Obrázky na stránke
PDF
ePub

simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. Deinde post quædam interposita de naturali potestate ad peccandum et non peccandum, adjungebat dicens: Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judæis, atque Gentilibus,in omnibus est liberum arbitrium æqualiter per naturam, sed in solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum: in his vero qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa : hi vero remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt (Infra, de Gratia Christi, nn. 32-34). Hac rursum confessione gratiæ Pelagius adversariis suis non faciebat satis: tum quia gratiæ illic nomine intelligere poterat, ut solebat, legem atque doctrinam; tum quia quamlibet gratiam intelligeret, eam tamen manifesto dicebat secundum merita dari. Postea vero ille ad suæ fidei libellum, et ad varias, quas diversis temporibus ediderat, commentationes remittebat. Atque ea sunt quæ nobis ex illa ejus epistola servavit Augustinus (Ibid., nn. 35–38).

Jam in suo illo libello fidei Pelagius Cœlestium imitatus, ea capita, quorum nemo illum postulabat, multis disputat, de universis fidei articulis ab ipsa Trinitatis unitate ad usque carnis resurrectionem disserens : atque ubi ad Baptismi quæstionem venit, Baptisma, inquit, unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, asserimus esse celebrandum : quæ verba nihilominus ipsum ad originalis culpæ confessionem non astringebant. Sic neque exprimebat qualem gratiam agnosceret necessariam, cum paulo post dicerel: Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei egere auxilio; et tam illos errare, qui cum Manichæis dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt, hominem non posse peccare, etc. Enim vero ex iis quæ Augustinus de Pelagianorum fraudibus ac paralogismis tradit, intelligimus illam fidei expositionem, in qua nihil esse prorsus videtur nisi orthodoxum, januam omnibus eorum erroribus patefacere. Ipsam coronide admodum catholica, si quidem ea sincera fuisset, claudebat. Hæc est fides, Papa beatissime, inquiebat, quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus: in qua si minus perite aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes (Infra, Append. parte 2). Pelagius quoties haberi catholicus volebat, hanc illam jactabat fidei professionem. Atque haud scimus an de hac ipsa interpretandus veniat Hieronymus, cum in præfatione ad quartum suum librum in Jeremiam, scripta, ut videtur, anno quadringentesimo decimo sexto, antequam violentias Pelagianorum expertus esset, quandoquidem de illorum tantum calumniis queritur, asserit hæreticos illos, ut imperitos decipiant, passim expositionem suæ fidei prædicare, neque tamen illam ostendere.

Accepta autem Pelagii scripta Zosimus in consessu publico jussit recitari, caque mirum in modum approbavit. Ex his quippe, liquido purgare se Pelagium, ac fidem suam tanta perspicuitate exponere, ut locum malignis interpretationibus nullum relinqueret, judicabat. Idem etiam omnibus qui audierunt, visum. Quod sanctorum, ait Zosimus, virorum, qui aderant, gaudium fuit? Vix fletu quidam se et lacrymis temperabant, tales etiam absolutæ fidei infamari potuisse (Ibid.). Hoc sane stilo litteras ad Aurelium aliosque Afros antistites super ea re undecimo calendas octobris dedit adjunctis et Pelagii scriptis. Hic magis etiam stomachabunde, quam in superiore epistola, Herotem et Lazarum dictis proscindit. Multis similiter, quod Africani, et duorum horumce præsulum litteris, et Timasii Jacobique testimoniis fidem accommodassent, conqueritur.

