Obrázky na stránke
PDF
ePub

nunquam illa sensisses. Adsit Dominus tue menti, ot tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem bumilitatis, lucem veritatis, dulcedinem charitatis, pacem pietatis infundat, ut victor tui animi esse malis in veris, quam cujuslibet contradicentis in falsis. Absit autem ut te arbitreris, hæc opinando, a fide catholica recessisse, quamvis ea fidei sint adversa catholicæ ; si coram Deo, cujus in nullius corde oculus fallitur, veraciter te dixisse respicis, non te tibi ipsi esse Sic habent quinque vss. Alii cum editis, resipi cis.

credulum, probari ea quæ dixeris posse; ac studere te semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur, eo quod sit tibi cordi, proprio damnato judicio, meliora magis et quæ sint ve riora sectari. Iste quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis, ipsa est correctionis præmeditatione ac præparatione catholicus. Sed iste sit modus hujus voluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quæ sequuntur, ejus intentio ab alio renovetur exordio.

LIBER QUARTUS.

AD VINCENTIUM VICTOREM.

Primum cunctationem suam de animarum origine immerito reprehendi, Vincentio Victori demonstrat, et se ab eo, quia nihil hinc definire ausus est, injuria pecoribus comparari. Deinde vero quod incunctanter dixit, animam spiritum esse, non corpus, hoc temere etiam redargui a Victore, ut animam corpoream natura sua, et spiritum ab ij sa in hominibus, distinctum statuere conetur. Quem refellens Augustinus, posteaquam ea diligenter excussit, quibus probare ille nitebatur corpoream esse animam; ostendit hanc ipsam spiritum etiam vocari in Scripturis, quamvis revera isto nomine proprie, id ipsius animæ, quo ratiocinamur et intelligimus, nuncupetur.

CAPUT PRIMUM. - 1. Accipe nune jam etiam de me ipso quæ tibi dicere cupio, si possim, hoc est, si ille donaverit, in cujus manu sunt et nos et serinones nostri. Reprehendisti enim me bis numero, exprimens etiam meum nomen : et cum te in principio libri tui imperitiæ tue admodum conscium et doetrinæ adminiculo destitutum, me vero ubi nominasti, doctissimum ac peritissimum dixeris; tamen quibus in rebus tibi visus es nosse quod ego vel nescire me fateor, vel, quamvis nesciam, scire præ sumo, libertate qua oportebat', non tantuin senem juvenis, el episcopum laicus, verum etiam hominem tuo judicio doctissimum et peritissimum non dubitasti reprehendere. Ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, imo vero me non esse certissime scio; et fieri posse non ambigo ut aliquid imperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus * et peritus ignorat: et in hoc te plane laudo, quod veritatem, etsi non quam percepisti, certe quam pu. tasti, homini prætulisti; ideo quidem temere, quia existimasti scire te quod nescis; sed ideo libere, quia personam non reveritus, elegisti aperire quod sentis. Unde te intelligere oportet, quanto esse nobis debeat cura major, dominicas oves revocare ab erroribus ; si et ovibus turpe est, vitia pastorum, si qua cognoverint, eisdem occultare pastoribus. O si illa reprehenderes mea, quæ justa reprehensione sunt digna ! Neque enim negare debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quæ possint recto judicio, et nulla temeritate culpari. Ex quibus si aliqua ipse reprehenderes, illic et tibi fortassis ostenderem, qualem te esse, in quibus non perperam reprehenderis, vellem ; nequc (a) tibi juniori major, et præpositus subdito, correctionis exemplum, quanto humilius, tanto salubrius exhiberem. Sed ea in me reprehendisti, quæ non corrigere humilitas, sed

3

1 Aliquot Mss., qua non oportebat.

Am. Er. et plures Mss, aliquis laicus docrus. Editi, nunquam. Emendantur ex manuscriptis. (a) Morel legendum censet, meque. Vide Elemoat. Critic., Lag. 117.

partim fateri, partim defendere veritas cogit. CAPUT II.

