Obrázky na stránke
PDF
ePub

sed ad salvatorem Christum venire permittat. Nam ut jam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti, scriptus est, ut diceret, Vere credito quia per Jesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil; concedat Jesum ctiam parvulis esse Jesum : et ut per eum facta omnia fatetur per id quod est Verbum Deus; ita etiam parvulos ab eo salvos fieri fateatur per id quod est Jesus, si vult catholicus esse Christianus. Sic enim

scriptum est in Evangelio, Et vocabunt nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a pec cans eorum (Matth. 1, 21). Ideo ergo Jesum, qu»›niam Jesus latine Salvator est. Ipse enim salvum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et parvuli. Salvum autem faciet a peccatis eorum: sunt ergo et in parvulis peccata originalia, propter que Jesus, id est, Salvator possit esse et ipsorum.

ADMONITIO

IN SUBSEQUENTES LIBROS DE ANIMA ET EJUS ORIGINE.

His quatuor libris materiam subministravit Vincentius Victor, juvenis in Mauritania Carsareensi natus, et ex Rogatistarum factione (quæ Donatistarum scissura erat, partem quamdam Mauritaniæ circa urbem Cartennam occupans) ad catholicam Ecclesiam conversus : quem Victorem ferebant, Vincentii illius, qui post Rogatum factioni eidem præfuerat, magnam existimationem hactenus animo tenere, ut eam ob causam ipsius nomen, suum voluerit esse cognomen (a). Hic igitur Victor cum in quamdam Augustini scriptionem incidisset, qua ille se quidem ignorare fatebatur, an omnes animæ ex una Adami anima propagentur, an singulis quibusque hominibus singula a Deo, sicut ipsi Adamo, sine propagatione dentur; sed tamen scire dicebat, animam natura spiritum esse, non corpus: utrumque displicuit ex æquo Victori, et quod Augustinus vir tantus de animae origine quid tenendum sit non sine cunctatione doceret, præsertim propagationem animarum verisimilem esse ducens, et quod animæ naturam asseveranter pronuntiaret incorpoream. Ergo adversus Augustinum hac de re conscriptos duos libros Petro Hispano presbytero nuncupavit, placita hæreticorum Pelagianorum nonnulla, et alia iis pejora continentes.

Renatus monachus, qui Cæsareæ tunc erat, idem ille, ut videtur, qui Augustino in eadem urbe autumno anni 418 existenti, Optati opiscopi de animæ origine consulentis epistolam exhibuerat (b): hic itaque ex ordine quidem laicorum, sed fide admodum orthodoxa, descriptos diligenter eosdem libros Victoris Cæsarea Hipponem transmisit æstiva tempestate: quos tamen exeunte tantum autumno accepit Augustinus, anno ut putant 419. Mox ut illos legit sanctus Doctor, primum ex quatuor subsequentibus libris sine ulla dilatione conscripsit ad Renatum monachum: secundum deinde, epistola forma, ad Petrum presbyterum : duós vero postremos ad ipsum Victorem, sed aliquanto post tempore, ut ex illis intelligitur verbis libri 2, n. 7, Si autem Dominus voluerit, ut ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero. In Retractationibus hæc Augustini lucubratio proxime sub opusculis anni 419 recensetur, quinto videlicet loco post Gesta cum Emerito, quæ apud Cæsaream anno 418, mense septembri confecta sunt: pertinet itaque ad finem anni 419, seu ad initium 420, scripta post Pelagianos conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicæ auctoritate jam quidem damnatos, sed nuperrime (c) : quod anno Christi 418 feliciter contigerat.

In primo libro ad Renatum scripto, demonstrat suam de animæ natura sententiam, et de ejusdem origine cunctationem injuria reprehendi a Victore. Juvenilem coercet hominis arrogantiam, quem in errores graves ac inauditos, dum quæstionem solvendam suas vires excedentem suscipere audet, prolapsum ostendit; atque ipsum, ut statuat animas non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus a Deo insufflari, Scripturarum testimonia conferre ambigua, nec ad eam rem satis idonea.

In secundo, Petrum admonet, ne committat, ut libros de animæ origine a Victore ad ipsum scriptos laudando approbasse, aut que temere juvenis ille pronuntiavit fidei christianæ contraria, pro dogmatibus catholicis habere existimetur. Errores Victoris varios, eosque gravissimos notat, et verbis confutat paucis. Petro demum ipsi suadet, ut Victorem ad eos corrigendos adducat.

