Obrázky na stránke
PDF
ePub

bum homo factum est. Sed istis propterea, dicitur, carnis nomine solere Scripturam totum hominem nuncupare, sicut ibi, Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. 1, 6); non enim caro sine anima aliquid videre potest : quia plurimis aliis sanetarum Scripturarum locis, non solum carnem, verum etiam animam humanam, id est, rationalem inesse homini Christo, sine ulla ambiguitate monstratur. Unde et isti, a quibus animarum propago defenditur, possent accipere a parte totum esse dictum, Os de ossibus meis, et caro de carne mea; ut illic intelligeretur et anima, quemadmodum Verbum carnem factum non sine anima accipimus: si quemadmodum alia testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum. Pari vice igitur admonemus etiam hos, qui animarum propaginem destruunt, ut novas a Deo sufflari animas certis documentis asserant; et tunc illud quod dictum est, Os ex ossibus meis, el caro de carne mea, non tropice a parte totum, ut simul intelligatur et anima, sed proprie de sola carne dictum esse defendant.

CAPUT XIX. 32. Quæ cum ita sint, video librum istum jam esse claudendum. Omnia quippe, quæ mihi maxime necessaria videbantur, continet; quibus hi qui legerint, sciant se cavere debere, ne huic homini, cujus duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant animas sic ex flatu Dei esse, ut non sint ex nihilo. Hoc enim qui credit, etsi verbis neget, re ipsa clamat animas Dei habere substantiam, et ipsius genus esse, non munere, sed natura. Nam de quo quisque naturæ suæ originem ducit, de illo naturæ suæ genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. Iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus Dei esse animas dicat, non natura, sed munere; et tamen non factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere ac sic eas, quod prius negaverat, ad Dei naturam revocare non dubitat.

33. Animarum autem novarum sine propagine insuflationem, defendi quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint aliquid invenire, vel in canonicis Libris, quod non sit ambiguum dissolvendæ huic obligatissimæ quæstioni; vel in ratiocinationibus suis, quod non sit contrarium catholicæ veritati: non a talibus qualis iste apparuit, qui non inveniendo quid diceret, et deliberationem suam nolendo suspendere, vires suas omnino non metiens, ne taceret, ausus est dicere, ‹ inquinari animam meruisse per carnem, et esse meruisse animam peccatricem; cujus nullum meritum, seu bonum seu malum, ante carnem potuit invenire. Et parvulis sine baptismo de corpore exeuntibus solvi posse originale peccatum, et offerendum pro eis sacrificium corporis Christi,› qui Christo non sunt incorporati per ejus Sacramenta in ejus Ecclesia eosque sine lavacro regenerationis de hac vita emigrantes, non ad requiem tantum ire, sed ad regnum cœlorum posse etiam pervenire. Et alia multa absurda, quæ omnia colligere, atque in isto libro digerere longum visum est. Absit ergo ut animarum

propago, si falsa est, a talibus refellatur; et animarum novarum insufflatio, si vera est, a talibus defendatur.

34. Quamobrem, quicumque volunt defendere quod dicuntur animæ novæ nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, aliquid illorum quatuor quæ supra commemoravi, caveant omni modo: hoc est, ne dicant, a Deo fieri animas peccatrices per alienum originale peccatum: ne dicant, parvulos qui sine Baptismo exierint, pervenire posse ad vitam æternam regnumque cœlorum, originali peccato per quodlibet aliud resoluto ne dicant, animas peccasse alicubi ante carnem, et hoc merito in carnem peccatricem fuisse detrusas: ne dicant, peccata, quæ in eis inventa non sunt, quia præscita sunt, merito fuisse punita, cum ad cam vitam, ubi ea committerent, permisse non fuerint pervenire. Nihil ergo istorum quatuor dicentes, quoniam quodlibet eorum falsum atque impium est; inveniant etiam Scripturarum de hac re certissima testimonia, et hanc sententiam suam, non solum me non vetante, verum etiam favente et gratias agente, defendant. Si autem non inveniunt certissimam de hac re auctoritatem divinorum eloquiorum, et aliquid illorum quatuor per inopiam dicere compelluntur; cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam parvulorum animas non habere originale peccatum, secundum Pelagianam hæresim olim damnabilem, nuperrimeque damnatam, dicere compellantur. Melius est enim homini fateri se nescire quod nescit, quam in hæresim vel damnatam incurrere, vel novam condere, dum temere audet defensare quod nescit. Alia hujus hominis falsa et absurda, in quibus non tam periculose, verumtamen a tramite veritatis exorbitat, quoniam multa sunt, et ad ipsum etiam, si Dominus voluerit, aliquid de libris ejus volo scribere, ibi forsitan omnia, vel si omnia non potuero, plurima ostendam.

