Obrázky na stránke
PDF
ePub

CENOX LIBRARA

NEW YORK

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM, IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAU

SEU PETIT-MONTROUGE,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

Post Donatistas celeberrima illa Catholicorum in Carthaginensi collatione victoria penitus afflictos atque eversos, Ecclesia novum continuo insurgentem in se debellandum hosiein habuit, qui jam non christianæ societatis , ut illi, corpus, sed ipsammet animam, Salvatoris videlicet gratiam qua christiani sumus, impetebat. Hujus longe pessimæ hærescos , quam Pelagianam et Cælestianam de auctorum ejus nomine dictam nemo nescit, historiam ad primævos scriptores recognitam hic repræsentare, nostrarum partium esse arbitramur, neque aliud vice præfationis quidquam exspectari a nobis commodius, quam ut brevi rerum Pelagianarum narratione ad lectionem Augustini, postremo isto volumine adversus hanc hæresim decertantis, studiosorum animos comparemus.

I. Pelagii hæresiarchæ patria, vitæ institutum, et mores. Pelagius hæresis princeps, vulgo dicebatur Brito: quod illi cognomen Augustinus , ut ab illo distingueretur, ejus æquali, quem Pelagium Tarenti appellabant, inditum esse credidit ( Epist. 186, n. 1). Eodem ipsum cognomine Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum decimum tertium, et Gennadius ad veteres codices emendatus, vocant (Infra, Append. parte 2). Dicitur quoque ab Orosio, Britannicus noster (Apolog.); a Mercatore, genie Brin Tannus' ( Infra, Append. parte 2). Denique Prosper in carmine de Ingratis auctorem hæ resis Pelagianæ notat his verbis :

Dogma quod antiqui satiatum felle draconis

Pestifero vomuit Coluber sermone Britannus.
Et multo infra in Semipelagianam impietatem dicit,

Auctorem comitare exclusa Britannum,
Idemque in epigrammate adversus quemdam Augustini obtrectatorem :

Aut hunc (ait) fruge sua æquorei pavere Britanni. Præterquam quod suo in Collatorem opere, ubi inimicos gratiæ quosdam in Britanniis de prehensos memorat, hos solum suce originis occupasse scribit ( Ibid. ). Atque adeo idem si fuerit Pelagius, quem dicit Hieronymus Scotorum pultibus prægravatum : hoc ipsum quod in homines natali ejus solo finitimos quadrabat, ci attribuit. Qua ratione de codem in alio loco, Habet, inquit, progeniem Scoticæ gentis, de Britannorum vicinia (Ibid. ). Quibus verbis nihil aliud significat, nisi illum gente Scotum, seu Hibernum, videri; quando el innata essent ipsi Scoticæ, id est, Hibernicæ regionis vilia, et ortum e finitima Britannia duxisse. Ipsum autem humilibus parentibus natum prodit Orosius (Apolog. cap. 26); quippe cui natales ait non dedisse, ut honestioribus disciplinis erudiretur, ob idque ad conficiendos libros subsidiariis indiguisse operæ comitibus, qui sermonem ei suum commodarent.