:

In tertio, ad ipsum Victorem scripto, monstrat quænam in suis Victor libris emendare debeat, si velit haberi catholicus eaque ipsius placita et paradoxa, in superioribus ad Renatum et ad Petrum libris jam confutata, hoc tertio libro perstringit breviter, et ad undecim errorum capita revocat.

In quarto ad eumdem Victorem libro, primum cunctationem suam de animarum origine immerito culpari, seque ab ipso, quia nihil hinc definire ausus sit, injuria pecoribus comparari demonstrat. Deinde vero quod incunctanter asseveravit, animam spiritum esse, non corpus, hoc temere etiam improbari a Victore, ut animam corpoream natura sua, et spiritum ab ipsa anima in homine distinctum esse, inani conatu propugnet.

In libros quatuor de Anima et ejus Origine, vide lib. 2, cap. 56, Retractationum, tom. 1, col. 653, a verbis, Eodem tempore, usque ad verba, Scribendum putavi. M.

(a) Vide infra, lib. 3, n. 2.

(b) Vide Augustini epistolam 190, n, 1.

(c) vile infra, lib. 2, n. 17, et lib. 1, n. 34.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE ANIMA ET EJUS ORIGINE

LIBRI QUATUOR (a).

LIBER PRIMUS.

AD RENATUM MONACHUM.

Acceptis a Renato duobus libris Vincentii Victoris, qui Augustini sententiam de animæ natura, et ejusdem de ipsius origine cunctationem improbabat, ostendit Augustinus, juvenem arroganter de se ipso sentientem, ut de re tam abdita decideret, in errores intolerandos incurrisse. Tum deinde Scripturarum testimonia, quibus probare se Victor existimabat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus insufflari, demonstrat ambigua esse, atque ad hanc ipsius opinionem confirmandam minime idonea.

CAPUT PRIMUM. 1. Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater charissime, et fraternam bencvolentiam, ac mutuæ dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus: verum nunc probatiorem nobis amica diligentia demonstrasti, quod mihi duos libros, ejus quidem hominis quem penitus ignorabam, nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris (sic enim prænotatum ibi nomen ejus inveni), proxime præterita æstate misisti; quamvis mihi, eo quod absens fuissem, in autumni fine sint redditi. Quomodo enim tu charissimus meus posses vel deberes in meam non perferre notitiam, cum iu manus tuas venissent cujuslibet hominis qualescumque litteræ, licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur verbis meis, quæ in quibusdam opusculis cdidissem? Hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.

CAPUT II.2. Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuæ Sanctitati minus quam vellem cognitus SIRM: quandoquidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi injuriam feceris, notum faciendo quod alius fecit. Quantum autem hoc absit ab animo meo, vide, ut ne ab illo quidem me passum injuriam conquerar, Cum enim aliter quadam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere? Unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. Deberet quidem tantum scribere potius ad me, quam ad alterum de me: sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione diclorum. Nec consulendum me putavit, ubi sibi videtur minime dubitandum, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. Obtemperavit autem amico suo, a quo sc, ut scriberet, dicit esse compulsum. Et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam reADMONITIO PP.

dundaret, expressit; non eum conviciantis voluntate crediderim, sed diversa sentientis necessitate fecisse. Ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire, quam inexplorata culparc. Fortassis enim amore mei fecit, sciens ad me pervenire posse quod scripsit; dum in eis rebus errare me non vult, in quibus se potius errare non putat. Et ideo debeo etiam ejus habere gratam benevolentiam, cujus me necesse est improbare sententiam ac per hoc in eis quæ non recte sapit, adhuc leniter corrigendus mihi videtur, non aspere detestandus; præsertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. Caruit enim Donatistarum vel potius Rogatistarum divisione et errore, quo antea tenebatur: si tamen catholicam veritatem sicut oportet intelligat, ut vere de illius conversione gaudeamus.