CAPUT XX. 35. Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei nostræ et existimationis meæ, ut verus catholicus et bonus amicus, fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum putavi, tu legendum dabis vel describendum quibus potueris, vel quibus dandum esse judicaveris. In quo istius juvenis præsumptionem ita reprimendam et redarguendam putavi, ut tamen eum diligam; nec damnari, sed emendari velim : atque ita proficere in domo magna, quæ est Ecclesia catholica, quo cum misericordia divina perduxit, ut sit in illa vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum, et bene vivendo, et sana docendo 1. Porro autem si ipsum oportet ut diligam sicut, facio; quanto magis te, frater, cujus erga me benevolentiam, et cujus catholicam fidem cautam et sobriam optime novi. Unde factum est ut eos libros qui tibi displicuerunt, et in quibus nomen meum aliter quam velles positum comperisti, describendos mihique mitrendos vere fraterna planeque sincera dilectione curares. Tantum ergo abest ut hinc tua charitati succenseam, 1 In MSS., dicendo.

[ocr errors]

quia fecisti; ut potius nisi fecisses, integro jure amicitiæ succensere deberem. Ago itaque uberes gratias. Quemadmodum autem acceperim factum tuum, hinc

manifestius indicavi', quod hunc ad te librum, ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi. 1 Vaticanus Ms., judicabis.

LIBER SECUNDUS.

AD PETRUM PRESBYTERUM.

mox

Petram admonet Augustinus, ne committat, ut libros de animæ Origine a Vincentio Victore ad eum scriptos laudando approbasse, aut quæ temere ille scripsit fidei Christianæ contraria, pro dogmatibus catholicis habere existimetur. Errores Victoris varios, eosque gravissimos notat, et verbis confutat paucis. Petro demum ipsi suadet, ut Victorem ad eos corrigendos adducat.

Domino dilectissimo fratri et compresbytero PETRO, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. - 1. Pervenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad Sanctitatem tuam scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato, homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit, prudenter religioseque sollicito. Quibus lectis vidi hominem in sermone quidem, non solum usque ad sufficientiam, verum etiam usque ad redundantiam profluentem; sed in rebus de quibus loqui voluit, nondum sicut oportet instructum : quod si ei fuerit Domino donante collatum, poterit esse utilis pluribus. Habet enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare que sentit, si prius det operam recta sentire. Valde quippe sunt noxia prava diserta; quia hominibus minus eruditis, eo quod diserta sunt, videntur et vera. Quomodo autem eosdem libros ipse acceperis, nescio: verumtamen si verum est quod audivi, diceris eis recitatis ita exsiluisse lætitia, ut caput juvenis illius senex, et laici presbyter osculatus, didicisse te quod ignorabas, gratias egeris. Ubi quidem non improbo humilitatem tuam, imo vero etiam laudo quod honorasti doctorem tuum: nec hominem, sed ipsam quæ tibi per illum loqui dignata est veritatem; si tamen potueris demonstrare, quid per illum veritatis acceperis. Vellem itaque rescriptis tuis, quid te docuerit, me doceres. Absit enim ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti, prædicanda et imitanda humilitate, si vera didicisti '.