[ocr errors]

-

2. Hæc autem sunt: unum, quod de origine animarum, que post primum hominem datæ sunt, vel dantur hominibus, nou sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. Sed in hoc altero duo reprehendisti : unum, quod non eani crederem corpus esse; alterum, quod cam spiritum crederem. Tibi enim videtur et corpus esse animam, et non esse spiritum. Audi igitur purgationem meam centra reprehensionem tuam, et ex hac occasione qua me tibi purgo, in te ipso disce quæ purges. Recole verba libri tui, ubi me primitus nominasti. ‹ Scio, › inquis, ‹ plerosque et facile peritissimos viros, insuper et consultos tenuisse silentium, aut nihil expressius elocutos, cum definitionem disputationibus suis inchoata expositione subtraherent ; sicuti nuper apud te Augustini doctissimi viri prædicatique episcopi comprehensum litteris lectitavi : modestius quidem, ut reor, ac verec indius hujusce ret arcana rimantes, intra se ipsos tractatus sui devorasse judicium, neque se posse ex hinc aliquid determinare professos. Sed mihi, crede, satis superque videtur absurdum atque incongruum rationi, ut homo ipse expers sui sit, aut is qui rerum omnium creditur adeptus esse notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. Quid autem differt homo a pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere; ut merito in illum conveniat quod scriptum est, Homo cum esset in honore, non intellexit; assimilatus est jumentis, et comparatus est eis (Psal. XLVII, 13). Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat,

↑ Editi et aliquot vss., sierti nunc per.

Mss., differt homo pecore; et sic infra constanter omis sa præpositione, a.

Am. et Er., qui omui rationis experientia, prudentique ordinatione di tribuct. Nonnulli Mss., prudentiæ ordinatimų distribuat.

[ocr errors]

1

procreaverit; quid tam inconvenienter dici potest, quam ut cum sola sui notione fraudarit? Et cum sapientia mundi, que sese usque ad veri cognitionem supervacua quidem investigatione protendit, quia scire nequit per quem licet quæ sunt vera cognosci, aliqua tamen vicina, imo affinia veritati tentaverit super animæ natura dispicere: quam indecens atque pudendum est, religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil sapere, aut penitus sibi interdixisse ne sapiat. › 3. Ista tua nostræ ignorantiæ disertissima et luculentissima castigatio, omnia quæ ad naturam hominis pertinent, sic te scire compellit, ut si eorum aliquid ignoraveris, non meo, sed tuo judicio pecoribus compareris. Quamvis enim nos insignitius videaris attingere, eo quod dixisti, Ilomo cum esset in honore, non intellexit, quia in quo tu non es, honore sumus Ecclesiæ tamen etiam. tu in eo es honore naturæ, ut pecoribus praferaris, quibus secundum tuum judieium comparandus es, si aliquid corum quæ ad naturam tuam constat pertinere, nesciveris. Neque enim cos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est, humanæ anime originem (quam quidem non penitus nescio; scio cnim Deum flavisse in faciem primi hominis, factumque esse hominem in auimam vivam (Gen. 11, 7) : quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem); sed dixisti, Quid autem differt homo a pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere? Quod sensisse ita videris, tanquam de universa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil eum sui lateat. Quod si ita est, jam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. Si autem quantumcumque proficiamus in hac vita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quæro id quantum quatenusque concedas; ne forte et hoc ibi sit, quod animæ nostræ non omui modo scimus originem quamvis quod ad salutem pertinet fidei, divinitus animam datam, eamque non ejus cujus Deus est esse naturæ, remotis ambagibus noverimus. An forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis; hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris: ut si paulo amplius te quis nescierit, eum pecoribus compares, quod scientior illo esse potuisti; atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem justitia te ille pecoribus comparabit? Dic ergo quatenus nobis na turam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salva sit nostra distantia et considera tamen ne plus a pecoribus distet, qui ejus aliquid nescire se scit, quam qui se putat seire quod nescit. Natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus : quisquis ergo a natura humana corpus alienare vult, desipit. Medici tamen qui appellantur anatomici, per membra, per venas, per nervos, per ossa, per medullas, per interiora vitalia, etiam vivos homines quamdiu inter manus rimantium vivere potuerunt Fliti, insignius. Manuscri¡ti, insignitius: vel, desigrantius.