CAPUT III. — 3. Habet enim cloquium, quo possit explicare qua sentit. Unde cum illo agendum est, eique optandum ut recta sentiat, ne faciat esse delectabilia que sunt inutilia, et quæ diserta dixerit, veradixisse videatur. Quamvis et in ipso eloquio habeat multa emendanda, et a nimia exundantia reprimenda. Quod in illo tibi quoque, ut viro gravi, sicut tua indicant scripta, displicuit. Sed hoc vel facile corrigitur, vel sine detrimento fidei a levibus mentibus amatur, toleratur a gravibus. Ilabemus enim jam quosdam spumeos in sermone, scd in fide sanos. Non itaque desperandum est, etiam hoc in isto (quamvis sit tolerabile, si permanserit), posse tamen expurgari et temperari, atque ad integrum et solidum vel perduci, vet revocari modum: præsertim quia juvenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia, suppleat diligen tia; et quod cruditas loquacitatis eructal, ætatis maturitas decoquat. Illud est molestum et periculosum BENEDICTINORUM.

Ad emendandos libros quatuor de Anima et ejus Origine, præter Vaticanum codicem unum, usi sumus undecim Calit canis manuscriptis quos nobis variæ suppeditarunt abbatiæ, scilicet Remensis S. Remigii duos, Parisiensis S. Germani a Pratis unum, alium abbatia Cenomanensis de Cultura, alium sagiensis S. Martini, alios tandem Pratellensis, Michaelina, Casalensis, Corbeiensis, Cygirannensis, Cisterciensis: consuluimus etiam variantes lectiones Belgicorum quinque manuscriptorum apud Lovanienses; et contulimus editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

↑ Plerique Mss., deberes quidem.

(a) Scripti sub finem anni Christi 419.

vet perniciosum, si cum laudatur eloquentia, persuadeatur insipientia, et in pretioso poculo bibatur pesti fera potio. CAPUT IV. 4. Ut enim jam incipiam demonstrare, quæ præcipue sint in ejus disputatione vita; da : Animam dicit a Deo quidem factam, nec Dei esse partem sive naturam; quod omnino verum est: sed cum eam non vult ex nihilo factam fateri, et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat, atque ita illi dat auctorem Deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est, ex nihilo, neque ex aliqua re, quæ non est quod Deus est, sed de se ipso eam fecisse credatur; nescit eo se revolvi, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam Dei natura sit; ac sic Consequenter et de Dei natura fiat aliquid ab eodem Deo, cui faciendo materia de qua facit, sit ipse qui facit ac per hoc et Dei sit natura mutabilis, et mutata in deterius ejusdem ipsius Dei ab codem ipso Deo natura damnetur. Quod pro tua fideli intelligentia, quam non sit opinandum, et quam sit a corde catholico secludendum, longeque fugiendum, vides. Ita quippe anima vel de flatu facta, vel Dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed ab ipso de nihilo creata sit. Neque enim sicut homo quando sufflat, non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto acre ducit, hunc reddit; ita Deo putandum est auras aliquas circumfusas jam fuisse, quarum exiguam quamdam particulam spirando traheret, et respirando refunderet, quando in hominis faciem sufflavit, eique illo modo animam fecit. Quod et si ita esset, nee sic de ipso, sed de subjacenti re aliqua flabili posset esse quad flavit. Sed absit ut negemus omnipotentem de nihilo flatum vitæ facere potuisse, quo fieret homo in animam vivam : atque in cas contrudamur angustias, ut vel jam fuisse aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur; vel quod mutabile factum videmus, de se ipso fecisse credamus. Quod enim de ipso est, necesse est ut ejusdem naturæ sit cujus ipse est, ac per hoc etiam immutabile sit. Anima vero, quod omnes fatentur, mutabilis cst. Non ergo de ipso, quia non est immutabilis sicut ipse. Si autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est procul dubio, sed ab ipso.

CAPUT V. 5. Quod vero cam non spiritum, sed corpus esse contendit; quid aliud vult efficere, quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus vel etiam tribus constare corporibus? Cum enim spiritu, anima, et corpore constare nos dicit, et omnia hæc tria corpora esse asserit; profecto ex tribus corporibus nos putat esse compactos. In qua opinione quanta cum sequatur absurditas, illi potius quam tibi demonstrandum puto. Verum iste tolerabilis error est hominis, qui nondum cognovit esse aliquid, quod cum corpus non sit, corporis tamen quamdam similitudinem gerere possit.