Utramque hanc Zosimi de Pelagio ac Cœlestio epistolam ex Vaticanæ bibliothecæ manuscripto depromptam vulgavit Baronius. Visum quibusdam eas cum subdititiis scriptionibus numerandas, quasi cum Augustino minus illæ consentirent; quamvis revera cum eo nihil magis consentiat. Fatendum tamen est, his famæ Zosimi non perinde consultum ; quippe quæ planissimum faciant, eum Coleștii verbis plenissimam fidem præbuisse : quemadmodum apud se expostulasse Africanos episcopos ipse declarat (ibid). Et ea sane de causa Pelagiani, postquam a Zosimo fuere condemnati, prævaricationis eum accusarunt (Infra, contra Julianum, lib. 6, n. 37) : quod etiam crimen objecerunt Romanis omnibus clericis, quos dogma catholicum, quod in memoratis consessibus defenderant, turpiter deserere clamitabant (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5). Verum cum idem pontifex, quam imprudens admiserat, culpam deinceps correxisset, voluit Augustinus cam modesto velare silentio. Quod itaque in illo, quem ut primum episcopum observabat, dignum aliqua laude existimavit, id palam proposuit: cætera, quantum in ipso fuit, excusavit. Neque tamen inficiatur, Zosimum initio verbis fraudulentis Pelagianarum professionum, ac Coelestii præsertim simulatione illa, qua se is et instrui velle, et Innocentii decretis consentire profitebatur, delusum fuisse : imo hoc factum S. Doctor non obscure significat variis locis (Infra, de Peccato originali, nn. 9, 24; contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5; contra Julianum, lib. 6, n. 38).

XVI. Africanum concilium ducentorum quatuordecim episcoporum Carthagine habitum rescribit Zosimo. Innocentii sententiam in Pelagium et Cœlestium dictam defendit; Zosimumque, ut novum de Cœlestio examen habeat, monet.

Africani præsules accepta quam Zosimus papa miserat in Cœlestii favorem epistola, eum litteris suis obtestati sunt, eo usque res, quo in statu erant, relinqueret, dum plenius de ejusdem Cœlestii causa, qui primum quidem apud ipsos accusatus fuerat, edoceretur. Litteræ

datæ sunt ab episcopis sive ob eam rem Carthaginem vocatis, sive in ca urbe forte fortuna repertis ; ex quibus tamen constitisse verum concilium ex co intelligitur, quod ad illorum litteras respondens Zosimus epistolam suam Aurelio ac cæteris qui in concilio Carthaginensi adfuerunt, inscribat (Infra, Append. parte 2). Veri sane quam simillimum est, statim atque allata fuit prior illa Zosimi pro Cœlestio epistola, Aurelium episcopis locorum minus dissitorum,puta provinciæ Proconsularis, Numidie, ac Byzacene, significandum curasse, ut ad habendam secum deliberationem de re tanti momenti convenirent : atque ubi viciniores advenere, Zosimo confestim scripsisse, ut Romam ipsae corum, si fieri posset, ante pervenirent litteræ, quam concessi ab illo duo menses essent exacti.

Accesserunt ergo deinde cæteri præsules, a quibus tandem concilium illud ducentorum quatuordecim episcoporum coaluit, quod antequam Cœlestius a Zosimo damnaretur, habitum fuisse tradit Prosper (Ibid.). Hoc ipsum Augustinus non uno loco vocat concilium Africanum (Infra, de Peccato originali, nn. 8, 9, 24; et in tomo 2, Epist. 215, n. 2), eo forsitan quod e pluribus quidem provinciis constabat, licet non ex omnibus: quo id ab insequentis anni concilio plenario ac generali distinguit. Videtur autem ineunti novembri assignandum, quia Marcellinus subdiaconus, a quo ejusdem consulta ad Pontificem delata sunt, profectionem sexto idus illius mensis præparabat (Infra, Append. parte 2). Fieri tamen potest ut propter rei tractandæ gravitatem et dirigenda in Urbem acta, productum aliquanto diutius fuerit. In hac synodo facta sunt decreta et constitutiones, quas postea orbis universus, Roma, necnon imperatores Honorius et Arcadius sunt amplexi (Ibid.). Hæc decreta materiam suppeditarunt octo seu novem Africanis contra Pelagianos canonibus, qui antea Milevitanæ perperam adscripti synodo, jam generalis Carthaginensis anno quadringentesimo decimo octavo, calendis maiis celebratæ esse cognoscuntur. Decretis suis synodus præfixit epistolam ad Zosimum, in qua sic ad eum Patres alloquebantur : Constituimus in Pelagium atque Cœlestium per venerabilem episcopum Innocentium de beatissimi apostoli Petri sede prolatam manere sententiam, donec apertissima confessione fateantur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvari, ita ut sine illa nihil veræ sanctæque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus (Ibid.).