dissiciendo scrutati sun!, ut naturam corporis nossent nec tamen nos, quia ista nescimus, pecoribus compararunt. Nisi forte dicturus es, eos pecoribus comparandos, qui animæ naturam, non qui corporis nesciunt. Non ergo ita præcloqui debuisti. Neque enim aisti, Quid differt komo a pecore, si nescit de anime suæ qualitate atque natura: sed aisti, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere. Qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamvis de his quibus con-tamus singillatim singulis disseratur. Verum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare velim, plura volumina implebo : multa me tamen ignorare confiteor.

CAPUT III.4. Tu autem quo vis pertinere, quod in superiore libro de flatu hominis disputavimus, utrum ad anime naturam, quia ipsa id agit in homine; an ad corporis, quod ab ea movetur ut id agat; an ad hujus aeris, cujus reciprocatu id agere declaratur ; an potius ad omnia tria, ad animam scilicet quæ corpus movet, et ad corpus quod motu flatum recipit atque reddit, et ad auram istam undique circumfusam que intrando alit, relevat exeundo? Et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas, et dicebas, et scribebas, et in conventu multitudinis congregata legebas, ex Ratura nostra nos utrem inflare, et in natura nostra nos minus nihil habere: cum hoc unde faciamus, facillime posses, non divinas et humanas paginas perscrutando, sed in te advertendo nosse cum velles. Quomodo igitur tibi committam ut me doccas de origine animarum, quod me nescire confiteor; qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis, unde facias ignorabas? Et præstet Dominus, ut a me commonitus, cedas potius quam resistas tam in promptu posite atque apertissimæ veritati: nec de uire inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos adver sus me habere malis inflatos, quam cis acquiescere te docentibus, ct responsum tibi verum, non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus. Proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem atque objurgantem non moleste ferrem, imo insuper et gratias magnas agerem, si eam mihi, non solum duris percuteres conviciis, sed veris etiam excuteres dictis. Si enim me posses docere quod nescio, non solum te verbis, sed et pugnis cædentem deberem patientissime sustinere.

CAPUT IV. 5. Nam fatcor Dilectioni tuæ, quantum attinet ad istam quæstionem, unum de duobus valde cupio nosse, si possim, vel de animarum origine quod ignoro, vel utrum pertineat ad nos hoc nosse cum hic vivimus. Quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis dicitur, Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. 1, 22)? Verum hoc nos e cupio, aut ab ipo Deo sciente quod creat, aut

Apud Er. et Lov., disjiciendo : mendose.

Sic Mss. At editi, et de natura nostra utrem inftare, el naturam nostram in nos minus nihil habere.