CAPUT II.2. Proinde, frater dilectissime, quid ab eo didiceris, nosse cupio, ut si jam id sciebam, gratuler pro te; si autem nesciebam, discam per te. kane tu ignorabas duo quædam esse, animam et spiritum, secundum id quod seriptum est, Absolvisti ab spiritu meo animam meam (Job. vii, sec. LXX)? Et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus: sed aliquando duo ista simul nomine animæ nuncupari, quale est illud, Et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7)? hi quippe et spiritus intelligitur. Itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. xix, 30)? ubi et anima necesse est intelligatur. Et utrumque unius esse substantiæ ? Puto quod ista jam sciebas. Si autem nesciebas, non te aliquid quod magno periculo

Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., et imitanda humilitate didicisse.

nescitur, didicisse scias. Et si quid hine subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cujus jam novimus et eloquium: utrum cum dicitur anima, ita ut simul intelligatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animæ sit; an, sicut ei visum est, a parte totum appelletur hoc nomine: sive etiam utrumque spiritus sit, pars vero ejus sit quæ proprie dicitur anima; an et hoc a parte totum vocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intelligatur et anima: sic enim huic placet. Verum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur, et sine ullo vel certe sine magno periculo nesciuntur.

[ocr errors]

3. Itemque alios esse corporis, alios autem animæ sensus, miror si iste te docuit; et tu homo id ætatis et honoris, antequam istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque discernitur, quod nobiscum vident etiam passeres '; et quo justum alque injustum dijudicatur, quod videbat Tobias (Tob. Iv) etiam carnis luminibus perditis. Hoe si ita est, profecto quando audiebas vel legebas, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem 3 (Psal. x11, 4): nonnisi carnis oculos cogitabas. Aut si boc obscurum est, certe quando illud Apostoli recolebas, Illuminalos oculos cordis vestri (Ephes. 1, iô); nos sub fronte et supra buccas cor habere credebas. Absit ut de te hoc sentiam. Neque hoc te igitur iste docuit.

4. At si forte ante hujus doctrinam, quam modo te invenisse ketaris, animæ naturam Dei putabas esse portionem; hoc plane cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. Et si ab isto didicisti quod anima portio Dei non sit; age Deo gratias quantas potes, quod non antequam hoc didicisti, de corpore existi. Exisses enim magnus hæreticus, et blasphemator horrendus. Nullo modo tamen etiam id de te existimaverim, quod homo catholicus, neque contemptibilis presbyter, animæ naturam portionem Dei sentiebas esse. Unde fateor Dilectioni tuæ, timeo ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quain tenebas.

CAPUT III. - 5. Sicut enim non arbitror te unquam in Catholica animam credidisse Dei esse portionem, vel ullo modo animæ et Dei eamdem esse naturam: ita metuo ne forte consenseris huic homini, quod animam Deus non de nihilo fecerit, sed ita ex 1 Sola editio Lov., quo nobiscum vident et passeres. Et infra, quo videbat Tobias. Non male, reterendo ad, sensum. in Mss. constanter est, Tobis.

Editi, in morte. At manuscripti, in mortem; juxta grecust.

ipso sit, ut ab ipso emanaverit. lloc enim etiam verbum iste posuit inter cætera, quibus in hac questione ad immane præcipitium exorbitavit. At vero hoc si te docuit, nolo me doccas: imo etiam volo ut quod didiceras, ipse dediscas. Parum est enim non credere neque dicere quod pars Dei sit anima. Neque enim et Filium vel Spiritum sanctum partem Dei esse dicimus: et tamen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque esse naturæ. Parum est ergo ut non dicamus animam esse partem Dei ; sed hoc etiam opus est ut dicamus, non eam et Deum unius ejusdemque esse naturæ. Unde ille recte quidem ait, genus Dei esse animas, munere, non natura, › ac per hoc non omnium, sed fidelium sed rursus ad id quod declinaverat devolutus est, et Deum atque animam ejusdem dixit esse naturæ; non quidem his verbis, sed aperta manifestaque sententia. Cum enimn animam ita esse dicit ex Deo, ut eam nec ex alia natura, nec ex nihilo, sed ex semetipso creaverit; quid persuadere conatur, nisi id quod aliis verbis negat, animam scilicet ejusdem cujus Deus est, esse naturæ ? Omnis quippe natura vel Deus est, qui nullum habet auctorem ; vel ex Deo est, quia ipsum habet auctorem. Sed quæ habet auctorem Deum ex quo est, aliqua facta non est, aliqua facta est. Porro quæ facta non est, et tamen ex ipso est, aut genita est ab illo, aut procedit ex illo : quæ genita est, Filius est unicus; quæ procedit, Spiritus sanctus : et hae Trinitas unius est cjusdemque naturæ. Nam hæc tria unum sunt, et singulum quodque Deus, et simul omnia unus Deus immutabilis, sempiternus, sine temporis ullo initio sive termino. At vero illa natura que facta est, creatura nuncupatur : Creator autem Deus, illa scilicet Trinitas. Creatura ergo ita esse dicitur ex Deo, ut non ex ejus natura facta sit. Ex illo enim propterea dicitur, quia ipsum auctorem habet ut sit : non ita, ut ab illo nata sit, vel processerit; sed ab illo creata, condita, facta sit, partim ex nulla alia, id est, omnino ex nihilo, sicut cœlum et terra, vel potius universæ mundanæ molis universa cum mundo concreata materia; partim vero ex alia jam creata atque existente natura, sicut vir ex limo, mulier ex viro, ex parentibus homo: creatura tamen omnis ex Deo, sed crcante vel ex nihilo vel ex aliquo, non autem gignente vel producente de se ipso.