Addebant, non sufficere hominibus tardioribus, quod se generaliter Innocentii litteris consentire dixisset Coelestius; sed aperte eum debere anathematizare, quæ in suo libello prava posuerat; ne, si id non fecisset, multi parum intelligentes magis in libello ejus illa fidei venena a Sede Apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata propter illud quod se papæ Innocentii litteris consentire ipse responderat (Infra, contra duas Epist. Pelagianorum, n. 5). Illic etiam Africani præsules judicium Innocentii de synodo Diospolitana in mentem Zosimo revocarunt (Infra, de Peccato originali, n. 9) : et dederunt operam, ut eidem professionis fidei a Pelagio Romam directe fallacias et dolos aperirent (Ibid., n. 24); simulque diluerent omnes haereticorum cavillationes; ut scilicet illos non minus ratione, quam sacra sua auctoritate revincerent (Infra, Append. parte 2). Cum porro eos notasset Zosimus, quasi temere Cœlestii delatoribus credidissent: ipsum illi vicissim ostendebant, paulo celerius Coelestii verbis fidem accommodasse (Ibid.). Tandem quidquid apud ipsos super Cœlestii causa factum antea fuerat, exponebant Pontifici; et gesta ea de re tune, sive præsente eodem Cœlestio, sive absente confecta, mittebant. Quare epistolæ eorum volumen productius sibi visum non dissimulat Zosimus (Ibid.).

Videntur præterea illi antistites, Paulinum diaconum, qui Romam venire jussus erat, accusationis in Cœlestium ante sex annos ab ipso intentatæ causam dicturus, excusasse apud Pontificem, atque illum forte, ne eo proficisceretur, prohibuisse; quia nempe Cœlestii causa nihil jam ad Paulinum, sed ad Ecclesiam universam pertinebat: quemadmodum suo libello, quem ad Zosimum septimo idus novembris misit, idem Paulinus significat (Ibid.). Nec est pariter dubium, quin de celebranda proximo anno post paschalia festa ex omnibus Africa provinciis synodo generaliore ac plenaria decretum : quod videlicet mense maio peractum

est.

Atque hæc sunt, quæ reperire licuit de Africano illo percelebri concilio, ac de posterioribus litteris ab co per Marcellinum subdiaconum missis (Ibid.): cumque Zosimo pontifice permulta super hoc negotio scripta, cum Roma in Africam, tum ex Africa Romam cucurrerint (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5.); nihil tamen superest ex omnibus iis quæ ad Zosimum ab Africanis episcopis fuere directa. Et merito quidem dolemus periisse egregia illa monumenta, quibus illorum in defendenda Christi gratia, propugnandoque Innocentii decreto, generositas consignabatur: cujus laudis partem non minimam Augustini ingenio et solertiæ debitam esse, certum est.

XVII. Anno quadringentesimo decimo octavo Zosimus Africani concilii Patribus respondet. Plenarium totius Africæ concilium Cathagine rursus habitum novem canones edit in Pelagianos.

Ad primas Africani concilii litteras nullum seorsim responsum Zosimus, hieme forsitan prohibente, dedisse videtur; neque concilii Patribus, nisi duodecimo calendas aprilis, post acceptas alteras eorum posteriores litteras, adeoque unicam pro duabus, eamque satis brevem epistolam rescripsisse. In ea magnificis verbis extollit dignitatem suam; et quod de Cœlestii causa cum Africanis per litteras communicare placuit, hoc gratiæ apponi sibi ab

ipsis postulat. Cum tantum, inquit, nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia; nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati, etc. Eos tamen certiores facit, sese omnia eodem in statu, quemadmodum rogatus ab ipsis fuerat, reliquisse. Innuere autem videtur, sibi propositum, quid hic facto opus esset, iterum deliberare (Infra, Append. parte 2).

Epistola hæc tertio calendas maii pervenit in Africam, quo tempore præsules Carthaginem novum contra Pelagianos concilium celebraturi conveniebant; quod quidem in basilica Fausti anno quadringentesimo decimo octavo, die prima maii habitum, atque ex provinciis Byzacena, Mauritania Sitifensi, Tripolitana, Numidia, Mauritania Cæsareensi, et Hi spania, congregatum in veteribus exemplaribus prænotatur; in eoque sedisse Aurelium, cum primate Byzacenæ Donatiano Teleptensi, et aliis ducentis tribus episcopis, legitur. Photius ducentos viginti quatuor præter Aurelium et Donatianum numerat (Ibid.).

