aus us palam publiceque Pelagii errores passim disseminare per populos (Infra, Append, parte 2). Is anno Christi quadringentesimo duodecimo agebat Carthagine, qua etiam in urbe jam ad presbyterii honorem subrepere cœperat : verum cum hœresim non dissímulanter prœdicaret, deprehensus fuit, cl apud Aurelium episcopum accusatus (Epist. 57, n. 22). Mox ergo in concilium Carthagine habitum, cui Aurelius quidem cum aliis episcopis bene multis interfuit, abfuit vero Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 23), arcessilo Cœlestio, libelli judicibus accusaiionis ipsi inténtala; capita continentes, oblati sunt duo, quorum alter libellus minor dicitur. Slabat contra Cœlestium ex adversa parte Paulinus quidam, ¡Ile baud dubie, qui Ambrosii vilain scripsit Augustini rogatu;.quam ipse in Africa, Joanne prefecto pretorio (hanc vero dignitatem Joannes anuís 412, 413 el 422 gessit), scriplam ab se Icslaluf. Hie in libro quodam de Hteresibus vocatiir diaconus, defensor, ac procurator Ecclcsia; Mediólanensis : et Mercator prodit discrtis verbis, quod Cœlcstius per libellum a quodam Paulino diácono sanctœ memoria; Ainbrosii Mediolanensis episcopi sit accusatus, tanquam hœretica capitula quíodam non solum ipse doccret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui hœc per populos disseminarent, misisset (Infra, Append, parte 2).

Capitula ex Cœlestii doctrina hœc in libcllo afferebantur : I. Adam mortalem factum, qui livepeccaret, sivenon peccaret,moriturus fuisset. II. Quod peccatum Adœ ipsum solum Icesit, et non genus humanum. III. Quod parvuli qui nascunlur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante prœvaricationem. IV. Quod neque per mortem vel prœvaricationem Adœ omne genus hotninum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Y.Quod lex sic mittit ad regnumcœlorum, quomodo et Evangelium. VI. Quod et ante advenlum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato (Jbid.). Prompsit hœc Mercator de concilii gestis, quorum cxemplaria in manibus habebat : ubi tarnen ab ipsius Mer-* catoris exscriptoribus omissum suspicamur scptimum, quod alio loco exhibet, capitulum Cœlestii, quo is docuit, Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam œternam (Ibid., init.). Nam Cœlestio capitula numero Septem objecta fuisse à Paulino, significat idem auctor, cum ait, de supra scriptis capitulis septem paribus synodi patres restitisse Cœlestio; id est, de septem capitulis Cœlcslii alia fuisse contra ipsum pari numero confecta. Istbic etiam illud desideratur capituli sexti corollarium, quod cum in Cœlestio Africana synodus, teste Orosio, detéstala jam fuisset, non desinebat Pclagius in Jerosolymitano convenlu idem adhuc prœfracle dicerc, scilicet, Hominem posse esse sine peccato. et facile Dei mandata servare, si velit (Infra, append, partea). Porro ad capitulum secundum et ad tertium Cœlcstius in synodo Carthaginensi respondens, errores istos neque confileri ausus est, neque rursus voluit infleiari, sed ejusmodi quœstioncs in utramque partem disputan posse dixit; cum plurimos, utaiebat, ex ordine presbylerorum, atque in his maxime Ruíinum sancti Pammachii convictorem nosset, qui originis peccatum negarent. Addidit lamen, se semper dixtsse, infantes egere Bautismo, ас deberé baptizari (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Quin etiam libcllo brevissimo, redemptione ipsis eliam parrulis opus esse, eamque ob causam neccssarium iis Baptismum concessit I Infra, de Peccatorum Mentis, nn. 62, 58; de Peccato Originali, n. 21; contra Jiilianum, lib. 3, n. 9; et in tomo 2, Epist. 157, n. 22), catholicum videlicet hocce dogma negare coram Christianis veritus : sed tarnen ex Adamo in párvulos transisse peccatum, aut remissionem alicujus in ers peccati apertius exprimen; noluit. De hoc baud dubie loquitur libcllo Zosimus, cum priorcm quemdam libellum in Africa datum a Cœlestio, fidei ejus documentons prœberc scribit, quod ab eo damnando prohibere judices debuisset. Tum vero Zosimus nondum perspectas habebat horum hœreticorum fraudes : neque profecto ipsa viderai synodi acta; quandoquidem etiam dicit, nihil ibi liquido judicalum (Infra, Append, parte 2). Etcnim ex iisdem actis patebat, audilum ilium frequenter, confessum, et convictum, tandem cum in hœreticis illis dogmatibus, quorum insiinulatus fuerat, obstinata mente perstarct, mérito damnatum esse, el ecclesiastica communione privatum (Ibid. ; tomo 2, Epist. 157, n. 22; tomo 1, Retract, lib. 2, cap. 33). Cœlcstius a synodi sententia provocavit ad apostolicam Sedem : cujus quidem provocations, prœler Zosimum in litteris ad Africanos episcopos, ubi de illius appellatione prístina commémorât, testes sunt Paulinus, Mercator et Facundus (Infra, Append, parte 2; Facundus, lib. 7, еар.Щ. Addit Mercator, eumdem ipsum mox, appellatione neglccta, Ephesum, Asiœ urbcm, contendiese, ibique ausum esse per obreptionem locum presbyterii petere.

