Obrázky na stránke
PDF
ePub

fendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.

2. Exaggeras quam sit difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum: › videlicet, ut Deus hominum, sicut universi conditor', et justus et verax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est, › ut fateris, optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus. Quem tamen sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Jesum, id est, Salvatorem, cujus eos Baptismate sic ablui dicitis ", ut non consequantur salutem, tanquam medico non indigeant Christo; humanæ originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Juliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus jactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam præsumptionem inimicam fidei christianæ et tuæ animæ pervenisses.

3. Sententia, inquis, ‹ vestra tam deformis et vana est, quæ et Deo iniquitatem, et diabolo conditionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur adscribere. › Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma præ filiis hominum Salvatorem prædicát omnium hominum (Psal. XLIV, 3), ac per hoc etiam parvulorum : nec vana est; quæ non frustra, sed præcedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cujus dies sicut umbra prætercunt (Psal. CXLIII, 4): nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius æquitatem; quia non injuste tot et tantis malis, quæ sæpissime cernimus, etiam parvulus plectitur : nec diabolo conditionem hominum, sed humanæ originis depravationem; nec peccato substantiam, sed in primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.

4. Tu autem qui multitudinem præstruis idiotarum, quos appellas ‹ simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quæstionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter" quoque teneant quia pius est, quia verax, quia justus; atque hanc æstimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint huic convenire sententiæ, amplexentur atque collaudent : nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere niten

Sic plerique Mss. Alii cum Am. et Er., ut Deus hominum sicut universorum conditor. Lov., ut Deus sicut universitatis conditor; omisso, hominum.

Floriacensis Ms. correctus, ita.

Editi, dicis. MSS., dicitis.

• Apud Lov., quia. In editis aliis et Mss., quæ.

Hic Fr. addit, deputamus. Lov., deputat. Am. cum nonnullis Mss., deputari. Abest a melioríbus manuscriptis, ut subaudiatur, adscribit.

• Lovanienses expunxerant, qui,
"Lov. et Belg. Mss., 1
indubitate.

tem; si hæc ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana', a cujus velut imperito judicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et justissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque justissimo nullo modo imago ejus in illa ætate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquan gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret, Ego ea mente, intelligentia, ratione, in qua sum faclus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam judicem pœnam, si eo nunquam possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus, Non solum magna non est, sed nulla omnino pœna est imaginis Dei, nunquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cujus nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens : Justus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc ejus imaginem prohibet intrare in regnum ejus; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum (Rom. v, 12)? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.

-

CAPUT II. 5. Sed proœmio terminato, quo impéritos admonitos removisti, et paucorum tibi aures eruditissimas præparasti, quid disputationis aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quæ post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram, ‹ Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus ›(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 5)? Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quæstionem tam diuturna loquacitate versasti, jam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis, Et fecerunt sibi vestimenta (Gen. 11, 7), aliamque interpretationem habere commemoras perizomata : et vesti menta perhibes totius corporis indumentum intelligi posse, quod ad pudoris refertur officium. Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod grarcus ait perizomata, ve

1 Aliquot Mss., Christianorum.

* Copulativa particula, et, «missa hic apud Lov.

[ocr errors]

stimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor ausit, ad cujus officium vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in cis prius duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus prævaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes justitia faciebat. Imo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire non possis.

6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier ejus pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me præcipis,

Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas. (in Arte poetica, vers. 9, 10). Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nonduin inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt (Gen. п, 25-ш, 11): et adhuc clamas, Nihil illic indecens Dovumque senserunt. Hanc planc impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus quidlibet audendi, › sicut eleganter dictum videtur, semper fuit æqua potestas; confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet : nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi æquam crederet potestatem, sed insanam potius vanita

tem.