Quin autem hoc ipsum plenarium totius Africæ fuerit concilium, in quo Augustinus se atque alios antistites quidpiam adversus Pelagianam hæresim breviter constituisse testatur (Epist. 215, n. 2), nullus est ambigendi locus. In eo certe octo sive novem illos canones, qui Milevitano adscripti concilio legebantur, quos et Baronius a synodo in ea urbe anno quadringentesimo decimo sexto congregata sancitos existimavit, condiderunt. Enimvero eos huic concilio, præter Africanam collectionem, vetustissimum Gandavense exemplar assignat, et codex Canonum Ecclesiæ Romanæ, et ipse pariter, qui ejus acta legit, Photius (Infra, Append. parte 2). Istorum etiam canonum tertius, quartus, et quintus a Coelestino papa Carthaginensis concilii nomine citantur (Ibid). Præter hæc, Milevitanæ synodi ad Innocentium epistola omnino mentionem non fecit horum canonum : quos tamen ad eum, ut ejusdem auctoritate confirmarentur, mittere debuisset. Quin imo hæc synodus nihil aliud à Pontifice petiit, nisi ut errores Pelagianorum duos, originale peccatum et gratiæ necessitatem impugnantes damnaret : cum tamen illorum canonum tres postremi etiam eos anathemate percellant, qui verba Joannis, et Jacobi, dominicæque orationis ab germano intellectu detorquerent, ut ne inde agnosceremus justos quosque hac in vita peccatis non carere. Quid, quod antistites illi quinque, a quibus post Milevitanam synodum Innocentio scriptum fuit, haudquaquam omnino vetant, ne quis hominem dicat posse cum gratiæ adjutorio esse in hac vita sine peccato, modo tantam perfectionem justitiæ nemo sibi arroget? id quippe iterum ad examen esse revocandum censent (Epist. 177, nn. 16, 18). Rursus eamdem illam quæstionem Augustinus in libro de Gestis Pelagii, aliquanto post elucubrato, annumerat iis, quas non adversus hæreticos disputari, sed pacifice inter Catholicos examinari oporteat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 55).

Quod ad numerum horum canonum, quibus confixam esse à concilio Carthaginensi Pelagianam hæresim, in confesso est, cum ante in collectione Africana non nisi octo legerentur, duo scilicet primi de peccato originali, tres medii de gratiæ adjutorio, tresque ultimi de impeccantia; nonum antiquissimi codices exhibent tertio loco insertum, quo ii condemnantur, qui parvulis hinc sine Baptismo migrantibus medium aliquem felicitatis locum extra cœlorum regnum ac dæmonum contubernium assignarent. Photius huncce canonem agnoscit, eique sedem eamdem attribuit. Neque deest Augustini testimonium, affirmantis novellos hæreticos Pelagianos justissime conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicæ damnatos auctoritate, eo quod ausi fuerint, non baptizatis parvulis dare salutis et quietis locum etiam præter regnum cœlorum (Infra, de Anima et ejus Origine, n. 17). Sic vero sub anni quadringentesimi decimi noni finem loquebatur sanctus Doctor: atque adeo verisimile fit, Africanum concilium superioris anni de hoc Pelagianorum effugio Zosimum fecisse certio rem, idque et ab Afris in hoc plenario concilio anni quadringentesimi decimi octavi, et ab illo pontifice in sua epistola Tractatoria, anathemate affectum fuisse. De utroque illo Africæ concilio Prosper in carmine de Iugratis :

Tu causam fidei flagrantius, Africa, nostræ
Exsequeris; tecumque suum jungente vigorem
Juris apostolici solio, fera viscera belli
Conficis, et lato prosternis limite victos.
Convenere tui de cunctis urbibus almi

Pontifices; geminoque senum celeberrima cœtu,
Decernis quod Roma probet, quod regna sequantur.