-

etiam ab aliquo docto sciente quod dicat, non ab honine nesciente quod anhelat. Infantiam suam quisque non recolit, et putas hominem nisi Deo docente posse cognoscere, unde in matris utero vivere cœperit; præsertim si usque adeo illum adhuc lateat bumana natura, ut non solum quid intus habeat, verum etiam quid ad eam forinsecus accedat, ignoret? Itane, dilectissime, tu me docebis aut quemquam, unde homines nascentes animentur, qui nesciebas adhuc usque unde viventes sic alantur, ut illo alimento paululum subtracto continuo moriantur? Tu me docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui nesciebas adhuc usque unde utres, quando inflantur, impleantur? Utinam quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem scirem utrum mihi in hac vita sciendum esset. Si enim ex illis est altioribus, quæ inquirere scrutarique prohibemur; timendum est ne hoc, non ignorando, sed quærendo peccemus. Neque enim propterea non esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad Dei naturam'pertinet, sed ad nostram. CAPUT V. - 6. Quid, quod nonnulla in operibus Dei, quam Deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur? Nam didicimus Deum esse Trinitatem; quot autem animalium genera creaverit, saltem terrestrium, quæ in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus. Nisi hoc tu jam forte didicisti. In libro etiam Sapientia scriptum est: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent æstimare sæculum : quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. xIII, 9)? An quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? Interior enim est animæ nostræ natura quam corpus. Quasi vero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis, quam intrinsecus per se ipsam. Quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa ? Et tamen etiam quæque interna atque vitalia oculis corporis inquisivit, et quidquid ex eis discere potuit, per oculos corporis didicit. Et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. Et cum viscera intrinsecus nostra non possint sine anima vivere, facilius ea potuit anima vivificare quam nosse. An forte ad ejus cognitionem altius est corpus ejus, quam ipsa ; et ideo si velit inquirere atque disserere, quando semen hominis convertatur in sanguinem, quando in solidam carnem, quando ossa durari, quando incipiant medullari; quot sint genera venarum atque nervorum, quibus discursibus et anfractibus universum corpus ille irrigent, illi alligent; utrum in nervis deputanda sit cutis, utrum in ossibus dentes; distant enim, quod medulla carent;,et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, præcidi autem et crescere commune illis est cum capillis; quisnam sit usus ve narum, non sanguinis, sed aeris, quas arterias vo cant: hæc atque hujusmodi de natura corporis sui s anima nosse desideret, tuncne dicendum est homini '

Editi et aliquot Mss., altius illa est corpus ejus q'as ipsa. A., tunc dicen

2 Am. et Fr., tunc certe atenauk dum. Mss., tunene dicendum

Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius, quam ut id possit apprehendere? Et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrumnam divinitus insufflata sit, an de parentibus tracta, cum hoc jam præteritum non meminerit, et inter illa deputet, quæ irrevocabiliter, sicut infantiam, et cætera reccntis ab utero ætatis oblita est, si tamen cum sensu ejus aliquo factum est quando factum est: nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat, et quod non est de præteritis cjus, sed de præsentibus prorsus ignoret, utrum venas moveat ut vivat in corpore, nervos autem ut membris corporis operetur : et si ita est, cur nervos non moveat, nisi velit; pulsus autem venarum, etiam si nolit, sine intermissione agat : J♥ qua parte corporis exteris dominetur, quod Syeμovizó vocant, utrum de corde, an de cerebro, an dispertitis de corde motibus, de cerebro sensibus, an de cerebro et sensibus et voluntariis motibus, de corde autem non voluntariis venarum pulsibus; et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra vero non moveat nisi velit? cum igitur hæc in corpore nisi ipsa non faciat; cur nescit quod facit, vel unde facit? Nec ei turpe est ista quod nescit; et turpe esse existimas, si nesciat unde vel quomodo facta sit, cum se ipsa non fecerit? Anima vero, nulli sciunt, quomodo hæc, et unde agat in corpore; ideo ad illa altiora ac fortiora id pertinere nou putas?

et

CAPUT VI. —7. At ego hinc tibi majorem moveo quæstionem, cur paucissimi noverint unde agant, quod omnes agunt. Fortasse dicturus es: Quia illi didicerunt artem anatomicam vel empiricam, quas medicinalis continet disciplina, quam pauci assequuntur; cæteri vero ista discere noluerunt, cum potuissent si utique voluissent. Ubi omitto dicere, cur multi conentur discere ista, nec possint; quia tardo, quod multum mirum est, impediuntur ingenio, ea discere ab aliis, quæ aguntur ab eis ipsis, et in eis ipsis. Sed hæc ipsa est maxima quæstio, cur arte non mihi opus sii ut esse in cœlo sciam solem, lunam, et alia sidera; et arte mihi opus sit ut sciam, quando digitum moveo, unde incipiam, a corde, an a cerebro, an ab utroque, an a nentro; et doctore non egeam ut sciam quid sit tam longe altius super me, ab alio autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod agitur in me. Nam cum in corde cogitare dicamur, et quod cogitamus, nullo alio homine sciente sciamus; ipsum tamen cor ubi cogitamus, nescimus in qua parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus qui nescit quod cogitamus. Nec ignoro, cum audimus ut ex toto corde diligamus Deum, non hoc dici de illa particula carnis nostræ que sub costis latet; sed de illa vi qua cogitationes fiunt: que merito appellatur hoc nomine, quia sicut motus non cessat in corde, unde se pulsus diffundit usquequaque venarum, ita non quiescimus aliquid cogitando versare. Verumtamen cum omnis sensus ab anima insit et corpori, cur etiam in tenebris, et