7. In eo vero quod aisti, Si illi interpretationi quæ perizomata, id est, præcinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora; › primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui græce nesciunt, ut corum qui sciunt judicium reveritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata que leguntur in codicibus græcis, tanquam verbum suæ linguæ mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate 1 non femora, sed latera contegi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et æstimari solet, neque id alligari nisi zona quæ lumbos fingit. Interroga, et disce, quod te non credo nesci

1

* Editi, perizomata. Castigantur ad Vaticanos et GallicaJos manuscriptes.

re. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totæque lumborum cum femoribus partes nudæ relinquerentur. Quid ergo te adjuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore inferiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis (Rom. vii, 23) affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inobedientium pravitatem sux inobedientiæ novitate confundens? Quæ quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret; si caro cujus cam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta : quæ pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret '. Sed ubi manifesta res est, Scripturæ divinæ sensui nostrum sensum addere non debemus: non cnim hoc fit humana ignorantia, sed præsumptione perversa. Adam et mulier cjus, qui nudi erant ante peccatuin, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est. Videmus quid texerint : nimiæ insipientiæ est adhuc quærere, nimiæ impudentiæ adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo judicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem notum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihi! mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis.

CAPUT III. - 8. Inseris alia de libro meo verba, ubi dixi, carnis inobedientiam inobedienti homini dignissime retributam ; quia injustum erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat domino suo ›(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7) : et conaris ostendere,

hanc inobedientiam carnis potius esse laudabilem, si poena peccati est; et tanquam persona sit aliqua, quæ peccatorem scienter affligat, sic eam

velut ultricem sceleris, et in hoc Dei ministram, › tanquam magnum aliquod bonum cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare angelos malos, qui utique non sunt nisi prævaricatores atque impii, per quos tamen Deum meritas pœnas irrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suæ, indignatiōnem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis (I Cor. v, 5). Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricum satanæ et angelis ejus, per quos multorum Deus

Quatuor e Vaticanis Mss., itidem repugnaret. Quintus, ididem. Unus ex Belgicis, ibidem. Putant Lovanienses respicere Augustinum ad illud Jacobi wv, 5: ad invidiam con cupiscit spiritus qui habitat in vobis.

3

judex atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens, qui bene justeque utitur et bonis et malis. Prædica igitur aniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam prædicas carnis, quia inobedientia retributa est inobedientiæ peccatoris. Lauda iniquum regem Saülem, quia et ipse fuit pœna peccantium, Domino dicente, Dedi tibi regem in ira mea (Osee xш, 11). Lauda dæmonium quod rex ipse patiebatur (I Reg. xvi, 14), quia et hoc pœna fuerat peccatoris. Lauda cæcitatem cordis quæ ex parte Israel1 facta est. Nec tacetur quare: Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret (Rom. x1, 25). Nisi forte et istam pœnam negabis esse, quam, si lucis internæ amator esses, non solum aliquam, sed valde magnam pœnam esse clamares. At ista cæcitas fuit in Judæis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam cæcitatem si pœnam fuisse negaveris, similem te pcrpeti etiam non confitens indicabis. Si autem pœnam quidem fuisse, sed peccati pœnam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et pœna: si autem non est hæc pœna peccati, profecto iniqua poena est, et injustum facis Deum, quo jubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur innocenti. Quod si etiam pœnam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo tu ipse corde cæcus appareas; vide jam quod videre nolebas, istam quam movisti solutam esse quæstionem: quia sicut diabolus atque angeli ejus et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per justitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude sunt digni, quia pœna ex illis justa infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa juste agit, quia ejus qui egit injuste pœna fit justa. Et sicut cæcitas cordis, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid cæci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bo. nus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis; et pœna peccati est, quia reddita est meritis inobedientis; et causa peccati est, defectione consentientis vel contagione nascentis.

9. Proinde omnia quæ pro hac tua cæca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam pœnam diximus esse peccati, non solum non vituperandam, verum etiam laudandam

1 Lov., in Israel. Abest, in, ab editis aliis et MSS., necnon a græco textu Apostoli.

Editi, Nec tacetur de cæcitate Israel. Quare? Auctoritate Mss., removimus, de cæcitate Israel.