Et paulo post in Augustini laudes effusus prosequitur :

An alium in finem posset procedere sanctum
Concilium, cui dux Aurelius, ingeniumque
Augustinus erat? quem Christi gratia cornu
Uberiore rigans, nostro lumen dedit ævo,
Accensum vero de lumine. Nam cibus illi,

Et vita, et requies, Deus est; omnisque voluptas, etc.
(Infra, Append. parte 2.)

XVIII. Pelagianos sancita lege mulctat Honorius imperator. Eosdem Zosimus decretoria tan-' dem damnat sententia, quæ ab Ecclesia universa suscipitur.

Soluto concilio, Augustinus cum aliquot episcopis ad reliquas decidendas causas delectus, remansit Carthagine (Infra, ante libros de Gratia Christi, vide notam capiti quinquagesimo libri 2 Retractationum subjectam) : qua in urbe, donec in Mauritaniam Cæsareensem profi

cisceretur (Epist. 193, n. 1), ubi quidem decimo sexto calendas octobris agebat, negotia illum varia, nec parum urgentia detinuerunt, habueruntque occupatissimum. Tum vero eum haud mediocriter bini nuntii perquam læti recrearunt: alter de lege ab Honorio in Pelagianos lata, alter de condemnatis a Zosimo papa iisdem hæreticis (Infra, de Peccato originali, n. 18).

Exstat hodieque lex illa Honorii, die aprilis trigesima anni quadringentesimi decimi octavi Ravennæ data. Hac lege Imperator edicit, ut Cœlestius et Pelagius Roma (modo isthic agerent, siquidem erat Pelagius id temporis in Palæstina) primitus pellantur ; deinde ut quisque compertos hæresis eorum sectatores magistratibus deferat, et reis tandem exsilii pœna irrogetur (Infra, Append. parte 2). Imperiale edictum jussione sua prosecuti sunt præfecti prætorio, Junius Quartus Palladius Italiæ, Monaxius Orientis, et Agricola Galliarum. Jubent ii Pelagium ac Cœlestium, juxta decretum Imperatoris, ex Urbe ejici; omnesque istorum erroris convictos, facultatibus suis spoliari, ac perpetuo mulctari exsilio (Ibid.).

Pelagiani, qui pro arbitratu legem divinam interpretabantur, imperialem quoque ad suos sensus pertrahebant. Nam quantumvis perspicua hæc esset, jactare non erubuit Julianus, eam pro se potius ab Imperatore redditam: cui Augustinus, debere ergo illum eamdem publicis potestatibus allegare, festive reponebat (Infra, contra Julianum, lib. 3, n. 3).

Ea sane lex petita fuerat, quandoquidem non nuda constitutio dicitur, sed rescriptum, et responsum. Nam de illa Augustinus: Si pro vobis potius, inquit, ab Imperatore responsum est (Ibid). Eam Africanorum precibus concessam declarare videtur antiquus codex canonum Ecclesiæ Romanæ hacce inscriptione: Sacrum rescriptum acceptis synodi supra scriptæ gestis. Præcedit autem illic synodus Carthaginensis anni quadringentesimi decimi octavi, quæ quidem cum die prima maii celebrata sit, uno die posterior est rescripto; at facili errore synodus anni quadringentesimi decimi octavi, cum ea quæ anno quadringentesimo decimo septimo habita erat, confundi potuit.