Errores Cœlestii qui apud Cartbaginem scctabantur, ejus condcmnalione deterriti sunt, quominus Ecclcsia; fidcm, quam fundatissimam cernebant, impugnare audercnt, nisi tanlum sermonibus, aut querelis potins, quas in vulgus dissimulanter ct mussitando spargebant (Epist. 157, «. 22). Quare non injuria Patres concilii Carthagine anno quadringenlesimo décimo sexto habiti affirmant, episcopali judicio excisum fuisse hoc tanlum ab Ecclesia vuluus, nimirmn Pelagianam hœrestm; idque judicium ante ferme quinquennium super Cœlestii nomine Carthagine agitatum, atque adeo circiter milium anni quadringentesimi duodecimi (Infra, Append, parte 2). Illud Augustinus quoque collocat post habitam cum Donatistis collationcm ; aut saltern non ante factum quam illa inirctur, satis apcrte signitlcat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Ad idem etiam concilium forte respiciebat, qua; Photio visa est, liœresis Pclagianat historia, dum hosce hœreticos Theophili Alexandrini atque Innocentii Komani pontificis tempore ejectos Ecclesia tradit (Infra, Append, parte 2) : nisi forte loco Theo

Shili, legendum sit Theodori Anliocheni. Quippe diem obiit Theophilus anno Christi qiiaringenlesimo duodecimo, aliis conciliis, in quibus condemnati illi fuere, nondum habitis. V. Pelagianos sacris concionibus primum, turn postea scriptis libris impugnat Augustinus.

Scribit in eosdem ad Marcellinum opuscula duo, aliud da Baptismo parvulorum, aliud

de Spiritu et Lit ter a; necnon inter id temporis epistolam ad Honoratum de gratia Nov:

Testamenti.

Concilio contraCœlcstium coacto, uti supra vidimus, Augustinus minime aderat : verum cum posteaCarthaginem venisset, ejusdem gesta recensuit. Neque tarnen in id argumenli confestim scribere est aggressus : sed turn ipse, tum alii catholici antistites, ct publicis concionibus.et familiaribuscolloquiis, pro sua quisque parte Pelagianos errores convelieremolicbantur (Retract. Hb. 2, cap. 33). Hue omnino speetant Augustini sermones , 170, 17i, 175; aliique vel hoc tempore vel aliquant» post habiti {Infra, in (ine tomi, vide Indicul. Opusculor um Augustini contra Pelagianus) : siquidem in iis placila Pelagianorum, quamvis nominatim illos non appellet, funditus everlit. In sermone 170 adversus eosdem dispulans : Nemo, ait, vobis snsurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuil ; hoc a majoгит fide percepit, hoc usque in finem perseveranter custodit.... Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commemanlur episcopis patrimonia pupillorum , quanto magis gratia parvulorum f Pupillum tuelur episcopus, ne mortuis parentibus ab extrañéis opprimatur : clamt plus pro párvulo, cui timet ne a parentibus occidalur (Serm. 176, n. 2).

[graphic]