Fr. et Lov., Jam istam cæcitatem. Abest, Jam, ab Am. el manuscriptis.

Sola editio Lov., nocenti: non recte.

Item Lov., ne hoc concedendo; sublata [articula negante, quæ illic exstat in cæteris libris.

putasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus, evanuisse certissimum est. Nam quod aisti, Si libido pœna peccati est, abjiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur enervare sententiam, et cætera hujusmodi quæ hanc vanitatem consequentia atque hinc religata contexis totidem verbis de cæcitate cordis errore simillimo dici potest, Si cæcitas cordis pœna peccati est, abjicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamvis sit cæcitas cordis pœna peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido, id est, inobedientia carnis pœna peccati. Quoniam cæcitati cordis debet resistere scientia, et libidini continentia : eam vero pœnam quæ nec error est, nec libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandæ, et concupiscentia superandæ, et molestia perferendæ. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse : qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alio. quin quando sibi homo multum placet, et de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiæ suæ tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates cæteræ cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.

[ocr errors]

10. Quod ergo in aliis opusculis meis legisse dicis, atque id frustra refutare conatus es, esse nonnulla peccata quæ pœnæ sint etiam peccatorum (De Natura et Gratia, n. 25); deposito vincendi studio diligenter attende, et invenies esse verissimum secundum ea quæ de cordis cæcitate tractata sunt. Quid enim egisti, quæso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego illud probavi, quod in alia mea disputatione legisti, quia de quibusdam scripsit dicens, Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quæ non conveniunt? Hoc enim voluisti videri hyperbolicés dictum : quod fit cum ad permovendos animos, fidem rerum qui sermocinatur, exce dit. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graveris ostendere. Cum inveheretur, inquis, in impiorum crimina, pœnarum ea nominibus aggravavit, quantumque pectori suo virtutum omnium domicilio turpitudo horrerel osten dens, non tam reos quam damnatos sibi tales ait videri. Imo, sicut ipse loquitur, non sicut eum tu loqui fingis, et damnatos demonstravit et reos, nec solum de præteritis reos propter quæ damnatos, sed inde etiam reos unde damnatos. Nam reos ostendit, ubi ait, El coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. Deinde damnatos propter istum reatum: sequitur enim, Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominia. Audis, propter hoc et quæris inaniter, quomodo intelligendus sit tradere Deus, multum laborans, ut ostendas eum tradere deserendo. Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradidit, propter hoc descruit et vides, ejus traditionen., qualemlibet et quomodolibet intelligas, quæ consecuta Quinque Mss., in ea.

sint. Curavit enim Apostolus dicere quanta pœna sit a Deo tradi passionibus ignominiæ, sive deserendo, sive alio quocumque vel explicabili, vel inexplicabili modo, quo facit hæc summe bonus et ineffabiliter justus. Nam feminæ eorum, inquit, immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminæ, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem opérantes, el mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Quid hoc evidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur mala : et lamen ista damnatio etiam reatus est, quo gravius implicantur. Ita et peccata sunt ista, et pœnæ præcedentium peccatorum. Et quod est mirabilius, etiam oportuisse dicit eos istam mutuam mercedem recipere. Ita se habent etiam superiora verba Apostoli, quæ ipse posuisti. Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis kominis, et volu crum, el quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam (Rom. vii, 23-28): et cætera quæ sequuntur. Et hic utique vides causam propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ante fecissent, et adjunxit, Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Proinde præcedentis est hæc pœna peccati; et tamen etiam ipsa peccatum est, quod verbis consequentibus explicat.

