Obrázky na stránke
PDF
ePub

muliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si boc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in pejus totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et jugum grave super filios Adam.

61. Non enim, sicut tu argumentaris, Judæum sub lege positum describebat Apostolus dicentem, Scio quia non hubitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et, Non ego operor illud, sed quod habitat inme, peccatum; et, Mihi malum adjacet; et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ : › sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cujus enim vox est, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vi, 18, 20, 23-25)? Numquid Judæi? Absit: sed sine dubitatione Christiani. Ejus ergo voces sunt etiam illæ superiores, ex quibus hæc consequenter expressa est. Ipse enim dixit, Gratia Dei me liberabit de corpore mortis hujus per Jesum Christum Dominum nostrum ; qui dicebat, Video aliam legem in membris meis, repuguantem legi mentis meæ.

[ocr errors]

62. Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quanquam tu ipse, sicut de te vis credamus, adversus hujus concupiscentiæ malum, per continentiæ bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines, baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non ait, Ne feceritis; quia cas non habere non poterant : sed, ne perfeceritis; id est, ne opera carum, consensu voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ; hæc enim invicem adversantur ; ut non ea quæ vultis faciatis. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini; non adhuc estis sub lege (Galat. v, 16 18). Vide si hoc est ad Romanos: Jam non ego operor illud; et, Condelector legi Dei sccundum interiorem hominem ; et, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus (Rom, vi, 15, 20, 22, el vi, 12). Si enim non obe liatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis hujus, non perficictur quod perfici vetat ApostoJus dicens, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totumų mire * sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditiæ, luxuriæ, idolorum servitus (Galat. v, 19, 20), et cætera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus,

non

Sic Mss. At Er. et Lov, si quid de le tibi credimus. * Aliquot manuscripti omittunt, totum mire. Alii solum retinent, mire.

non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus caruem, ut non ea quæ volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiæ, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et boua opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectionem justitiæ concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus: sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. vi, 18). Vel, sicut habent codices græci, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non : id est, non mihi adjacet perficere bonum. Non ait; Facere; sed, perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire (Eccli. xvi, 30): perficere autem bonum, ́ est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas, Concupiscentias carnis ne perfeceritis: hoc e contrario est ad Romanos, Perficere autem bonum non invenio. Quia nec illæ perficiuntur in malo, quando cis non accedit nostre voluntatis assensus: nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui nou consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem ; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentia make, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damınanda non pervenit: iste ergo conflictus non Jud:vorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium, et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccatr (Rom. vu, 25).

63. Si ergo hæc est conditio in corpore mortis bujus (que utique non fuit in paradiso, in corpore vite illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, que non solvitur nisi cum spiritualiter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturæ humanæ hostis inflixit. Non hostis secundum Manichæos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quon dam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem prævaricationis vulnus

Lovanienses hanc sententiam expunxerunt, hoc intentione non intermissa velle debemus; quæ tamen exstat in omnibus libris. Apud Am. Er. et tres Gallicanos manuscritos assutum præferebat glossema sic, Hoc intende (vel. intendere) concupiscentiis carnis non perficiendis, et bonum perficere non invenio : hoc intentione non intermissa velle debemus.

infligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.

64. Et tamen succenses mihi, quia dixi, ‹ Hæc enim quæ ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 1) et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, tanquam Scripturis sanctis et rationi certissimæ congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adjuvante Deó mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignavia de commendatione nobilitatis ingenitæ et cætera hujusmodi, quæ satis eloquenter in vestra prædicatione jactasti, nos contra deprimens, et dicens, quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitia, morum la. bem nostris convenire, imo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturun, qui ideo, sicut dicis,

in naturæ invidiam mala conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor injuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum sæpe dixisse commemorem, Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio ›-(Rom. vii, 15): et cætera hujusmodi.

65. Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiæ malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tanquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quæ te amplius perdet sine dubitatione si vicerit, lau lare adversus eum, qui te perditum etiam cum vincit inquirit maxime quia in fine ejusdem libri tui dicis, quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum virtutibus bellum in vitiorum sacramenta jurare, et ad excidium civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendæ castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenæ libidinis vires, ut eam ratio regere ac fremare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit. › Hæc de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis, quantum adjuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus puguas? Quomodo virtute hostes debellare te credam,

Hic Lovanienses addiderunt, qui.

quos verbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quara te jactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut humana ratio divinitus accensa et adjuta eam regere ac frenare non possit sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti 1: tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et velut indignaris injuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?