Qui Honorii legem die trigesima aprilis sancitam Zosimi judicio priorem opinantur, ii non parum momenti hanc habuisse ad illud a Pontifice eliciendum existimant. Aliunde vero cernebat Zosimus fideles Romanos una voce, uno ardore pro veritate catholica adversus Pelagii errores decertare (Infra, de Peccato originali, n. 9): quos profecto ejus dogmata, quia inter eos diu vixerat, latere non poterant; quique Cœlestium ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum et firmissum possent de hac re testimonium perhibere. Præterea nonnulli Urbis catholici, post Africani concilii rescripta, curarunt ut in Pontificis notitiam perferrentur quedam ex Pelagii dictis ac scriptis, utputa ejusdem in Paulum commentarios, ad quorum quidem commentariorum errores Cœlestii damnationem refert Mercator (Infra, Append. parte 2). Cum vero ex adversa parte qui hæresim tuerentur, ibi non deessent, molestissimo discidió Roma divellebatur, atque, ut Honorii verbis loquamur, scissis in partes studiiss asserendi, materia impacatæ dissensionis inducta erat (Ibid.). Inter alios Constantius quondam vicarius præfectorum, tunc autem Christi servus, Romæ habitans, suum pro Dei gratia studium illustravit in retundendis Pelagianorum conatibus; quorum factione multa perepssus, sanctorum confessorum catalogo adscribi meruit (Ibid.). Ad hoc ipsum tempus forte referendum, quod ea Juliani criminatio veri continet, qua Catholicos seditionum Romæ excitatarum accusabat (Infra, Operis imperf. contra Julianum, lib. 3, cap. 35).

si

Cum igitur eo loco res in Urbe essent, Zosimus Cœlestium ex Africani concilii monitis iterum examinare decrevit, ac tandem ex ejus ore clara perspicuaque responsa exprimere, ut dubium posthac non remaneret, vel cum errores ejurasse, vel perfidum impostorem esse habendum (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5). At ille huic examini sese committere nequaquam ausus, non tantum vadimonium deseruit, sed etiam ex Urbe aufugit (Infra, Append. parte 2). Eo non comparente, nihil jam Zosimum detinere potuit, quominus sententiam illam, quam et hæreticorum pertinacia, et utilitas Ecclesiæ ab eo exigebat, pronuntiaret (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5). Ergo quam paululum intermiserat, justæ severitatis rationem protulit (Ibid.): Africani concilii decreta probavit, roboravitque (Infra, Append. parte 2); ac præcessoris sui judicium secutus (Infra, contra Julianum, lib. 1, n. 13; lib. 6, n. 37), Pelagium et Cœlestium repetita auctoritate damnavit (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 2, n. 5); eos ad pœnitentium ordinem, quidem errores suos detestarentur, redigens; sin autem id recusarent, omnino anathemate percellens (Infra, de Peccato originali, n. 25; et in tomo 2, Epist. 190, n. 22). Scripsit hac de re et specialiter ad Afros, et universaliter ad omnes totius christiani orbis episcopos litteras, easque longe amplissimas, quarum aliquot fragmenta Augustinus, Prosper, ac Calestinus papa referunt (Infra, Append. parte 2). Errores quorum accusatus a Paulino Cœlestius fuerat, ibi exponebat; et nihil omittebat corum quæ cum ad Coelestii discipuli, tum ad Pelagii ejus magistri causam pertinebant. His etiam litteris, si viro erudito credimus, Pelagianorum errorum catalogum ex Augustini ad Paulinum epistola excerptum inseruit. Ibidem Joannis Chrysostomi honorificam faciebat mentionem (Ibid.) Culpam originis validissime astruebat (Epist. 190, n. 23): nec dubitaverimus eam Zosimi scriptionem esse, in qua novellos hæreticos, quod infantibus non baptizatis locum quietis ac felicitatis extra cœlorum regnum concederent, Apostolicae Sedis damnavit auctoritas (Infra, de Anima et ejus Origine,

n. 17). Isthic etiam docebat, nullum tempus intervenire, in quo divino non egeamus auxilio; nosque in omnibus actibus, causis, cogitationibus, motibus, ex Dei præsidio, non ex naturæ viribus, omnia exspectare debere (Infra, Append. parte 2). Idem varios locos ex Pelagii in Paulum commentario ipsis litteris suis inter alia ejus damnabilia comprehendit. Hos locos exscribit Mercator, eosque testatur omnino insertos fuisse Zosimi epistolæ, quam Tractatoriam vocat (Ibid.)