11. Sed tu contra disserens, eo modo tibi videris istam solvisse quæstionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. Jam enim flagitiorum, inquis, desideriis æstuabant. Et adjungis, ac dicis : Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta cecidisse? Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid diceret, Trudidit illos Deus in desideria cordis eorum; si jam erant possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, jam etiam consentiat eis ad committenda eadem mala? Ac per hoc aliud est habere mala desideria cordis, aliud tradi eis; utique ut consentiendo eis possideatur ab eis, quod fit cum divino judicio traditur eis. Alioquin frustra dictum est, Post concupiscentias tuas non eas; si jam quisque reus est, quod Lumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur, si non eis traditur; exercens adversus eas gloriosa certamina, si vivit in gratia. Quid tibi enim videtur, qui observat quod scriptum est, Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, (quod quid est aliud, quam desideria ejus mala?) faciet 1 te gaudium inimicis et invidis tuis (Eccli. xvin, 30 et 31)? numquid jam iste reus est, habendo tales animæ concupiscentias, quas ei præstare non debet, ne in gaudium veniat diabolo et angelis ejus, qui sunt inimici atque invidi nostri?

1

Sola editio Lov., quod.

Bigotianus vetus codex, facient.

12. Cum ergo dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; vincitur, capitur, trahitur, possidetur. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (1 Petr. 11, 19): et fit ei peccatum consequens, præcedentis poena peccati. Annon est peccatum et pœna peccati, ubi legitur, Dominus enim miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Ægyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur ebrius (Isai. x1x, 14)? Non est peccatum et pœna peccati, ubi Dco dicit Propheta, Quid errare fecisti nos, Domine, a via tua; obludisti corda nostra, ut non timeremus te (Id. LXIII, 17)? Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur, Ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes (Id. LXIV, 5 et 6)? Non est peccatum et pœna peccati, ubi legitur de gentibus quas debellavit Jesus Nave, quia per Dominum factum est, confortari cor corum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur (Josue x1, 20)? Non est peccatum et pœna peccati quod non audivit Roboam rex plebem bene monentem, quoniam, sicut Scriptura loquitur, Erat conversio a Domino, ul statuerel verbum suum quod de illo locutus est in manu prophetæ * (III Reg. xi, 15)? Non est peccatum et poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam regem Juda noluisse audire Joam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum? Sic enim legitur: Et non audivit Amasias, quonianì a Deo erat ut traderetur in manus 3, quoniam quæsierunt deum Edom (11 Paral. xxv, 20). Et multa alia commemorare possumus, in quibus liquido apparet, occulto judicio Dei fieri perversitatem cordis, ut non audiatur quod verum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum peccatum præcedentis etiam pœna peccati. Nam credere mendacio, et non credere veritati, utique peccatum est. Venit tamen ab ea cæcitate cordis, quæ occulto judicio Dei, sed tamen justo, etiam pœna peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod_dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, el ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio (II Thess. 11, 10). Ecce pœna peccati, pcccatum est. Utrumque claret, breviter dictum est, aperte dictum est, ab eo dictum est, cujus alia verba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es.

13. Quid est autem quod dicis, Cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelli gendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi? quasi non simul posuit hæc duo idem apostolus, et patientiam, et potentiam, ubi ait, Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa iræ, quæ perfecta sunt in

Lovanienses putant legendum, traditur. Quia sic supra, aliud tradi eis; utique ut consentiendo eis possideatur ab eis; et, nec eas sequitur, si non eis traditur.

Apud Lov. additur, hiæ.

Hic etiam Lovanienses addiderunt, hostium : tametsi ab omnibus MSS. absit et a LXX.

Editi, ut salvi fierent ideo millet illis, omisso, et, quòd in manuscriptis habetur et in græco textu Apostul.. sola editio Lov., posuerit

• Editi, sic.

