Obrázky na stránke
PDF
ePub

3

patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem (Exod. xx, 5)? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid hæc falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio ctiam populi Dei pertineus ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat (Galat. iv, 24), parentum peccatis obligat filios; spiritualis autem generatio, sicut hæreditatem, ita pœnarum atque præmiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetæ in spiritu prævidentes, ista dixerunt; sed apertius Jerem`as: In diebus illis, inquit, non dicent, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur; et ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupescent 3 dentes ipsius. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postca revelatum est. Denique, ne nos moverent ea que commemoravi, el cætera hujusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quæ utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiæ contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quæstionem, conjungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, el consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum (Jerem. xxxi, 29-32). In hoc igitur Testamento novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente, Ne vobis patrem dicatis in terra (Matth. xxm, 9) · secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

[blocks in formation]

qui hæreditatem patremque mutavit; ubi cohæredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. v, 14) et pro omnibus mortuus est'; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Hæc negans, his repu gnans, ista convellere moliens catholicæ fidei munjmenta, ipsosque nervos disrumpere christianæ religionis, veræque pictatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quæ te spiritualiter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere: cum tibi dicant Patriarchæ, Etiam pro parvulis natis oblata sacrificia pro peccatis (Levit. x11); co quod non sit mundus a sordibus nec infans dici unius super terram (Job xiv, 5, sec. LXX): cum tibi dicant Prophetæ, in iniquitatibus concepti sumus (Psal. L, 7): cum tibi dicant Apostoli, Quicumque baplizali sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse pec cato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. vi, 3, 11) cum tibi dicant martyres, Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum. Vide supra, lib. 1, cap. 3): cum tibi dicant sacerdots, Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitæ hujus haurire munus (Ambrosius, libro de Sacramento regenerationis. Vide supra, lib. 2, cap. 6). Ilis te consociare ' præsumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichæorum consortio vincaris, qui Manichæos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miscrabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.

'Lovanienses expunxerunt, et pro omnibus mortuus est. lbi tamen exstat in Gallicanis et Vaticanis Mss. 'sic melioris notæ Mss. At editi, quia pro mortuis unus mortuus. Vide supra, n. 48. * Am. Er. et Mss., consociari.

IN LIBRUM SUBSEQUENTEM

Vide lib. 2, cap. 66, Retractationum, tom. 1, col. 656, a verbis, Propter eos qui, usque ad verba, Hominis liberum arbitrium, ubi dicit Augustinus se librum de Gratia et Libero Arbitrio scripsisse ad monachos Adrumetinos (a).

M.

(a) Adrumetum Africa urbs maritima, Byzacenæ provinciæ metropolis fuit, ut scribit Procopius in libro sexto de Edificiis Justiniani. Ibi cœnobium ab illis monachis incolebatur, in quorum gratiam Augustinus duos sequentes libros, priorem de Gratia et Libero Arbitrio, posteriorem de Correptione et Gratia conscripsit, anno Christi 426, aut 427. Non enim hos libros post id tempus differri posse arbitramur : quia in Retractationibus circiter annum 427 editis memorantur; sed nec aute collocari, quia postremum ibidem locum occupant.

SANCT. AUGUST. X.

(Vingt-huit.)

AUGUSTINI

AD VALENTINUM

ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS

EPISTOLE DUE SIMUL CUM SUBSEQUENTE LIBRO TRANSMISS.E (4)

EPISTOLA PRIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXIV.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AugustiNUS, in Domino salutem.

1 Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt, monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam prædicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant, quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. xv1, 27; Rom. 11, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera cjus, inveniat opera nostra bona, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus ( Ephes. 11, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesus Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismatu (I Cor. 1, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. 111, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. 111,'6), quando venturus es!, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitie loqueretur, ait discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

5. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ presbyterum (b) contra novos hæreticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur, hoc est, in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, direns, Nemo glorietur in homine (I Cor. m, 21). Et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (1d. 1, 31). Ili vero haeretici se ipsos a se ipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi, on utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus, Quis enim te discernit ? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quæ facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit ? posset respondere vel voce vel cogitatione, et dicere, Discernit me fides mea, discernit ue oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. iv, 7)? Sic autem glori: ntur quasi non acceperint, qui se a se ipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino glo

iantur.

4. Propter quod ego in hac epistola, quæ ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quæ ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi hæc acciperemus ab illo, de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suæ, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod ili hæretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nulTum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; (alioquin quomodo judicabit Deus mundum?) sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordiu ejus præveniel me (Psal. Lvmi, 11); ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus.

5. Multa erant quæ vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quæ conciliis episcopalibus acta est adversus cosdem Pelagianos hæreticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt; per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestræ Charitatis litteras attulerunt : tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas corum satis indicabat, nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit adjuvante Domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.

6. Melius autem facietis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quæstionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quæstio de gratia Dei, quæ fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. 111, 8). ¿ Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, hæc exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissi· mus frater noster Paulus secundum eam quæ data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loqueng ↳ in eis de his; in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles homines pervertunt sicut et cæteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. 11, 14-16).

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis cloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis præciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insi- ; pientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. xc, 8). Eo ipso quippe quo præceptum et imperatum, est, ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, qu'e nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiæ fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus; non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. cxvi, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. xxiv, 45); nec Jacobus apostolus di- . ceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperal, et dabitur ei (Jacobi 1, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.

EPISTOLA POSTERIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXV.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cresconium, Felicem, et alium Felicem, Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos hæreticos Pelagianos, in quorum errorem cadit, qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, que sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per ætatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Cæteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriæ voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suæ boner voluntatis merita præmium consequentai, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum el Græci gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco (Rom. 1, 9, 10).