Is tum Augustino (Infra, de Gestis Pelagii, n. 36; et in tomo 8, lib. de Hæresibus, cap. 88), lum aliis a quibus memoratur, solet Pelagius Monachus appellari (Infra, Append. parte 2) : unde colligas eum hoc vitæ genus non modo professum fuisse, verum etiam titulum, quo vocaretur, clariorem nullum habuisse, atque clericali dignitate neutiquam cohonestatum. Hinc ejus hæresim Augustinus non ab episcopis, non a presbyteris, vel quibuscumque clericis , sed a quibusdam pseudomonachis invectam affirmat ( Infra, de Gestis Pelagii, n. 61 ). Illum Orosius disertis verbis hominem laicum dicit (Infra, Append. parte 2), queriturque locum ipsi in Jerosolymitano consessu dalum inter presbyleros. Et Zosimus papa eidem Pelagio, quem erroris falso insimulari existimabat, initio favens, eum laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem nuncupavit (Ibid). Utrum vero monachum in Anglia apud Bangorenses, vel in Italia induerit Pelagius, statuere hic non magni refert : neque opere pretium est, alia quæ apud Usserium videre licet, Anglicorum scriptorum de eodem commenta recensere. At omnibus fere persuasum fuit, illum, quo tempore Joannes Chrysostomus ab adversariis exagitabatur, monachum egisse in Oriente; atque eumdem illum esse, de quo Vir sanctus ad Olympiadem litteris anno, ut videtur, quadringentesimo quinto, in exsilio apud Arabissum in Armenia datis scribebat in hæc verba : De Pelagio monacho dolore vehementi affectus sum. Quot igitur quantisque ii qui forti animo steterint, coronis digni sunt, perpendas velim : cum viros tanta cura et studio tantaque tolerantia viventes abduci videamus. Procul dubio Pelagius ille, ab iis qui Joannis innocentiam tuebantur, defecerat : neque aliud causæ erat, cur ejus lapsum miseraretur sanctus Episcopus. Quod enim ad Pelagianam hæresim spectat, Chrysostomum, qui diem anno quadringentesimo septimo obiit, de, illa quidquam unquam audivisse, tametsi forte illam sensim jam tum insinuaret ejus parens, nemini videatur verisimile. Quin etiam Pelagium hæresiarcham hoc ipso anno quadringentesimo quinto, quo Joannes Pelagii monachi defectionem querebatur, versatum fuisso Romæ facile jam persuadetur, postquam ex Mercatore observatum est, hæresim illum suan Romæ Rufino quodam Syro propinante imbibisse tempore Anastasii papæ (ibid.). Quippe Sanct. August. X.

(Une.)

cx eadem urbe, in qua teste Augustino diutissime visit (Infra, de Peccato Originali, n. 26), non ante annum fere quadringentesimum decimum secessit: nam et ad id temporis spalium revocanda est illa epistola, quam se Pelagius Paulino episcopo ante duodecim fere annos scripsisse, in litterisad Innocentium papam jam defunctum dircctis memorabat ( Infra, de Gratia Christi, n. 38 ).

Romæ longissimum temporis spatium cum esset versatus, in multorum cognitionem insinuaverat sese : ac primum existimationem in ea urbe sibi pepererat minime vulgarem. Hinc ipse quoque noscere illum cæpit Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46): ita ut, cum probarelur plurimis illius vita , eum in primis suis adversus ipsius errores opusculis nunquam fere sine honore ac laude nominaverit. Sic illum quodam loco, bonum ac prædicandum virum, ab iis qui eum nossent, vocitari testatur; alio autem, virum esse, ut auditione quidem acce-perat, sanctum, et non parvo provectu christianum (Infra, de Peccatorum Meritis, lib. 3, nn. 8, 1). Alibi gratiæ adversarios generaliter ita prædicat : Cum sint, ait, casta vita moribusque tau labiles, nec dubitent facere quod illi divili pro consequenda vita æterna consilium requirenti, cum se respondisset jam oinnia legis implevisse mandata, præcepit Dominus , si vellet esse perfectus, venderet omnia quæ habebat, et daret pauperibus , ihesaurumque transferret in coluım (Ibid. lib., 2, n. 25). De quibus rursum Honorato scribit : Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles (Epist. 146, n. 83). Pelagium certe charum admodum habebat Paulinus episcopus Nolensis , utpote quem insignem Dei servum existimabat. Illius adhortatione duo juvenes, Timasius et Jacobus, repudialis quæ sæculum eis promittebat, se spemque suam omnem Deo voverant. Quapropter multorum episcoporum litteras postmodum in medium eo consilio protulit, ut eximiis laudibus quibus cum illi decorabant, imputatæ sibi hæreseos nolam elueret : Quasi eum, inquit Augustinus, hæc perversa sentire, omnes qui vehementes et quodam modo ardentes ad bonam vitam exhortaliones ejus audiebant, facile scire potuerint (Infra, de Gestis Pelagii, n. 50). Idem gloriabatur se in amicis viros sanctos complures numerare (Ibid., n. 53.).