6. Si hæc cum catholico loquor, magis commonens quam docens. Neque enim esse tibi arbitror nova, vel audita quidem et antea, non tamen credita : sed, ut existimo, sic legis epistolam meam, ut hic agnoscas etiam fidem tuam, quæ nobis in catholica Ecclesia, Domino donante, communis est. Si ergo hæc, ut dicere cœperam, cum catholico loquor; unde obsecro fredis esse animam, non uniuscujusque nostrum dico, sed primam primo illi homini datam? Si ex nihilo, et factam tamen insufflatamque a Deo : id credis quod ego. Si autem ex aliqua alia creatura, quæ unde anima fieret, tanquam materies subjacebat artifici Deo; sicut pulvis unde fieret Adam, vel costa ejus unde Eva, vel sicut aquæ unde pisces et volucres, vel sicut

terra unde animalia quæque terrestria: non est catholicum, non est verum. Quod si neque ex nihilo, neque ex alia quacumque creatura, sed ex semetipso Deum, hoc est, ex natura sua fecisse, vel facere animas, quod absit, existimas: hoc quidem ab isto didicisti; sed non tibi gratulor, neque blandior; longe cum illo a fide catholica exorbitasti. Tolerabilius enim; quod quidem falsum est; tamen, ut dixi, tolerabilius, ex aliqua alia creatura, quam quidem jam fecerat Deus, quam ex Dei natura animam conditam crederes, ut quod est mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam si impia perduraverit in fine, sine fine damnabitur, non ad Dei naturam cum horrenda blasphemia referretur. Abjice, frater, abjice, obsecro, istam, non plane fidem, sed exsecrandæ impietatis errorem, ne homo gravis seductus a juvene, et a laico presbyter, cum istam catholicam fidem esse arbitraris, de numero fidelium, quod a te avertat Dominus, eximaris. Non enim sie tecum agendum est, ut cum illo; aut ea venia tuus iste tam horrendus, qua juvenis illius, licet ab illo ad te transierit, error est dignus. Ille ovili catholico sanandus nuper accessit, tu in catholicis pastoribus deputaris. Nolumus ita curetur quæ venit ab errore ad dominicum gregem, ut prius pestifera contagione disperdat ovis ulcerosa pasto

[ocr errors]

7. Quod si dicis, Hoc me ille non docuit, nec huic crrori ejus ullo modo, quamlibet diserti et ornati sermonis illectus suavitate consensi: ago ingentes Deo gratias. Sed quæro, unde illi caput exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod u-que ad auditam disputationem illius ignorabas ; aut si falsum est, hoe te fecisse atque dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor tuis litteris refellatur. Si autem verum est, illa humilitate homini egisse te gratias; gaudeo quidem si te illud non docuit, quod superius quam sit detestandum cavendumque monstravi;

CAPUT IV. Et non reprehendo quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo, verum atque utile didicisti: sed hoc quid sit inquiro; an forte animam non spiritum esse, seɖ corpus? Non quidem magnum doctrinæ christianæ arbitror esse detrimentum ista nescire : et si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc majore difficultate quam utilitate perdiscitur. Si autem Dominus voluerit ut ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse Dilectio tua, etiam hoc quam non te docuerit: si tamen id te ab illo didicisse lætaris. Sed ne quid forte aliud sit, quod consial esse utile, et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graveris.