CAPUT VI.-6. Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cun quæstionem difficillimam solvere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animamque vertineat, si anima non de parentibus

trabitur, sed a Deo nova insufflatur; hanc ergo tam molestam et tam profundam nitens enodare quæstionem : ‹Merito, › inquit, ‹ per carnem, priscam repacrat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. › Cernis nempe hominem ausum suscipere quod vires ejus excedit, in tam immane præcipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per carnem; cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem Si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. Nam hoc meritum quo in carnem peccatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semetipsa habuit, aut, quod vero multo amplius abhorret, ex Deo. Ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. Si ergo a semetipsa hoc meritum habuit; quomodo habuit, que ante carnem nihil mali fecit? Si autem hoc meritum ex Deo dicitur habuisse; quis hoc audiat? quis ferat? quis dici impune permittat? Non enim hoc loco quæritur, quid meruerit, ut judicaretur damnanda post carnem : sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. Explicet hoc si potest, qui est ausus dicere, inquinari animam meruisse per carnem.

CAPUT VII.-7. Item alio loco, cum camdem, qua se ipse implicuerat, velut explicandam proponeret quæstionem, tanquam ex persona adversariorum ait : Cur, inquiunt, Deus animam tam injusta animad⚫ versione mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quæ peccatrix esse non potuit? In hajus quæstionis tanquam scopuloso gurgite, debuit utique cavere naufragium, nec eo se committere, unde se non erucret transeundo, sed forte redeundo, id est, pœnitendo. Nam de præscientia Dei se nititur libcrare, sed frustra. Præscientia quippe Dei eos quos sanaturus est, peccatores prænoscit, non facit. Nam si eas animas liberat peccato, quas innocentes et mundas implicuit ipse peccato, vulnus sanat quod intulit nobis, non quod invenit in nobis. Avertat autem Deus, et omnino absit, ut dicamus, quando lavacro regenerationis Deus mundat animas parvulorum, tunc eum mala sua corrigere, quæ illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum peccatrici carni, cujus originali peccato contaminarentur, admiscuit. Quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem, nec potest dicere unde tantum mali meruerint ante car

nem.

CAPUT VIII — 8. Hanc ergo quæstionem frustra se putans de præscientia Dei posse dissolvere, adbuc se involvit, et dicit : ‹ Anima si peccatrix esse meruit, que peccatrix esse non potuit, tamen neque in pec. cato remansit, quia in Christo præfigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit. Quid est quod dicit, peccatrix esse non potuit, › vel ‹ in pecIn Mss., religare. Sic infra, n. 13, religarı, pro, relegari.

cato esse non potuit, › nisi, credo, si non veniret in carnem? Neque enim potuit originali peccato esse peccatrix, aut quoquo modo in originali peccato essé, nisi per carnem, si de parente non trahitur. Videmus ergo eam per gratiam liberari a peccato: sed non videmus unde meruerit hærere peccato. Quid est ergo quod dicit: ‹ Si peccatrix esse meruit, non tamen in peccato remansit? › Si enim ab illo quæram, cur non in peccato remanserit, rectissime respondebit quod eam Christi gratia liberaverit. Sicut ergo dicit unde anima parvuli fuerit liberata peccatrix, sic etiam dicat unde meruerit esse peccatrix.

9. Sed quid dicit, cui hoc quod prælocutus est, contigit? Namque ut istam quæstionem sibi proponeret, ait: ‹ Alia substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur. lloc si ego de illo dicerem, forsitan succenseret. Verba sunt ejus : quibus præmissis proposuit quæstionem, in qua ipsa saxa quibus collisus naufragavit, ostenderet. Ad hoc enim perductus et, et tam horrendis cautibus illatus, impulsus, infixus, ut erucre se nisi emendando quod dixit, omnino non possit; non valens ostendere quo merito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum ineruisse fieri peccatricem. Quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in alena iniquitate conceptus, antequam excat de visceribus matris, jam non sit sine peccato? De hac autem pœna parvulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum præcedentibus meritis gratuita liberat gratia: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. xi, 6). Proinde iste homo valde intelligens, cui displicet in tanta profunditate, etsi non docta, tamen cauta nostra cunctatio, dicat si potest, in hanc pœnam quo pervenerit anima merito, de qua pœna liberat gratia sine merito. Dicat, ut quod dixit, aliqua, si valuerit, ratione defendat. Non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset quod anima meruerit esse peccatrix. Dicat meritum ejus, utrum bonum fuerit, aune malum. Si bonum, quo merito bono venit in malum? Si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum ? Item dico: Si bonum, non ergo eam gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cujus præcessit meritum bonum; ac sic gratia jam non erit gratia. Si autem malum, quæro quod sit : an quod venit in carnem, quo non venisset, nisi apud quem non est iniquitas, ipse misisset? Nunquam igitur nisi se in pejora præcipitans, hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit quod anima meruit esse peccatrix. Et de his quidem parvulis, quorum in Baptisino diluitur originale peccatum, invenit qualitercumque quod diceret, quoniam præscientia Dei prædestinatis in vitam æternam nihil obesse potuisset, paulisper alieno inhærere peccato. Quod tolerabiliter diceretur, si non iste verbis suis implicaretur, dicens quod meruerit anima esse peccatrix; unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse pœniteat.