oculis clausis, sensu corporis qui vocatur tactus, membra forinsecus nostra numeremus; ipsius autem animæ interiore præsentia, qua cunctis quæ vivificat atque auhnat, præsto est, nulla intrinsecus nostra viscera noverimus, non medicos empiricos, nec anatomicos, nec dogmaticos, nec methodicos, sed hominem scire arbitror neminem.

8 Et quisquis fuerit conatus hæc discere, non frustra ei dicitur, Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra conjectura comprehendere; et fortiora quam potest vis humani ingenii penetrare: et tamen non est cœlum cœli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarunt, non infernus inferior : nos sumus, qui nos comprehendere non valemus; nos modulum scientiæ nostræ altiores fortioresque superamus; nos non possumus capere nos, et certe non sumus extra nos. Nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus invenimus et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noveramus. Neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus, aut insufflatur a Deo : utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creavit; non etiam nunc de me, vel in me facit actum illud atque transactum est, nec præsens mihi est, nec recens. Ne id quidem scio, utrum id scierim, oblitusque sim; an vero nec tunc quando factum est, id sentire ac nosse potuerim.

CAPUT VII. —9. Ecce modo, modo dum sumus, dum vivimus, dum nos vivere scimus, dum meminisse nos, et intelligere, et velle certissimi sumus, qui nos naturæ nostræ magnos cognitores esse jactamus, quid valeat memoria nostra, vel intelligentia, vel voluntas, omnino nescimus. Amicus quidam meus jam inde ab adolescentia, Simplicius nomine, homo excellentis mirabilisque memoriæ, cum interrogatus esset a nobis, quos versus Virgilios in omnibus libris supra ultimos dixerit; continuo, celeriter, memoriterque respondit. Quæsivimus etiam superiores ut diceret, dixit. Et credidimus cum posse retrorsum recitare Virgilium. De quocumque loco voluimus, petivimus ut faceret, fecit. De prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, quam memoriæ commendaverat, id eum facere voluimus; quantum voluimus sursum versus secutus est. Cum admiraremur, testatus est Deum, nescisse se hoc posse ante illud experimentum : ita, quantum ad memoriam attinet, tunc se ejus animus didicit; et quandocumque discere, nisi tentando et experiendo non posset. Et utique antequam tentaret, idem ipse crat: cur se igitur nesciebat?

10. Sæpe nos præsumimus aliquid memoria retenturos, et cum id putamus, non scribimus; nec nobis postea cum volumus venit in mentem, nosque pœnitet 1 Fditi: Ecce modo dum sumus; omisso altero, modo. Aliquot Mss., certissime scimus.

Nonnulli manuscripti, testatus est nescisse se, omisso,

Deum.

• Lovanienses rejecerunt articulam negantem, que bie tamen exstat in manuscri, tis.

1

credidisse venturum, vel litteris non illigasse ne fugeret; et subito rursus, cum id non quæramus, occurrit. Numquid nos non eramus, quando id cogitabamus? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. Quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis, itemque nescio quomodo proferimur ad nos, reddimurque nobis ? quasi alii simus, et alibi simus, quando quærimus, nec invenimus quod in memoria nostra posuimus; neque nos ipsi ad nos ipsos veluti alibi positos pervenire possimus, et tunc perveniamus quando invenimus. Ubi enim quærimus nisi apud nos? et quid quærimus nisi nos? quasi non simus in nobis, et aliquo recesserimus a nobis. Nonne attendis, et exhorrescis tantam profunditatem? Et quid est hoc aliud quam nostra natura, nec qualis fuit, sed qualis nunc est? Et ecce magis quæritur, quam comprehenditur. Sæpe mihi propositam quæstionem putavi me intellecturum, si inde cogitarem; cogitavi, nec potui sæpe non putavi, et tamen potui. Vires itaque intelligentiæ meæ non sunt mihi utique cognitæ, et credo quia nec tibi.