66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum latet, amicitia patet ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam : expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expuguas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo gencratur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim conjugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit adversus spiritum, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes conjugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo : quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede : si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.

Apud Lov., pugnanti,

• victorinus Ms., quod caro

Am. Er. et Vaticani duo Mss. cum nonnullis Gallicanis, quos reatu liberati generaverunt.

757

LIBER QUARTUS.

Libro Juliani secundo respondet Augustinus, dicta ipsius, ut in primi libri confutatione fecit, singula excutiens, iis tantum silentio prætermissis, quæ aliquem nodum quæstionis ad rem pertinentis non habent. Atque hic duo præsertim probat: unum quidem, virtutes Infidelium veras non esse; alterum vero, malum esse concupiscentiam, quod ipsis etiam Gentilium sententiis, præbente occasionem adversario, commonstrat. Circa medium libri paucis obiter docet quomodo gratia non secundum merita detur, nec tamen in fatum sit referenda; utque intelligendum quod Apostolus dicit, Deun velle omnes homines salvos fieri.

1. Jam nunc ab alterius voCAPUT PRIMUM. luminis exordio cætera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quæ nodos non faciunt quæstionum, quibus sol' immovendis curam nos oportet impendere, nec rando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte judicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonæque sint nuptiæ, quas et conditione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis qua concupiscit adversus spiritum, eoque malo bene uti pudicitam conjugalem, meliusque non uti continentiam sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichæus insanit, nobis esse permixtum; sed per inobedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per obedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cujus obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarios meus videris; sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne cæteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.

2. Propositis ex meo libro (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 3) verbis meis exultas, quod teste Apostolo dixerim, ‹ donum Dei esse pudicitiam conjugalem (I Cor. vii, 7) : quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum (Galat. v, 17), quo ma!o utitur bene pudicitia conjugalis, sicut jam in libro superiore monstravi. Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Ejus quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio ejus inserviant. Ac per hoc ejus motus, non in ipso, cujus inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur.

3. Itaque isto malo cum bene utuntur conjugati fideles, a cujus reatu solati sunt munere Salvatoris ; profecto quicumque inde nascuntur cjusdem munere Creatoris, non sicut nobis objicis, in regnum diaboli præparantur; sed ab illo potius eruendi et in

Lovanienses renitentibus manuscriptis, pro, nos oporlet impendere, nec; correxerant, non oportet impendere,

ne.

regnum Unigeniti transferendi . II.ec enim est, et esse debet piorum conjugum intentio, ut regenerationi generatio præparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, Apostolorum legio repugnavit › (Supra, lib. 3, n. 65), › non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab ejus obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi prælientur, victoresque in fine remunerentur ?

4. Quis autem nostrum suspicatus est, usum conjugum a diabolo fuisse repertum? Quis commixtionem corporum per malum prævaricationis credidit ‹ accidisse; cum sine his nuptiæ prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi objice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi objicis, quando finimus?

-

5. Consequens putas esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur. Audi ergo et intellige: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiæ malum non potest esse, nisi in co quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse genera. tione contractum,regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum dæmone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali hujus ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum dæmone autem, judicio Dei sane occulto, sed numquid injusto? CAPUT II. 6. In eo vero quod dixi, etiam bonum conjugale, si non habetur, a Domino esse poscendum (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 3); (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum tibi dicere, pro concumbendi viribus supplicandum. Sed ego pro ipsa pudicitia conjugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest, potius non quærat uxorem : quandoquidem apostolica scntentia ubi ait, Si se non contine!, nubat (1 Cor. vii, 9); remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentie, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris (Supra, lib. 3, nn. 29, 12). Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cujus motus infrenis est. Pertinet

1 Hoc etiam loco nulla veterum librorum auctoritate a Lovaniensibus additum uerat, renascuntur.

enim ad hoc quoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tentationem : * quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua, sicut ait apostolus Jacobus (Jacobi 1, 14). Convenit huic et quod dicimus, Libera nos a malo (Matth. vi, 15). Dicunt enim hoc de hac re conjuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum [Rom. VII, 18]); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remancat malum. Quid est quod triumphas tanquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas. Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Joannes apostolus dixit a Patre non esse (I Joan. 11, 16), ego dicerem bonum : sed bonum dixi pudicitiam esse conjugalem, quæ resistit malo concupiscentiæ, ne ad illicita rapiat cum movetur.