3

8. Nam illud quod rectissime et valde salubriter credit, judicari animas cum de corporibus exierint, antequam veniant' ad illud judicium, quo cas oportet

Editi, longe quippe. Abest, quippe, a manuscriptis. Nonnulli codices, atque didicisse. Vaticanus et antiquissimus Remigianus, aut si fulsum est, hoc te fecisse, velim inanis rumor tuis litteris refellatur. asic Mss. At editi, necessa: 1.NL.

jam redditis corporibus judicari, atque in ipsa in qua hic vixerunt, carne torqueri, sive gloriari; hoc itane tandem ipse nesciebas? Quis adversus Evangelium tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in illo paupere qui post mortem ablatus est in sinum Abrahæ, et in illo divite cujus in inferno cruciatus' exponitur, ista non audiat, vel audita non credat? Sed numquid te docuit, quomodo anima sine corpore de digito pauperis aquæ stillam desiderare potuit (Luc. XVI, 2224); cum ipse confessus sit, alimenta corporea nonnisi propter fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui animam quærere? Verba ejus ista sunt: Numquid quia anima, inquit, aut cibum quærit aut potum, ad ipsam transire credimus pastum? › Et paulo post:

Unde intelligitur, inquit, ‹ et probatur, non ad animam pertinere ciborum sustentacula, sed ad corpus; cui etiam præter cibum procuratur simili ratione vestitus, ut illi necessarius videatur pasture suggestus, cui competit et ipsos habere vestitus. Hanc ille sententiam suam satis evidenter expositam, nonnulla ctiam similitudine illustrans, adjecit, atque ait : Quid autem putamus inquilinum quemquam suæ habitationi prospicere? Nonne si eam senserit aut tecto tremere, aut nutare pariete, aut labare fundamine, destina's quærit, strucs congerit, quibus imminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub periculo mansionis discrimen videatur pendere mansori1? Ita ergo et animam recognosce, › inquit, ‹ carni suæ desiderare cibum, ex qua ipsum concipit sine dubio desiderium. Hæc nempe ille juvenis sua sensa verbis luculentissimis et sufficientissimis explicavit, asscrens non animæ requiri alimenta, sed corpori; cura quidem illius, sed tanquam habitantis in domo, et moribunda carnis imminentes ruinas provida refectione fulcientis. Et illud ergo explicet tibi, quid anima illa divitis ruiturum destinare cupiebat, quæ mortale corpus jam utique non habebat, et tamen sitiebat, et aquæ stillam de digito pauperis requirebat. Habet ubi se exerceat iste doctor senum: quærat, et inveniat, si potuerit, cui rei anima illa apud inferos humidum alimentum, vel tam exiguum mendicaret, cum ruinoso habitaculo jam careret. CAPUT V. -9. Incorporeum sane Deum esse quod credit, gratulor eum hinc saltem a Tertullia ni deliramentis esse discretum. Ille quippe sicut animam, ita etiam Deum corporcum esse contendit (a). A quo iste in hoc dissentiens, mirabiliora persuadere molitur, Deum incorporeum, non de nihilo facere, sed de semetipso flatum exhalare corporeum. O doctrinam cui omnis ætas aures subrigat, quæ homines annosos, quæ denique presbyteros mercatur habere discipulos! Legat, legat in concione quod scripsit, 1 notos atque ignotos, doctos atque indoctos recitaturus invitet. Seniores, cum junioribus convenite, quod nesciebatis discite, quod nunquam audieratis audi

Ita Cygirannensis et duo Belgici Mss. At editi, infernus cruciatus.