11. Sed me contemnis forsitan confitentem, et propter hoc quoque pecoribus comparabis. Ego autem monere, vel și non dignaris, certe admonere non desino, ut agnoscas potius communem infirmitatem, in qua virtus perficitar ne pro cognitis incognita præsumendo, ad veritatem pervenire non possis. Puto enim esse aliquid, quod et tu intelligere quæris, nec potes, nec tamen quæreres, nisi te posse sperares. Ac per hoc et tu vires intelligentiæ tuæ nescis, qui naturæ tuæ scientiam profiteris, nec mecum igorantiam confiteris. Quid dicani de voluntate, ubi certe liberum a nobis prædicatur arbitrium? Nempe beatissimus apostolus Petrus volebat pro Domino animam ponere (Joan. xIII, 37): plane volebat; neque enim Deum id pollicendo fallebat: sed quantas vires haberet, voluntas ipsa nesciebat. Proinde vir tantus, qui Filium Dei esse cognoverat, se latebat. Scimus nos itaque aliquid velle, seu nolle : sed voluntas nostra etiam cum bona est, quantum valeat, quantas vires habeat, quibus tentationibus cedat, quibusve non cedat, si nos non fallimus, fili. dilecte, nescimus.

CAPUT VIII. 12. Vide igitur quam multa non præterita, sed præsentia de natura nostra, nec tantum quod ad corpus, `verum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus, nec tamen pecoribus comparemur. Et tu, quia præteritam originem animæ meæ non omnino nescio, sed non plene scio; nam scio mihi datam esse a Deo, nec tamen esse de Deo; tanto me convicio dignum putasti. Et quando possum de natura spiritus et animæ nostræ commemorare ommia quæ nescimus? Ubi potius exclamare debemus ad Deum, quod ille exclamavit in Psalmo Mirificata est scientia tua ex me; invaluit,

1 Editi: Quid est ergo quod nescimus? Quemodo subtrakaimur negamurque nobis. itaq; e nercio, ète. Quidam Vss.: Quid est ego quod non stmis Zete. Emendantur ad vetu tis. simum codicem Geri.mensen.

non potero ad illam (Psal cxxxvш, 6). Cur enim adjecit, ex me, nisi quia ex se ipso quam incomprehenbilis esset Dei scientia conjiciebat, quandoquidem se ipsum comprehendere non valebat? Rapiebatur Apostolus in tertium cœlum, et audiebat ineffabilia verba, quæ non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset, an extra corpus, nescire sc dicit (I Cor.x11, 2-4), nec a te comparari pecoribus primescit. Sciebat se spiritus ejus esse in tertio coelo, esse in paradiso, et utrum esset in corpore nescicbat. Et utique tertium cœlum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus vero ejus et anima atque spiritus cjus ipse erat. Ecce sciebat magua, alta atque divina, quæ ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. Quis in tanta occultarum rerum scientia, tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? Quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret : Quid oremus, sicut oportet, nescimus? Ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quæ ante sunt extendamus : et me, si in eis que retro sunt, aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum andias eumdem apostolum dicentem, Quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. m, 13, 14)?