Sed postquam semel germanam fidem deseruit , quidquid illi pietatis inesse videbatur, in dies defecit, aut omnino evanuit. Ab Orosio ad annum quadringentesimum decimum quintum, aut quadringentesimum decimuni sextum conscribente Apologiam, Novus magister ministerque mensurum appellatur. Tum ab eodem dicitur « Å vec pápaitos, » qui venire sibi posse perfectionem vitæ immaculatæ manducanli, bibenci, dormientique confirmet. Infra quoque perstringitur quasi ob temulentiam hisce verbis : Post multam crapulam novissime expergefactus. Et cum eum schemate gigantis descripsisset idem Orosius in hunc modum, Stat immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia per se posse confidens , capul , manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus : ut hominis, quem etiam de facie noverat , speciem ac formam suis omnibus coloribus effingeret, huic rudiori tabellæ subinde novas lineas adjecit, et quodam loco, Sed tibi , inquit, specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus latos humeros gestas, robustamque cervicem, præferens etiam in fronte pinguedinem. Verum haud scimus an ipsum eunuchum simul et luscum fuisse designet, cum ait : Noster hic mutilus, lævis in fronte, « pasiçbizi.pas. » Denique qua ratione Pelagius vitam suam instiluat, asserit ignotum esse nemini. Neque a fide alienum putaverimus, eumdem illum ab Hieronymo nominari , Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possil sævire quam dentibus (Infra, Append. parte 2).

Isidori Pelusiotæ, viri peccatorem in desideriis animæ suæ laudare ac palpare nescii, exstat ad Pelagium monachum epistola in hanc formam : Cani effusi sunt in Ephraim, et ipse ignoravit, vitiosis nimirum affectionibus juvenescens. Eo modo tibi quoque ingens annorum iurba canitiem invexit, et tamen rigidum atque inflexum animum habes, ex alio monasterio in aliud subinde migrans, atque omnium mensas perscrutans atque explorans. Quanobrem si tibi carnium nidor atque obsoniorum condimentum curæ est , iis qui magistralus gerunt potius blandire, atque urbium caminos vestiga. Neque enim homines eremitæ facultates eas habent , ut le, quemadmodum tibi gratum est, excipere valeant (Lib. 1, Epist. 314). Hoc autem epistolium si Pelagio hæresiarchæ missum est , oportet illud ante vulgatam cjus hueresim scriptum ; atque adeo non multo postquam ex Africa anno, ut postea dicturi sumus, quadringentesimo decimo primo profectus est. Et certe quam morum depravationem apimadvertebat in Pelagio Isidorus, ea non leve argumentum subministrat, quo persuasum habeamus, id antequam Romæ moraretur, ubi in magna apud probos quosque existimalione vixit, neutiquam contigisse.

II. Prima Pelagii scripta veneno hæreseos jam imbuta Testatum reliquit Gennadius, Pelagium priusquam in hæresis notam incurrisset, scriptiones aliquot bonas edidisse, tres videlicet libros de Trinitate, sludiosis qui Ecclesiæ super ea re dogmata discere cuperent, perutiles ; ac librum unum Eulogiarum , ad componendos hominis christiani mores imprimis accommodatum (Infra, Append. parte 2). Ibi varia Scripturarum testimonia sub diversis tilulis distributa proponebat, nimirum Cypriani more ac inslituto, cujus iste opus ad Quirinum suo isto ad Romanum libro imitari, imo explere se volle prædicabat (ibid.) : beatum tamen illum martyrem cum debito semper honore commemorans (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 4, n. 21). Erat hicce liber, sicut et alia Pelagii opera, laline scriplus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 1.). At illum Augustinus, non Eulogiarum, sed Capitulorum (Ibid., nn. 7,54), necnon alio loco Teslimoniorum librum appellat (Infru, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 4, n. 21) : qua posteriore titula

« PredošláPokračovať »