[blocks in formation]

CAPUT IX.—10. De illis autem parvulis qui morte præveniuntur priusquam baptizentur in Christo, cum respondere voluisset, ausus est eis promittere, non solum paradisum, verum etiam regnum cœlorum : non inveniens qua exiret, ne Deum animas innocentes dicere cogeretur æterna morte damınare, quas nullo merito præcedente peccati, carni inserit peccatrici. Sed utcumque sentiens quid mali dixcrit, sine ulla Christi gratia animas redimi parvulorum in æternam vitam regnumque cœlorum, et in eis posse solvi originale peccatum sine Baptismo Christi, in quo fit remissio peccatorum: videns ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis jecerit, Sane, inquit, pro eis oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. › Ecce aliud unde nunquam exiturus est, nisi eum dixisse pœniteat. Quis enim offerat corpus Christi, nisi pro cis qui membra sunt Christi? Ex quo autem ab illo dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. 1, 5); et alio loco, Qui perdiderit animam suam propter me, invenies eam (Matth. x, 39): nemo fit membrum Christi, nisi aut Baptismate in Christo,aut morte pro Christo.

11. Unde et latro ille, non ante crucem Doming sectator3, sed in cruce confessor, de quo nonnunquam præjudicium captatur, sive tentatur, contra Baptisınatis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur (Cyprianus, Epist. ad Jubaianum), qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente persecutione provenit (a). Tanto namque pondere appensum est, tantumque valuit apud eum qui hæc novit appendere, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Tunc enim fides ejus de ligno floruit, quando discipulorum marcuit; nisi cujus mortis terrore mar◄ cuerat, ejus resurrectione reviresceret. Illi enim despe raverunt de moriente, ille speravit in commoriente: refugerunt illi auctorem vita; rogavit ille consortem pœnæ : doluerunt illi tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem: descruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium crucis. Inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri crant martyres. Et hoc quidem oculis Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii sanguine abluto, tantam felicitatem statim contulit (Luc. xx11, 43). Sed etiam nostrum quis. non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta chariLate mortem pro Christo vivente suscipere potuit, qui vitam in moriente quæsivit. Huc accedit, quia non incredibiliter dicitur, latronem qui tunc credidit, juxta Dominum crucifixum, aqua illa quæ de vulnere lateris ejus emicuit, tanquam sacratissimo baptismo fuisse perfusum. Ut omittam quod eum, antequam damnaretur, baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum

[blocks in formation]

novit, nemo convincit. Verum hæc ut volet quisque accipiat, dum tamen de Baptismo non præscribatur Salvatoris præcepto, hujus latronis exemplo; et non baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque cœlorum, quietis vel felicitatis cujuslibet atque ubilibet quasi medium locum. Hoc enim eis etiam hæresis Pelagiana promisit: quia nec damnationem metuit parvulis, quos nullum putat habere originale peccatum; nec sperat eis regnum cœlorum, si non perveniunt ad Baptismatis sacramentum. Iste autem cum confiteatur parvulos originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum cœlorum non baptizatis ausus est polliceri : quod nec illi ausi sunt, qui eos asserunt sine ullo prorsus esse peccato. Ecce qualibus se laqueis præsumptionis innectat, nisi cum talia scripsisse pœniteat.

CAPUT X.-12. De fratre autem sancte Perpefuæ Dinocrate, nec scriptura ipsa canonica est, nec illa sic scripsit, vel quicumque illud scripsit, ut illum puerum qui septennis mortuus fuerat, sine Baptismo diceret fuisse defunctum pro quo iila imminente martyrio creditur exaudita, ut a pœnis transferretur ad requiem. Nam illius ætatis pueri, et mentiri, et verum loqui, et confiteri, et negare jam possunt. Et ideo cum baptizantur, jam et symbolum reddunt, et ipsi pro se ad interrogata respondent. Quis igitur scit utrum puer ille post Baptismum, persecutionis tempore a patre impio per idololatriam fucrit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortis ierit, nec inde nisi pro Christo morituræ sororis precibus donatus exierit?