In Mss., pendere mansorio. (a) Tertullianus, lib. de Anima. Vide Augustinum, lib. de Bæresibus, cap. 83, et epist. 190.

te. Ecce isto docente, non aliunde quod aliquo modo est, nec ex eo quod omnino non est, Deus flatum creat; sed ex eo quod ipse est, cum sit incorporeus, corpus sufflat. Naturam ergo suam, antequam mutetur in peccati corpore, ipse mutat in corpus. An dicit, quod ex sua natura non mutat aliquid, cum flatum facit? Non ergo eum de se ipso facit: non enim aliud est ipse, aliud natura ejus. Quis hoc insanissimus opinetur ? Quod si dicit, ita Deum de sua natura facere flatum, ut ipse integer maneat ; non inde quæstio est; sed utrum quod non aliunde, nec de nihilo, sed de illo est: non hoc sit quod ille, id est, ejusdem naturæ et essentia. Nam et Filio genito integer manet; sed quia eum genuit de se ipso, non aliud genuit quam id quod ipse est. Excepto enim quod hominem assumpsit, et Verbum caro factum est, alius est quidem Verbum Dei Filius, sed non est aliud hoc est, alia persona est, sed non diversa natura. Et unde hoc, nisi quia non creatus ex alio, vel ex nihilo, sed natus ex ipso est; non ut melior quam erat esset, sed omnino ut esset, et quod est ille, unde natus est, esset, hoc est, unius ejusdemque naturæ, æqualis, coæternus, omni modo similis, pariter immutabilis, pariter invisibilis, pariter incorporeus, pariter Deus; hoc omnino quod Pater, nisi quod Filius est ipse, non Pater? Si autem manet quidem ipse integer Deus, nec tamen de nullo, vel de alio, sed de se ipso diversum aliquid in deterius creat, et de incorporco Deo corpus emanat; absit ut hoc catholicus animus bibat: non enim est fluentum fontis divini, sed figmentum cordis humani.

CAPUT VI.-10. Jamvero quam inepte laboret, animam, quam putat esse corpoream, vindicare a passionibus corporis, disputans de animæ infantia, de paralyticis et oppressis animæ sensibus, de amputatis membris corporis absque animæ sectione, non tecum, sed cum illo potius agere debeo: illi quippe insudandum est, ut rationem reddat dictorum suorum; ne de opere juvenis velle fatigare videamur gravitatem senis. Quod autem similitudines moruni qui reperiuntur in filiis, non ex animæ semine venire disputat consequens est quidem, ut hoc sentiant quicunque animæ propaginem destruunt; sed nec illi qui hanc astruunt, ibi constituunt pondus assertionis suæ. Vident enim et filios parentum dissimiles moribus quod ideo fieri putant, quia et ipse unus homo plerumque suis moribus alios mores diss imiles habet, non utique anima altera accepta, sed vita in melius vel in deterius commutata. Ita dicunt, non esse impossibile ut anima non habeat eos mores, quos habet ille a quo propagan est; quandoquidem ipsa una nunc alios, alias alios habere mores potest. Quare si hoc te credis ab isto didicisse, quod anima non sit ex traduce utinam id vere didicisses; me tibi docendum libentissime traderem. Sed aliud est discere, aliud videri sibi didicisse. Si ergo te didicisse arbitraris quod adhuc nescis; non plane didicisti, sed

:

1

Aliquot Mss., illa ex qua.

temere credidisti quod libenter audisti, et subrepsit tibi falsiloquium per suaviloquium. Quod non ideo dico, quia falsum esse jam certus sim, animas potius insufflari novas, quam de origine parentum trahi; hoc enim adhuc ab eis qui docere id possunt, existimo requirendum sed quia iste de hac re ita disseruit, ut non solum eam, quæ adhuc discutienda est, non solveret quæstionem ; verum etiam talia diceret, quæ falsitatis non habeant dubitationem. Cum enim vellet probare dubia, ausus est dicere sine dubio reprobanda.