CAPUT IX. 13. An forte etiam boc quia dixi, Quid oremus, sicul oportet, nescimus; irridendum me arbitraris, et irrationalibus similem animantibus judicas? Et forte tolerabilius. Cum enim recto sanoque judicio futura nostra præteritis præferamus, et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus, quam quemadmodum exorti fuerimus. Sed veniat tibi in mentem ubi hoe legeris, vel relegendo recole et noli in me hujus convicii lapidem jacere; ne ad quem non vis, perveniat. Ille ipse quippe doctor Gentium Apostolus dixit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. Quod non tantum verbo docuit, sed suo quoque demonstravit exemplo. Nam contra utilitatem et salutis sur perfectionem nesciens orabat ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur. Et quia illum Dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat (II Cor. xi, 7-9). Sed tamen ubi ait, Quid enim ore•nus, sicul oportet, nescimus; mox adjunxit, Sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis (Rom. VIH, 25, 27); id est, interpellare sanctos facit. Ille utique Spiritus, quem Deus misit in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. iv, 6); et in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vi, 15): utrumque enim dictum, et accepisse nos Spiritum clamantem, Abba, Pater; et in quo clamamus, Abba, Pater; ut exponeretur quomodo dixit clamantem, hoc est, clamare facientem, ut ipso faciente clamemus. Doccat ergo et hoc me quando voiuerit, si hoc mihi expedire novit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. Sed ille hoe me do

ceat Spiritus, qui altitudinem 1 Dei scrutatur; non home qui spiritum nescit, unde uter inflatur. Absit tamen ut ego hinc te pecoribus comparem. Non enim hoc, quia non poteras, sed quia non adverteras, nesciebas.

CAPUT X. 14. Verum tu fortasse, quamvis altiora sint, quæ de animarum origine requiruntur, quam est unde ducimus et reddimus flatum; tamen eadem altiora de Scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quæ nulla pos. sent humana ingenia vestigare. Nam longe utique præstantius est, nosse resurrecturam carnem ac sine fine victuram, quam quidquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit, cum præsentia sua vegetet cuncta que nescit : et longe est melius, nosse animam, quæ in Christo renata et renovata fuerit, in æternumn beatam futuram, quam quidquid de illius memoria, intelligentia, voluntate nescimus. llæc autem quæ dixi præstantiora atque meliora, nullo modo nosse valeremus, nisi divinis crederemus eloquiis. His ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. Primum si ita esset, non ipsi humanæ naturæ tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disserere, sed Dei muneri. Dixisti enim, Quid differt homo a pecore, si hoc nescit ? Quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipse quo a pecore distamus, jam hoc scire debemus ? Sicut enim nihil mihi legis ut me vivere sciam, habet enim natura mea ut hoc nescire non possim : ita si et illud scire naturæ est, cur mihi de hac re profers quibus credam testimonia Scripturarum? Nunquid soli distant a pecore qui eas legunt? Nonne ita creati sumus, ut distemus a pecoribus, et antequam ad aliquas litteras pervenire possimus? Quid est quæso quod tantum naturæ nostræ arrogas, ut eo ipso quo distat a pecore, jam norit de origine animarum disquirere atque disserere; et rursus eam sic facis hujus cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi divinis testibus credat ?

[ocr errors]

CAPUT XI. 15. Deinde et in hoc falleris. Nam divina testimonia, quæ ad istam quæstionem solven dam referre voluisti, non id aperiunt. Aliud est quod illa demonstrant, sine quo vere non possumus pie vivere, quod scilicet animarum nostrarum Deum habeamus datorem, creatorem, formatorem. Sed quomodo id faciat, utrum novas eas flando, an de parentibus trahendo, non exprimunt, nisi de illa una quam primo homini dedit. Lege diligenter quod scripsi ad fratrem nostrum Dei servum Renatum (Supra, lib. 1, n. 17 sqq.) : ibi enim quia id ostendi, non fuit necesse et hic scribere. Velles autem me definire quod ipse definisti, ut in tales angustias contruderer. in quales ipse contrusus, adversus catholicam fidem tot et tanta locutus es, ut ea si fideliter atque hu

1 Plures Mss., altitudines.

• MSS., possint.

[ocr errors]

Plerique Mss., sententiam definitam cuncteris primus. si ita esset.

Editi, cas. Melius Mss., ea.

« PredošláPokračovať »