CAPUT XI. - 13. Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salva fide catholica et ecclesiastica regula, nulla ratione conceditur, ut pro non baptizatis ujuslibet ætatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tanquam per hujusmodi pietatem suorum ad regnum cœlorum quo perveniant adjuventur, quid responsurus est de tot millibus infartum, qui nascuntur ex impiis, nec in manus piorum aliqua vel divina vel humana miseratione perveniunt, et de ista vita in illa tenerrima ætate, sine lavacro regenerationis abscedunt? Dicat, si potest, unde istæ animæ sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. Si enim quæram, quare damınari mereantur, si non baptizantur; recte mibi respondetur, propter originale peccatum. Item si quæ-ram, unde traxerint originale peccatum; iste respondebit, ex carne utique peccatrice. Si ergo quæram, unde damnari meruerint in peccatricem carnem, quæ nihil mali fecerant ante carnem; hic inveniat quid respondeat'; et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec Baptisma regeneret male generatos, nec sacrificia expient inquinatos. Ibi enim et de talibus hi parvuli nati sunt, sive adhuc usque nascuntur, ut eis nullo tali possit adjutorio subveniri. Hic certe omnis argumentatio deficit. Non enim quærimus, unde animæ damnari merucrint post

↑ Isthæc verba, hic inveniat quid respondeat, nonnullis in manuscriptis transposita sunt infra post, expiert inJuinatos.

carnis consortium peccatricis sed quærimus, unde animæ damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis, nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. Non est ut dicatur, Nihil eis obfuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in Dei præscientia fuerat parata redemptio. De his enim nunc loquimur, quibus ante Baptismum de corpore excuntibus redemptio nulla succurrit. Non est ut dicatur, Eas quas Baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt; quod præsciens Deus, paululum illas voluit alienis hærere peccatis, sine ullo exitio damnationis æternæ, el cum spe felicitatis æternæ. De his enim nunc loquimur, quarum nativitas apud impios et ex impiis nulla talia potuerit invenire præsidia. Quæ quidem si adhiberi possent, procul dubio non baptizatis prodesse non possent: sicut nec illa quæ de libro Machabæorum commemoravit sacrificia pro peccatoribus mortuis (II Machab. x11, 45), eis aliquid profuissent, si circumcisi non fuissent.

14. Inveniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quæritur, quid meruerit anima, sine ullo peccato, vel originali, vel proprio, sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo valeat liberari et videat quid eligat e duobus, utrum d'cat etiam eas animas morientium parvulorum, quæ hinc sine lavacro regenerationis abscedunt, et pro quibus nullum sacrificium corporis Dominici offertur, a nexu peccati originalis absolvi; cum Apostolus doceat, ex uno ire omnes in condemnationem (Rom. v, 46), quibus utique non subvenit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem; an dicat animas non habentes ullum vel proprium, vel originale peccatum, et omni modo innocentes, simplices, puras, a justo Deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, æterna damnatione puniri.

CAPUT XII.-15. Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo; nec illud tertium, alibi peccasse animas aule carnem, ut damnari mererentur in carnem. Apostolus quippe apertissime definivit, nondum in carne natos nihil egissc boni scu mali (Rom. ix, 11). Unde constat, parvulos, ut remissione indigeant peccatorum, nonnisi originale contraxisse peccatum. Nec illud quartum, eas animas parvulorum sine Baptismate moriturorum a justo Deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas præscivit, si ad ætatem pervenissent, in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse victuras. Hoc namque nec iste ausus est dicere, in tantis angustiis constitutus imo etiam contra istam vanitatem jam satis manifeste ac breviter est locutus, ubi ait,‹ Injustum Deum futurum fuisse, si non perfectis propriæ voluntatis operibus, vellet hominem judicare non natum. › Hoc enim respondit, cum tractaret quæstionem adversus eos qui dicant, Cur Deus hominem faciebat, quem, utpote præscius, sciebat futurum non bonum? Non natum enim judicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse præscissel. E utique sicut et huic visum est

« PredošláPokračovať »