CAPUT VII.-11. An vero tu reprobare dubitabis, quod cum de anima loqueretur, ‹ Non vis, inquit, animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum ? Aut numquid quia Baptismo corpus abluitur, non transit ad animam vel spiritum, quod creditur conferri per Baptismum? Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari › (Infra, lib. 3, n. 9)? Vide in his verbis, quantum iste tuus erraverit doctor. Dixit, animam per carnem reparare statum, per quam perdiderat meritum. › Habuit ergo anima aliquem statum et aliquod meritum bonum ante carnem, quod vult cam reparare per carnem, quando caro lavacro regenerationis abluitur. Vixerat itaque alicubi ante carnem in statu et merito bonọ ; quem statum et quod meritum perdidit, cum venisset in carnem. Dixit, eam per carnem reparare habitudinem priscam, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem. › Habuit ergo ante carnem habitudinem antiquam; hoc est enim priscam: et ista qualis esse potuit, nisi beata atque laudabilis habitudo ? Quam reparari per sacramentum Baptismatis asseverat ; cum, cam nolit ex illa originem trahere per propaginem, quam constat in paradiso aliquando fuisse felicem. Quomodo igitur alio loco animam se dicit constanter asserere, non ex traduce, neque ex nihilo, neque per semetipsam, neque ante corpus ? Ecce isto loco vult animas ante. corpus alicubi vivere tam beate, ut eadem illis per Baptismum beatitudo reddatur. Et tanquam sui rursus oblitus adjungit et dicit: Ut per cam, id est, per carnem,incipiat renasci, per quam merueral inquinari. Superius meritum significaverat bonum perditum fuisse per carnem : nunc autem significat malum meritum, quo factum est ut veniret vel mitteretur in carnem, dicendo, per quam meruerat inquinari. Si enim meretur inquinari, non est utique meritum bonum. Dicat, quid peccavit antequam per carnem inquinaretur, ut per carnem inquinari mereretur. Dicat, si potest, quod nullo modo potest; quia invenire hic quid verum dicat, omnino non potest.

CAPUT VIII. 12. Item aliquanto post ait: Ani

sie tres manuscripti. Cæteri cum excusis, per ori gment.

ma itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo præfigurata, in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit ( Supra, lib. 1, n. 8, el infra, lib. 3, n. 11). Rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti et considerasti, et quid in recitante laudaveris, vel unde post recitationem gratias egeris cogitasti? Quid est, obsecro te, Anima itaque si peccatrix esse meruit, quæ peccatrix esse non potuit? Quid est‹ meruit, et ‹ non potuit; › cum mereri hoc non potuisset, nisi peccatrix fuisset ; non autem fuisset, nisi esse potuisset ; ut ante omne malum meritum peccans, inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata, deserente Domino, perveniret ? An ideo dixit, quæ peccatrix esse non potuit, › quia nisi in carnem veniret, peccatrix esse non posset? Quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi venisset, alibi peccatrix esse non posset? Dicat, quid meruit? Si enim meruit esse peccatrix ; aliquid jam peccaverat, unde mereretur iterum esse peccatrix. Sed hæc fortassis obscura esse videantur, aut obscura esse jactentur, cum sint apertissima. Neque enim dicere debuit, quod anima meruerit peccatrix esse per carnem,› cujus nec bonum nec malum meritum reperire poterit ante

carnem.

CAPUT IX. 13. Sed ad manifestiora veniamus. Cum enim magnis coarctaretur angustiis, quomodo animæ originalis peccati vinculo teneantur obstrictæ, si non èx illa trahunt originem qua prima peccavit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati, peccatrici carni Creator insufflat; ne dicatur illi, quod sic insufflando eas Deus efficit reas: primo de præscientia Dei hanc opinionem munire tentavit,

quod eis præparaverit redemptionem. In cujus redemptionis Sacramento parvuli baptizantur, ul abluatur originale peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua Deus cmendet, quod cas insontes fecerat inquinari. Sed posteaquam ventum est ut de illis loqueretur, quibus tali non subvenitur auxilio, et antequam baptizentur exspirant: In hoc,› inquit, loco non me quasi auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conjicio. Habendam dicimus de infantibus istiusmodi rationem, qui prædestinati Baptismo, vitæ præsentis, antequam renascantur in Christo, præveniuntur occiduo. Legimus enim, ‹inquit, de talibus scriptu n: Raptus est ne malitia mutaret illius intellectum, aut ne fictio deciperet animam ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere placita enim Deo erat anima ejus ; et, Con summatus in brevi, replevit tempora longa › ( Sap. iv, 11, 14, 13). Quis istum dedignetur habere docto rem? Ergone parvuli, quos plerumque volunt homines baptizari, et dum curritur, ante moriuntur, si retardarentur in ista paululum vita, ut baptizati continuo morerentur, malitia mutaret intellectum illorum, et fictio deciperet animam corum, et ne hoc eis contingeret, subventum illis est, ut ante raperentur quam baptizarentur? In ipso ergo Baptismate mutarentų

« PredošláPokračovať »