7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris, pulsas, ut dicis, ‹ alterum definitionis meæ latus, et inquis: Si calor genitalis conjugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur; probabilis est in genere suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus. Hæc dicens, non attendis conjugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes præfigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quæso, frenandum, nisi ne noceat? nisi ne ad illicita que desiderat relaxetur? Et utique desiderium mali malum cst, etiamsi ci non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia conjugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum hoc est bonum, non tamen ejus, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia conjugalis, melius non utitur continentia virginalis.

8. Si posset, inquis, ‹ calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus.. Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, frenandus; sed maluisti, componendus. Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem,

• Aliquot Mss., 4ppellasti.

1

sive, sicut cam divinus sermo appellare consuevit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intelligere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea conjugantur, quia continenti laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis hujus hoc malum necessarium est conjugatis, quia sine illo fieri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt ejus desideria, quibus si consenseris vet cesseris, interibis.

9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melins non uteris, quo malo bene utuntur, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in conjugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Jam sententiam tenemus tuani, ubi aisti Concupiscentiæ naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctæ virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe sux salutis, inquis, et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset excrcere certamina. › flis verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et conjugatis et co..tinentibus. Quo enim conjugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum; sed in sanctis vir ginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestat, contra quam fateris eos 8 gloriosa exercere certamina : › procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes conjuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde tota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in cis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malun. Quod enim horum duorum repertum in his fuerit, hoc et in conjugibus apparebit : quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberæ frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, Apostolorum legio repugnavit: mihi scilicet exprobrans, quod tantas esse dixerim

libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit; cum potius pro causa mea faciat, quia ci maló quod tu bonum dicis, legio non qualiumcunque

Vaticani duo et Gallicani tres manuscripti, necnon ad marginem editionis Am., quo malo non utuntur.

Lovanienses expunxerunt, hoc, tanquam superfluum. Exstat tamen in cæteris fere omnibus libris, et optime refertur ad, bonum.

• Duo Mss., eas.

sanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque sanctorum: mirabiliter tamen, quia vel quemquam hæreticorum novorum,

qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabili bus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in hæresi Pélagiana, et ex animo se laudare quod ipsum ejus animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod ejus dogma nisi laudetur absumit.

10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes exercent, › ut confiteris, gloriosa certamina ? › Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentia professione potest esse non malum. Quid ergo illic agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit hæc concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in conjugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiæ conjugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis ; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque puguare; et si quando ab eis ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilaverint, gemere et inter gemitus dicere, Quomodo impleta est anima mea illusionibus (Psal. xxxvII, 8)? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus (a), nescio quomodo etiam castæ animæ in turpes labuntur assensus; quæ si imputaret Altissimus, quis viveret castus?

3

11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis : hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non totum opere mentis aufertur? Hoc enim dicis fieri debuisse, si malum esset. › Et quia non fit in conjugatis, ubi ejus modus est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri ubi modus ejus nullus est necessarius, et in quantum incst nscet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritualem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. vII, 22). Hæc delecta

Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., vel quorumcumque sanclorum mirabiliter tamen, si vel quemquam hæreticorum. • Plures Mss., si desipis.

Tres e Vatic. Mss., hic et infra, motus. (a) Allusio ad Virgilium, Æneid. 10, vers. 642.

tio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intelligibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria pejor hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo lasciviæ, nullus tumor superbiæ formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur (II Cor. x1, 9): quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; etrursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde virtus qua hic, ubi superbiri potest, non superbiatur, in infirmitate perficitur.

3

12. Quamobrem hoc conjuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo conjuges bene utuntur, et inest conjugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non utantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. Solis > ergo libidinis excessibus accusatur, sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rcctissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaque, ut dicis, « nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis. Promovet quippe ad innocentiam non consentiro malo : nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; imo propterea sine dubitatione malum est, quia non ei consentire honum est. Quid enim mali faceret, qui bonæ concupiscentia consentiret; cum mali nihil faciat, etiam qui opere conjugali, non sine ipsius malo seminát hominem, qui est Dei opus bonum? Nec confectricem seminum libidinem dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali hujus occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui malo carent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ab ejusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.

13. Dixi sane, nec pœnitet, de pudicitia conjugali, quæ mea verba posuisti, quia cum dona Dei esse ista monstrantur, a quo petenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendæ gratiæ, si habentur. › Aguntur enim gratiæ non de origine, › ut dicis, ‹ concupiscentiæ, cujus origo est primum malu hominis; sed de regimine, quod verum dicis. Utrumque enim dicis, vel regimine vel origine. Ideo autem aguntur gratiæ de regimine concupiscen

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »