Obrázky na stránke
PDF
ePub

bonitatem adducit ad poenitentiam, alios secundum jastum judicium non adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misil me, traxerit eum (Joan. vi, 44). Numquid autem Achab regem sacrilegum et impium adduxit ad pœnitentiam; aut saltem per mendacem spiritum jam seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem præbuit? Nonne in eo statim, propter quod erat seductus, morte rapiente completum est (Ill Reg. xxII)? Quis cum dicat non peccasse, spiritui credendo mendaci ? quis dicat hoc peccatum pœnam non fuisse peccati, venientem de judicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, sive missum, sive permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit quod vult, et quod verum est audire non vult?

15. Quis vero ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo canitur, Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. cxxxix, 9): hoc dicat orasse hominem, ne Deus sit patiens erga illum; si Deus non tradit ut mala fiant, nisi patientem bonitatem præbendo cui fiunt (a)? » Quid est autem quod quotidie dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 13); nisi ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi 1, 14). An forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas ejus? Non ergo ejus invocamus misericordiam, sed potius iracundiam provocamus. Quis ista sapiat sanus? imo quis vel furiosus hæc dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiæ, ut fiant quæ non conveniunt; sed ipse convenienter tradit: et fiunt eadem peccata, et peccatorum supplicia præteritorum, et suppliciorum merita futurorum: sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit Roboam in falsum consilium (III Reg. xn). Facit hæc miris et ineffabilibus modis, qui novit justa judicia sua, non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui nou facit voluntates malas; sed utitur eis ut voluerit, cum aliquid inique velle non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus : et rursus, non exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit iratus et rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his omnibus bonus perseverat et justus. Sed ad hæc quis idoneus (II Cor. 11, 16)? utique ad hæc ejus perscrutanda et investiganda judicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggravat corpus, etiamsi habeat jam sancti Spiritus pignus?

16. Sed homo intelligens et acutus, ‹justam› dicis esse libidinem et laudis præconio prædicandam, si cum qui Deo non obedivit, non illi obediendo punivit. Si prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem videres, qua1 pars inferior hominis repugnat superiori atque meliori et tamen juste iniquum sue carnis iniquitate punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus. An et ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia age, quid moraris ? vatic. quatuor Mss. et Floriac., quia.

Editi, Eia, quid moravis? Addidimus, age, ex manuscripto Floriaceusi. (4) Juliani hæc videtur sententra.

Decet enim te inimicum gratuitæ Dei bonitatis, landatorem spiritus esse mendacis. Nec laborabis invenire quid dicas : laudes ejus paratas habes, si hæc ipsa in eum verba transtuleris, quæ posuisti in laude libidinis, velut consequentia sententiam meam, qua ego dixi, Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, hoc est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo › (De Nuptiis et Concupiscentia, lib 1, n. 7). Quod tu negans, et falsum esse deridens, velut ostendere voluisti quæ sequeretur absurditas; tanquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem, Ecce ego et hic dico, Injustum enim erat ut qui non crediderat Deo vezo, non deciperetur a falso. Lauda ergo el istius justitiam falsitatis, et dic quæ dixisti in laude libidinis : « Quia nihil ea potest laudabilius æstimari, si iniquitatem ulta commissi est', si vindicavit injuriam Dei, et quia ita consortium peccati non habuit, ut officium vindicantis assumeret. Omnia hæc secundum tuos acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude. Ergo præconium vocis tuæ in simili causa, aut mendaci redde spiritui, aut contumaci tolle libidini.

17. Quid fugis ad obscurissimam de anima quæstionem? In paradiso ab animo quidem cœpit elatio, et ad præceptum transgrediendum inde consensio, propter quod dictum est a serpente, Eritis sicut diù (Gen. m, 5): sed peccatum illud homo totus implevit. Tunc est caro facta peccati, cujus vitia sanantur sola similitudine carnis peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi quod nascitur, renascendo emundetur ; profecto aut utrumque vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tanquam in vitiato vase corrumpitur, ubi occulta justitia divinæ legis includitur. Quid autem horum sit verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio. lloc tamen scio, id horum esse verum, quod fides vera, an:iqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non esse convicerit falsum, Ista fides non negetur ; et hoc quod de anima latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac vita, sine salutis labe nescitur. Magis enim curandum est, sivo in parvulis, sive in grandibus, quo anima savetur auxilio, quam quo vitiata sit merito: quæ tamen si vitiata negabitur, nec sanabitur.

18. Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod commemorasti dixisse Apostolum, Et tenebris oppletum est insipiens cor eorum ( Rom. 1, 21). Addidisti enim, ‹ notandum esse, quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum. lloc quidem dixisse Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo tu potius cur hoc dixeris quæro. An forto quia parvuli non recte dicuntur insipientes, quia Editi, si iniquitate ulta commissa est. Emendantur a Mss. Vatic. et Gallic.

2 sex Mss., laudem.

3 Am. Er. et duo Mss., laudis.

Sic Floriacensis codex et quinque Vaticani manuscript. Al editi, emendetur.

nondum sp'entiæ possunt esse participes, ideo nullum malum eis inesse vis credi, quod esse consequens arbitraris, si malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima et elimatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia superbos, an insipientes superbia fecerit nunc propter id quod inter nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex insipientibus fieri? Nisi forte aliqui ex præconibus Mediatoris magaa ejus multumque insolita gratia ad sapientiam, non ex insipientia, sed ex infantia transire potuerint. Quod si natura sine fide Mediatoris fieri posse contenditis, arcanum virus panditis hæresis vestræ. Nihil enim vos agere apparet tanta defensione et laude naturæ, nisi ut Christus gratis mortuus sit (GaLat. 11, 21); cujus nos dicimus fidem quæ per dilectionem operatur (1d. v, 6), etiam natura insipientibus opitulari. Sunt enim qui tanta cordis obtunsitale nascuntur, ut similiores pecoribus quam homiuibus esse videantur : quorum tantæ fatuitatis quæ in illis naturalis apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus humanis, parvulum prius nibil sapere, deinde crescendo vana sapere, et postea si ad sapientium sortem pertinet, recta sapere; atque ita ab infantia ad sapientiam per insipientiam mediam pervenire? Quapropter humana natura que jacet in parvulis, cui laudibus vestris salvatorem tanquam sana sît invidetis, quemadmodum prius proferat insipientiæ quam sapientiæ fructum videtis, et radicis ejus vitium videre non vultis; aut videtis, quod pejus est, et negatis.

3

CAPUT V (a). —19. Deinde aliis verbis meis interpositis calumniaris, quod ego mihi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem inobedienti homini pœnam inobedientiam sui corporis redditam, continuo alia membra corporis nominatim expresserim, dicens, quod ad nutum nostræ serviant voluntati*›(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n.7 )? Hoc ego dixi, genitalibus utique exceptis, quæ corporis nomine nuncupavi : ac per hoc, et corpus voluntati servit in aliorum motione membrorum; et corpus voluntati non servit in motibus genitalium. Non sunt ergo verba mea inter se contraria, quamvis te patiantur, vel non intelligendo, vel alios intelligere non sinendo, contrarium. Si enim pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret Apostolus, Mulier non habet sui corporis potestatem, sed vir : similiter et vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier (I Cor. vn, 4). Ipsa utique membra appellans corporis nomine, quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui dicat, virum sui potestatem corporis non habere, si in his verbis Apostoli totum corpus intel

4 Quinque Vaticani, et nonnulli ex Gallicanis Mss., Ast forte aliquis.... transire poterit. Respicit Augustinus ad Jeremiam aut ad Joannem Baptistam.

[ocr errors]

sic Mss. Editi, obtusitate.

sic Mss. At editi, sapientiæ.

Aliquot Mss., voluntatis.

(a) Ajud Am. et Fr., f.

ligas, quod constat omnibus membris? Ac per hoc ego secundum Apostolum, etiam solum genitale membrum nomine corporis nuncupavi, quod non voluntate, sieut manum vel pedem, sed libidine moveri agnoscit sensus humanus, qui te deridet in rebús manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis rebus cogat et necessitas loqui, et honestas circumloqui. Sed qui verba mea legit, quæ refellere niteris, eisque te insidiantem perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus intelligit.

20. Verum tu qui me verbis meis repugnasse dixisti, quod esse falsissimum videbit quisquis te audito ca relegerit, et Apostolum genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: tu ergo qui in me quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti, expone quemadmodum tibi ipse constiteris, nec tibi ipse restiteris, ubi primam dixisti, ‹ Cum ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis prorsus nutum membra in hoc opus creata famulari; et nisi eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione proveniant, servire animi imperio ' : ›, postea vero, hoc genus motus in his habendum putasti, quæ multa in nostro corpore ordine suo ac dispensatione secreta, voluntatis non imperium, sed consensum requirunt. Ubi quidem perspicue veritati ex aliqua parte cessisti: sed illud quod prius dixeras delere debuisti. Quomodo enim secundum priorem sententiam tuam, ad voluntatis prorsus nutum ista, de quibus agimus, membra famulantur, atque imperio animi serviunt; › si secundum posteriorem sententiam tuam, sicut fames et sitis et digestio, non voluntatis imperium, sed consensum requirunt? › Multum quidem laborasti, ut hæc invenires, quæ contra te potius quam contra me diceres : sed in tli causa non tibi esset necessarius labor, si adesset pudor. Quid enim prodest, quia verecundari te dicis, et de rebus loqui talibus horrore prohiberi, sed necessitate compelli; quando non erubuisti sententiam tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua veritate turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quanquam et ipsa commemoratio verecundiæ tuæ nimis inverecunda est. Sed ideo mihi placet, quia contra te loquitur. Homo es cnim, qui non erubescis libidinem laudare,

[ocr errors]

1 Post, servire animi imperio, editiones Am. Er. et aliquot manuscripti hæc verba interponunt: cum prius dixerit (vel, dixeris) membra genitalià ad nutum voluntatis servire et animi imperio subjacere; postmodum inter has corporis partes eadem deputavit (vėl, deputasti) quæ non voluntatis imperium, sed consensum requirunt, in quo sibi (vel, tibi) adversus manifestissime comprobatur (vel, comprobaris). Deinde rosequuntur: To lea vero hoc genus motus, etc. Absunt illa a melioribus manuscriptis, et merito per Lovanienses expuncta sunt.

Item apud Am. et Er, necnon veteres quosdam codices, post, sed consensum requirunt, hæc e margine in textum irrepserant: magis esse verius membra (vel, magis, verius enim membra) genitalia voluntatis non imperium, sed consensum requirere, quam voluntatis imperio aut animi subjacere. Unde apparet hæreticum et contrarium sibimet exstitisse, prius illa et posterius ista definiendo, et quia erubuerit prioribus, posterioribus veriora confessum, pervicacia tamen impudenti seu imperitia, quæ prius prave dixerat, non mulasse. Hujus glossematis partem priorem reu nuit Lovaniensium editio.

et crubescere te dicis de libidinis motibus disputare.

21. Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi, ‹ Ut alia membra moveantur positum in potestate est; continuo subjeci, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum? Somnus enim quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impeditur. Deinde quod aisti, nec in eam partem sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non patitur : non attendisti propterea me prædixisse, ut ad opera sibi congrua moveantur; ac per hoc si ea volumus flectere quo eorum natura non patitur, ad opera sibi non congrua non sequun. tur. Tamen quando ea sequentia voluntario motu agimus, libidinis adjutorio non egemus et cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra voluntatem nostram stimulis libidinis excitantur.

1

22. Sane quod dicis, etiam genitalia servire animi imperio ; › novam quamdam libidinem dicis, aut forte nimis antiquam, qualis et in paradiso esse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hine tecum agam, quando posterioribus verbis et hoc tollis, quibus dicis,non moveri hæc ad animi imperium, sed potius exspectare consensum? Nec tamen ideo debes istam libidinem fami vel aliis molestiis nostris comparare. Quod enim nemo cum vult esurit, aut sitit, aut digerit; indigentiæ sunt istæ reficiendi vel exonerandi corporis, quibus subveniendum est, ne kedatur, aut occidat numquid autem læditur aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne ergo mala quæ per patientiam sustinemus, ab eis malis quæ per continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quæ in corpore mortis hujus potuimus experiri. Quantæ autem et quam tranquillæ potestatis essemus etiam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et digeruntur, in illa felicitate paradisi, quis possit ut certum est indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus, aliquid fuisse unde sensum nostrum, sive intrinsecus, sive extrinsecus aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, aut pudor confunderet, aut ardor ureret, aut algor stringeret, aut horror offenderet.

23. Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet assidue vel vituperando nominare, le autem prædicare non pudet,‹ commendatiorem fieri patas, quod ei serviunt, ut ardentius excitetur, etiam cæteræ corporis partes, sive oculi videntes ad concupiscendum, sive alia membra in osculis et amplexibus? Aures quoque hominis quomodo ei subderes invenisti, et erexisti ejus vetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit: Quia cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mulieris pudicæ fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondcum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditate 1 Editi, stimulo. Aliquot Mss., stimul.

modorum et gravitate catus illorum furentem petulantiam resedisse 1. Vides (rgo quam congruentius ego dixerim, sui juris hanc esse quodam modo, cui servitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur assurgere, vel a sua commotione requiescere. Iloc enim ego ideo dixi, quia, sicut ipse confessus es, consentitur ei potius quam imperatur. Nam et quod aliis concitatur stimulis, vel modulamine frangitur et scdatur, sicut ipse prosequeris, profecto non fieret, si serviret hominis voluntati. Feminæ autem, quas ab isto motu immunes facis, quamvis possint virili concupiscentiæ subjacere, et quando non patiuntur suam; tamen quantuin ejus etiam ipsæ suffe. rant impetum, cui repugnat decus honestasque castarum, interrogetur Joseph (Gen. xxxix ). Debuisti sanc homo ecclesiasticus' ecclesiastica musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Davidica cithara egerit in Saule, quando malo spiritu vexabatur, et tangente citharam sancto ab illa molestia respirabat (I Reg. XVI) ne ideo bonum aliquid existimes concupiscentiam carnis, quia nonnunquam musicis cohibetur sonis.

3

CAPUT VI.-24. Quod autem dicis exclamans, ‹ 0 quam digne Jeremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret, Quis dabit capiti mco aquam, et oculis meis fontem lacrymarum › (Jerem. 18, 1)? ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter velles, hoc fleres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrymis ab eadem nova peste dilueres. An ignoras, vel oblitus es, vel considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, cliam paradisi significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quæ est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum vultis inducere, de quo foras a Domino missi sumus, nec ad cum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam defendis repugnat legi mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus es, adversus istam quam tueris, exercere sanctos ‹ gloriosa certamina (Supra, lib. 3, n. 42). Ipsa est igitur quæ repugnat legi mentis in corpore mortis hujus, de qua se gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat Apostolus (Rom. vii, 23-25). Sentisne jam tandem, gratiæ hujus inimici quanto sint fonte lacrymarum plangendi, et ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curæ observatione vitandi? Vos enim augetis ista novitate eam quæ in omnibus est hæreticis, occidui temporis pravitatem. Vos estis ruina morum, › qui ipsius fidei supra quam mores ædificandi sunt, molimini fundamenta subvertere. Vos pudoris interitus, quos laudare non pudet, contra quod pugnat

1 Boctius in præfatione opusculi de Musica, ubi hune ipsum locum libri Ciceronis de consiliis suis citat, pro, ro sedisse, legit, consedasse.

Editi, homo ecclesiastice. ss, homo ccclesiasticus.
Am. et MSS., Davilica.

et pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quæ virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronæ, hoc virgines sacræ, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, ‹ cum Manichæis dicunt, inesse carni suæ mali necessitatem : › quod malum illi substantiale, et Deo coæternum esse mentiuntur: sed dicunt sane cum Apostolo, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ; esse tamen cam sub animi potestate, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentire carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quæras, tanquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, conjugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane vero abjicerent ab auribus suis libidinis vituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus (a), ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Coelestius aut Pelagius præsideret.

CAPUT VII (6).-25. Ilinc ad alia verba mea transis, ubi dixi: ‹ Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inobedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat › (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 7). Ilis verbis meis propositis, hoc te jam destruxisse in secundi Lui libri disputatione, et in hujus tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani jactatione commemoras. Nunc autem, quia istum ‹ motum » libidinis dixi idco indecentem, quia inobedientem; › dixisse me vis putari, non eam corpori, non animo esse subjectam, sed fera virtute semper indomitam.› At ego illam virtutem nunquam dixi esse, sed vitium. Quod si non movetur concupiscendo, quid est quod adversus cam castitas dimicat continendo? ubi sunt illa quæ adversus cam confessus es exerceri sanctorum gloriosa certamina? Quantum ergo attinet ad pudicitiam, quod ejus libidinis expugnatione, op. pressione, frenatione, et ad nihil illicitum permissione servetur, hoc dicis quod ego : scd quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non ego. Quis autem nostrum verum dicat, judicent casti, auscultantes non linguæ tuæ, sed experientie suæ. Judicet Apostolus, dicens, Video aliam (a) Alludit ad Pers. sat. 3, vers. 103, 101. (b) Apud Am. el Er., 5.

legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ.

26. Sed Paterniani, quis, iidemque Venustiani hæretici (a) similes Manichæis, dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis, superiores vero partes Deum velut supra basem aliquam collocasse : adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda servetur: pubem vero si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad suam non pertinere curam. Ita semper, › inquis, ‹ ut ips. libidini turpiter serviant, titulum ei propriæ potestatis affigunt. Cujus cognatione sententiæ, posuisse me in libro meo asseris: ‹ Arbitrio verecundantium velabatur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quod non serviens voluntati, suo jure corpus libido succendat. Numquid ideo vim veritatis effugere poteris, quia nobis calumniando importas1 socios falsitatis? Quod enim ego in libro meo posui, cui cedere utinam quam resistere maluisses, longe distat ab istis Paternianis seu Venustianis. Ego enim secundum catholicam fidem, totum hominem, totam scilicet animam totumque corpus ejus Deo summo et vero tribuo creatori: diabolum autem dico humanam vel aliquid ejus non creasse, sed vitiasse naturam; contraque ipsam diabolicam plagam, quæ Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur, nobis esse pugnandum: nec animam qua corpus vivit, universam mundam, quantum in hac vita mun dus homo est, posse servari, si concupiscentiæ carnis ad flagitia perpetranda et quæque immunda consenserit. Quantum ergo pertinet ad istam calumniam Luam, numquid habes adversus ista quæ dicas? Quod si parum est, ecce damno et anathematizo ea quæ Paternianos seu Venustianos sentire dixisti; addo etiam Manichæos: utrosque cum cæteris hæreticis exsecror, damno, anathematizo, detestor. Quid qua'ris amplius? Exue te calumniis, viribus luctare, non frandibus. Responde unde sit, cui nisi repugnetur, nulla castitas custoditur. Non est certe natura atque substantia, secundum Venustianos et Manichæos: si nec vitium naturæ est, quid est? Exsurgit, opprimo; renititur, refreno; repugnat, expugno. In tota anima et toto corpore conditorem habeo pacis Deum : quis in me seminavit hoc bellum? Solve, Apostole, qua:stionem, atque responde: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v,12). Sed non vult Julianus. Et ad hoc, Apostole beate, responde: Si quis vobis annuntiaverit præter quod accepistis, anathema sit ( Galat. 1, 9).

27. Sed si connivero, sicut dicis, ‹ invictum esse libidinis malum, profitebor ine esse turpitudinis advocatum: si autem dixero, malum me quidem hoc naturale dixisse, sed quod vinci possit, id est, possit caveri; protinus tu ex alia parte sententiæ tuæ tri

[blocks in formation]

cum vero in nostro corpore discrepant, seseque invicem oppugnant, valetudo turbatur. Et hoc totum, sicut ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et hæc quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine paradisi fuisse passuros. Sed aliæ sunt rerum corporalium qualitates, quæ secum a contrariis temperantur ut bene valeamus; et cum sint in diverso genere bonæ, tamen cum discordant, malam valetudinem faciunt; et aliæ sunt animæ cupiditates, quæ propterea carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic concupiscit, ut ei spiritus, id est pars ejus melior et superior, debeat repugnare. Denique ista vitia non medicos ullos corporum quærunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non teneant; deinde, ut conflictu non vincant; postremo, ut omni ex parte sanata nulla omnino remaneant. Proinde cum mala concupiscere malum sit, et bona concupiscere bonum sit, atque hoc bellum quamdiu hic vivitur non quiescat, cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ; quis me liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiæ nimis inimicum dogma horrescimus vestrum.