Eadem illa epistola ad orientales Ecclesias, in Ægyptum, Constantinopolim, Thessalonicam, et Jerosolymam, imo et per totum orbem missa, ab omnibus catholicis antistitibus subscripta fuit (Ibid). Quocirca jure merito litteris proditum est episcoporum ducentorum quatuordecim in Africano concilio editam contra inimicos gratiæ Dei constitutionem totum mundum amplexum esse, ac per totum mundum hæresim Pelagianam fuisse damnatam (Ibid.): quod Honorius quoque mense junio anni quadringentesimi decimi noni data ad Aurelium sanctione significat, Pelagianos videlicet ab universis juxta sententiæ examinatione damnatos affirmans. Zosimum sane constat imperasse ut eadem epistola ab Italiæ præsulibus subscriberetur; siquidem ab eo Julianus episcopus, quod illi subscribere detrectasset, damnatus et dignitate abdicatus est (Ibid.).

Tum vero cum Romani clerici, quos prævaricationis perinde atque Zosimum deinceps Pelagiani accusavere, in præsidis sui sententiam propensis animis concederent; Sixtus presbyter, ille ipse quem causæ suæ præcipuum defensorem jactabant gratiæ adversarii (Epist. 191, n. 1), primus omnium eis anathema in populo frequentissimo pronuntiavit (Epist. 194, n. 1); deque hac re sedulo scripsit ad eos, apud quos se Pelagiani de ipsius amicitia efferre solerent: neque suis tantummodo litteris alienissimum ab hæresi animum declarare, verum etiam illius sectatores ad ipsam ejurandam terrore legum imperialium cœpit impellere (Epist. 191, n. 1).

Quamvis autem Zosimus in suis litteris die vigesima prima martii datis animum remissum et ad Pelagianos damnandos parum adhuc propensum præ se ferat: Augustinus tamen decretoriam illius contra eosdem epistolam inter Africanum anni quadringentesimi decimi septimi concilium et plenarium anni quadringente imi decimi octavi sic ponit, ut hoc ultimo concilio priorem esse significet, aut saltem illud secutam adeo celeriter, ut ejus inductu data dici nequeat. Quod, ait, papæ Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum, et quod posteriore concilio plenario totius Africa contra ipsum errorem breviter constituimus..... misimus vobis (Epist. 215, n. 2). Zosimo de Pelagianorum damnatione, quemadmodum par erat gratulati sunt præsules Africani, quorum ex epistola hanc in rem conscripta unum istud a Prospero excerptum est, quod et Cœlestinus citat. Illud vero, inquiebant illi, quod in litteris tuis, quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti, dicens, Nos tamen instinctu Dei ( omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus: sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostræ humilitatis conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum esse, fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quoniam præparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanæ singulis motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium (Infra, Append. parte 2). XIX. Pelagianorum damnationem subscribunt episcopi omnes, præter octodecim, qui et depositi secessionem faciunt, ac generale concilium postulant.

Zosimus decretoria sua epistola in Pelagianos, ab universis episcopis non modo ut hæresim rejicerent, petebat, sed etiam ut ejus proscriptionem subscriptionibus ipsi suis comprobarent. Hanc reipsa epistolam narrat Mercator missam per totum orbem, subscriptionibus sanctorum patrum esse roboratam (Infra, Append. parte 2). Id quoque indicare putatur Prosper, cum dicit, ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armatas antistitum; deinde, in eorumdem excidium unam cunctorum sacerdotum manu scriptam sententiam (Ibid., parte 3); ipsorum denique dogmata damnata fuisse conciliis mundique manu (Prosper, de Ingratis, cap. 9). Certe quidem illud ipsum Pelagiani conquesti sunt in hæc verba: Simplicibus episcopis, sine congregatione synodi, in locis suis sedentibus, extorta subscriptio est (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 34).

Ea occasione Julianus et reliqui complices ejus, ait Mercator, subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem patribus (qui subscripserant) facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt; ex quibus plurimi resipiscentes et a prædicto errore correcti, regressi sunt supplices ad Sedem Apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt (Infra, Append. parte 2). Julianus autem ejusque complices procul dubio erant octodecim illi Pelagianæ factionis autistites, qui non multo post litteras ad Rufum Thessalonicensem miserunt (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 3). Nestorius ad Cœlestinum papam scribens in gratiam Pelag anorum, nominat Julianum, Florum, Oruntium, Fabium episcopos : queis Persidium ac Marcellinum addit Ephesina synodus (Infra, Append. parte 2). Igitur compellati illi fuere, ut

« PredošláPokračovať »