perditionem (Rom. ix, 22). Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est, Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super cum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel (Ezech. XIV, 9)? patientia est, an potentia? Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis; vides tamen falsa prophetantis peccatum esse, pœnamque peccati. An et hic dicturus es, quod ait, Ego Dominus seduxi prophetam illum, intelligendum esse, Deserui, ut pro ejus meritis seductus erraret ? Age ut vis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret. Sed illud intuere quod vidit Michæas propheta, Dominum sedentem super thronum suum, et omnis exercitus cœli stabat circa eum a dextris ejus et a sinistris ejus. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israel, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit : Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad cum: In quo ? Et dixit: Exibo et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit : Seduces, et prævalebis ; exi et fac sic (III Reg. xxn, 19-22). Quid ad ista dicturus es? nempe rex ipse peccavit, falsis credendo prophetis. At hæc ipsa erat et pœna peccati, Deo judicante, Deo mittente angelum malum; ut apertius intelligeremus quomodo in Psalmo dictum sit, misisse iram indignationis suæ per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). Sed numquid errando, numquid injuste quidquam vel temere judicando, sive faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est, Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. xxxv, 7). Non frustra exclamat Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit ? Aut quis prior dedit illi, ut retribuatur ei (Rom. x1, 33-35)? Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit dignum ; nullum tamen punit indignum.

CAPUT IV. 14. Ait, › inquis, Apostolus, Bonitas Dei ad pœnitentiam te adducit. Verum est, constat; sed quem prædestinavit adducit: quamvis ipse secundum duritiam suam et cor impœnitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (‡d. 11, 4-6). Quantamlibet enim prabeat patientiam ; nisi ipse dederit, quis agit pœnitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait, Ne forte del illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem; el resipiscant a diaboli laqueis (II Tim.n, 25 et 26)? Sed judicia cjus multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erinus: quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, qua utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus et bonus est. Et quod præbendo patientiam dat locum pœnitentie, nolens ali

Am. et Mss. Gallic. et Vatic., eis.

Editi et aliquot Mss., Nullum elegit dignum, sed eligende effecit dignum.

quem perire (II Petr. 11, 9), novit Dominus qui suni ejus (1 Tim. 11, 19), et omnia cooperatur in bonum, sed his qui secundum propositum vocati sunt. Non cnim omnes qui vocati sunt, secundum proposituin sunt vocati. Multi enim vocatį, pauci vero electi (Matth. xxII, 14). Qui ergo electi, hi secundum propositum vocati. Unde et alibi dicit: Secundum virtutem Dei salvos non facientis et vocantis vocatione sua sancta ; non secundum opera nostra, sed secundum suum propo silum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante sæcula æterna (II Tim. 1, 8 et 9). Denique et hie cum dixisset, Omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt : continuo subdidit, Quoniam quos ante præscivit, et prædestinavit conformes imaginis Filii ejus, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem prædestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. vн, 28-30). Hi sunt secundum propositum vocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem (Ephes. 1, 4), ab eo qui vocat ea quæ non sunt tanquam sint (Rom. iv, 17). Sed electi, per electionem gratiæ. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiæ per electionem gratiæ factæ sunt*. Et ne forte ante constitutionem mundi ex operibus præcognitis putarentur electi, secutus est, et adjunxit : Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. x1, 5, 6). Ex isto numero electorum et prædestinatorum etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad poenitentiam, per cujus patientiam non sunt huic vite in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur et ipsis et aliis cohæredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque :tate moriatur. Absit enim, ut prædestinatus ad v tam sine Sacramento Mediatoris finire permittatur hanc vitam. Propter hos Dominus ait, Hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo (Joan. vi, 39 ). Cæteri autem mortales qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed vasa iræ facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem sæculi præsentis exornat. Istorum neminem adducit ad pœnitentiam salubrem et spiritualem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non imparem præbeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die iræ, quo redditur unicuique secundum opera sua : Deus tamen alios inde per misericordem 1 Am. Er. et nonnulli Mss., cooperar.tur. Vide librum de Gratia et libero Arbitrio, n. 33

* Hic Vaticani codices et Floriacensis addunt, salvæ fucte sunt. Abest, salvæ, a græco textu Apostoli.

Floriacensis Ms., ut prædestinatos ad vitam......... finire permillat hanc vitam.

Tres e vaticanis manuscriptis et Gemblacensis, I'ropter học.

« PredošláPokračovať »