Postea vero quam Pelagianam hsresim aliquandiu viva voce esset aggressus, slilo quoquc adversas illam decertare compulsus est. Nam idem illc Marcellinus, qui collalioni Carthaginensi ab Honorio impcratore datus fueral moderator, cum homines ex ilia hœrcsi quolidic disputalores molcslissimos palcrelur, sancto Doclori per littcras quaistiones eoruin ac difficultates proponens, ut sibi Solutionen! earum significant, obsecrabal {Infra, deGestis Pclagii, n. 25). Hœ porro quaestiones polissimum spectabant ad infantium Baptismum : circa quem etnovam quorumdam ex Ulis absurditatcm nuntiabat, qua fatcrentur, elium in parr vulis per Baptismum remissionem Geri peccatorum; non tarnen eos originaliler, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere cœpisse, diccrent (Infra, de Peccatorum mentis, n. 62). Admonebat quoque, novum prorsus alque inaudilum sensum illos affin— gère bisce Aposloli verbis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. El urge bat, uteos redargueret, qui prœdicabant, Adam,etiamsi non peccasset, fuisse morilurum ; nee ex ejus peccalo quidquamad ejus posteros propagando transisse; et, quod in hac vita sint, fucrint, futurique sint Glii hominum nullum habentes omnino peccatum [Ibid.,nn. 8,9, sqq.). Cum ergo hujusmodi quuislionibusjnm usquequaque fervenlibus ánimos muUorum infirmos perturban cerneret Augustinus , non modo ainicissimi viri rogalu, scd eliam solliciludine sua; erga Ecclesiam charitatis adduclus, libros de Peccatorum Mentis el Remissione conscripsit. Sic enim cos in llelractationibus nuncupat (Retract, lib. 2, cap. 33): alibi autem, de Baptisino Parvulorum ; quo eliam Ululo eosdem laudat Hicronymus (Infra, Append. par(e2).Etquidemequœslionibus a Marccllino propositis phecipua hsc eral; ñeque argumentum aliunde validius ullum quam ex parvulorum Baptisino pcti potcrat, ad osleudendum, quod adversus Pelagianos tucbalur, originale peccatum. Id opcris cidem Marcellino dkavit : unde Gl ut quandoque suos ad Marcellinum libros vocet, aliani inscriptioneir nullani adjiciens.

Libro primo probat mortem hominis non necessitate natura consecutam esse , sed mérita peccali : tum eliam peccato Adœ totam ejus slirpem obligatam; atque ob ib baptizari parvu¡os, ut originalis peccati remissionem accipiant. Logerai unius cujusdam ex Pclagianis librum, ea continentem quœ ab liujus nperis exordio usque ad caput trigesimum quartura libri priroi rcfellit (Infra, de Peccatorum Meritis. n. 63). In libro secundo docetprimum, hominem in hac vita sine peccalo esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius hominis arbilrium. Postea monslrat, non esse lamen quemquain in hac vita sine ullo prorsus peccalo. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum veut, quantum res exigit, dum vol lalct quod justum est, vel non delcctat faceré. Quarto démuni loco, nullum prorsus , excepto uno Mediadore Christo, esse, vol fuisse, vcl futurum esse hominem ab omni peccalo immunem. Paucis post diebus quam superiores duos libros absolvisset, expositiones Pelagii in Paulum nactus, in iis argumentationem quamdamnovam adversus originale peccatum repent, quam ipsi in montem non venerat posse oxeogitari a quoquam : quœ quidem a Pelagio non ex sua persona, sed tanquam ex aliona ponebalur. Quia vero priores duo libri ad modum crant logitimuni perdueli, el jam cerlo Gne conclusi, ideirco nihil ¡His addendum ratus, epistolam de hac re propriam ad cumdem Marcellinum scribere salius putavit, quam terlii libri instar duobus primis annexuit.

Libelluma Cu'loslio synoilo Carthagincnsi oblalum hand obscure indical in libro secundo. Verum clarius profitelur alio loco (Retract, lib.% cap. 33), se post illud episcopate judicium, quo Cœlcslius excommunicationeni merucrat, scripsisse hoc opus, anno videlicet Christi quadringcnlesimo duodecimo. Non lamen aut Pelagiuin, aut Cceleslium, aut aliuin ex adversaras quempiam nominal in primis libris, spe nimirum ductus cos ad sanam fidom hac moderation» revocandi. Quin etiam in tertio libro, cum illa redarguil quai Pelagius in suis commentants contra peccatum originale prolulerat, cum non dubitat lionoriGcontius appellare.

Laudat Hicronymus Augustini ad Marcellinum,' eum qui postea, ut ait, sub invidia tyrannidis Ileraclianœ ab hœreticis (Donatistis scilicet), anno quadringcnlesimo décimo lertio, innocent casus est, duos libros de Infantibus baptizandis; et tertium ad eumdem, contra eos qui dieunt, Posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia (Infra . Append, parte 2). Dicta ex primo libro quœdara retorquerein Augustinum ipsum nilebalur Julianus (Infra, contra Julianum, lib. 5, n. 54 ; lib. 6, n. 68; et Opcris imperfecti contra eumdem, lib-1, cap. 68).

Porro dum epistolam illam ad Marcellinum duobus libris de Baptismo Parvulorum adjun

fendam scriberct sanctus Donor (Epist. 139, n. 3), simul etiam tunc in ma ni bus habobat ¡brum, seu epistolam ad Honoratum (Epist. 1W), de quxslionibus ab eo propositis quinqué; qutbus sextain ipso, ut novos hasrclicos gratiœ Dei inimicos impugnare!, quaMioiicin

« PredošláPokračovať »