pudias. Possunt enim nomines, › inquis, ‹ omne vitare peccatum, cum possunt vincere concupiscentiæ imalum. Si enim libido naturale malum est, et vincitur amore virtutis; multo magis dicis illa omnia vitia superari, quæ de sola voluntate contingunt. › Jam multis modis ad ista vestra, et sæpe responsum est. Quia dum hic vivimus, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v,17), quantumlibet in isto conflictu superiores simus, nec membra nostra exhibeamus arma iniquitatis peccato, obe. dientes desideriis ejus (Rom. vi, 13, 12); tamen ut taceam de corporis sensibus, et in rebus, quibus licite utimur, subrepentis voluptatis excessibus, in ipsis certe nostræ cogitationis motibus et affectibus si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, el veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Frustra igitur in alia tux sententiæ parte tripudias: nisi forte sententiam Joannis apostoli sacrilega præsumptione repudias. Quod autem nunc agitur, naturalem esse libidinem et ego dico, quia cum illa nascitur omnis homo; et tu multo amplius, qui dicis quod cum illa sit conditus primus homo. Item 1 vincendam esse libidinem, atque ut vincatur ei resistendum esse et repugnandum, et ego dico, et tu, ne a me audias quod mihi ipse dixisti, ‹ profiteri te turpitudinis advocatum, si libidinem negaveris esse vincendam : › quæ utique non vincitur, si nullum cum ea geritur bellum. Cum igitur libidinem et naturalem esse, et vinci posse, ambo dicamus; utrum bonum vincamus, an malum, ipsa inter nos vertitur quæstio. Scd vide quam sis absurdus, qui et sic hostem vis expugnare libidinem, et de malo ejus non vis finire quæstionem; ut si te in concupiscentiæ diabolus adversitate non vicerit, vincat te in perversitate sententie.

[ocr errors]

28. Adhuc non evigilas, ut intelligas nostram naturam non esse, sed vitium, contra quod virtute pugnamus? Neque enim bono bonum, sed bono utique malum vincimus. Considera cum quo vincat, cum quo vincatur. Quando enim libido vincit, vincit et diabolus quando libido vincitur, et diabolus vincitur. Quem ergo vincit libido, et a quo vincitur, hostis est ejus cum quo autem vincit et vincitur, auctor est ejus. Rogo te, oculos aperi, et cerne quæ aperta sunt. Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnatur, aut bonum pugnat et malum, aut malum et malum, aut si duo bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea quibus constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum, quamvis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non teneant, morbi ægrotationesque nascuntur. Et quis audeat dicere, aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dei bona sit, et benedicant in hymno trium puerorum frigus et æstus Dominum (Dan. 11, 67)? Quæ inter se contraria, servant tamen pro rerum incolumitate concordiam :

[ocr errors][merged small]

:

29. Sed vir fortissimus, nocturnorum et si non administrator, certe exhortator prædicatorque bellorum, encrvem et mollem esse dicis opinionem, qua creditur in paradiso ad nutum voluntatis genitalia potuisse servire. Tanto enim tibi, tanquam viro casto, effeminatior videtur esse animus, quanto plus habet potestatis in corpus. Sed ecce non vobiscum de libidinis absentia præsentiave contendimus, nec dilectionem quam debere vos ei videmus, offendimus ; saltem ipsam subdite voluntatis imperio in illo felicitatis loco. Auferte inde evidentissimnam pugnam, quæ fit ejus motioni mente renitente auferte inde turpissimam pacem, quæ fit ejus dominationi mente serviente. Et certe, quia non èam talem videtis, qualem' ibi constituere, si ratione non revocamini, pudore cogimini, in ea qualis nunc est vitium originale fatemini; cui si servimus perimus, cui repugnamus ne serviamus. Ecce quod laudas, nec times ne tibi potius admoneas esse dicendum, quod ad flagitia concites homines, ne resistant concupiscentiæ, quam sicut bonum naturale commendas. Quid enim te adjuvat, quod reprehendere videris ejus excessum, cujus approbas motum? Tunc enim excedit licitum limitem, quando ejus motibus ceditur. Mala est tamen et quando non ceditur; quia malo resistitur, ne bonum castitatis intereat, si buic malo non resistatur. Quam tu cum bonam naturaliter dicis, astute illi semper consentiendum esse decernis; ne renisu improbo repugnetur nɔturali bono. Ita quippe potest facillime vera esse etiam illa vestra sententia, qua dicitis hominem sine pcccato esse si velit. Non est enim quomodo faciat quod non licet, quando licet quidquid libet, quia bonum est quod naturaliter libet. Si ergo adsunt, voluptatibus perfruatur: si autem non adsunt, ipsis earum cogitationibus, sicut Epicuro visum est, obiectetur, et

« PredošláPokračovať »