2. De qua difficillima quæstione, hoc est, de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam librum (a), quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, que vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianæ hæresis venena repulerit. Quod enim scrip'um est ad papam Innocentium Romanæ urbis episcopum, de concilio provinciæ Carthaginensis, et de concilio Numidia, et aliquanto diligentius a quinque ep'scopis, et quæ ipse ad tria ista rescripsit; item quod papa Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum ; et quod posteriori concilio plenario totius Africa contra ipsum errorem breviter constituimus ; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: hæc omnia et in præsenti legimus cum ipsis, et per cos misimus vobis.

3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit, omnia quæ ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in cœlis es!, esse poscenda ; ne de libero præsumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus, quomodo admonuerit idem gloriosissimus Martyr, ctiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet, etiam malas atque (a) Subsequentem librum de Gratia et Libero Arbitrio.

[ocr errors]
[ocr errors]

infideles hominum volumtates per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixcrunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam qui dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est, adversus cosdem Pelagianos.

4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent que neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malanı sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo conversatur in bonum, sive ut in bʊno perseveranter proficiat, sive ut ab bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere, quam oportet sapere ; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. xu, 3).

5. Attendite quid per Salomonem moncat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vintuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quæ a dextris sunt, novit Dominus: perversæ vero sunt, quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet (Prov. w, 26, 27). In his verbis sanctæ Scripturæ considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diccretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram : et tamen sine Dei gratia si posset hoc fieri, non postea dicerctur, Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

6. Nolite ergo declinare in dexteram, neque in sinistram; quamvis laudentur viæ quæ a dextris sunt, et vituperentur quæ sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est, a sinistra: quod nanifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quæ a dextris sunt, novit Dominus: perversæ vero sunt, quo; a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus; de quibus in psalmo legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. 1, 6). Ilanc enim non novit Domiminus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. xxv, 12; Luc. x, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia, sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi; nisi, tales vos ego non feci? Quemadmodum illud, quod dictum est de ipso Doino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. v, 21); quid est, non noverat, nisi, quia non fecerat? Ac per hoc quod dictum est, Vias quæ a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est, vias justorum, quæ sunt utique opera bona, quæ præparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Ephes. 11, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est, vias impiorum, non uti“ que novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi : propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsæ sunt a sinistris.

7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonæ sunt viæ quæ dextris sunt? Cur, putamus, nisi quia ita viæ sunt bonæ quæ a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera quæ ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus, perversæ autem sunt quæ a sinistris sunt ; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram? secutus adjunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige quod tibi pr.eceplum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, ct vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi præstari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute Tua et ipse erit virtus tua, qui rectos faciel cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi, qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam prædicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. in, 8); in sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis : quoa ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus, ait : Quid ergo dicemus? per manebimus in peccato, ut gratia abundet? Atque his verbis hominum errantium et Dei gratiam non intelligentium respondit ut debuit, dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in co (Id. vi, 1, 2)? Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc præsenti sæculo maligno ; nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiæ invenitur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, loc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis auereor, veniat ad mc frater Florus.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

GRATIA ET LIBERO ARBITRIO

AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS

Liber unus (@).

Docet cavendum esse, ne vel gratia negato libero arbitrio, vel negata gratia liberum arbitrium defendatur: nam liberum voluntatis arbitrium inesse homini, constare ex Scripturarum testimoniis; de ipsa etiam gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, data esse in iisdem Scripturis divina documenta. Postea contra Pelagianos probat gratiam nou secundum merita nostra dari. Explicat quomodo vita æterna, quæ bonis operibus redditur, vere sit gratia. Tum vero monstrat quod neque scientia legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum sit illa gratia quæ per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa gratia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur. Expugnat vanum illud Pelagianorum perfugium, quo dicunt, « gratiam, etsi nou secundam merita bonorum operum detur, tamen dari secundum merita bonæ voluntatis, quæ præcedit, credentis et orantis.» Incidit in quæstionem, cur Deus jubet quod ipse daturus est; et an jubeat aliqua que non possumus. Charitatem, sine qua præcepta non implentur, non in nobis nisi ex i so Deo esse convincit. Ostendit operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Tandem gratuitæ gratiæ nec meritis redditæ luculentum exempluin suppetere in iis parvulis qui salvaniur, dum al.i unam cum ipsis causam habentes pereunt.

CAPUT PRIMUM.-4. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic prædicant et defendunt, ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et per quam bona merita compaFamus quibus ad vitam perveniamus æternam, negare audeant et conentur auferre, multa jam disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Scd quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent homimis liberum arbitrium; aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium; hinc aliquid scribere ad vestram Charitatem, Valentine frater, et cæteri qui simul Deo servitis, compellente mutua charitate curavi. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet hujus quæstionis obscuritas, monco vos primum, ut de iis quæ intelligitis, agitis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire nondum potest vestræ mentis intentio, pacem inter vos et charitatem servantes, a Domino ut intelligatis orate; et donec vos ipse perducat ad ea quæ nondum intelligitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis. Iloc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfectum, paulo post ait, Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quæ nobis suflicit venerimus: continuoque subjunxit, Et

si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumlamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. (Philipp. m, 12-16). Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum pervenimus pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ea quæ jam revelavit non relinquamus.

:

CAPUT II. — 2. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit, commemoro vos, non humano cloquio, sed divino. Primum, quia ipsa divina præcepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa præmia perveniret. Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet sicut Dominus dicit in Evangelio de Judæis, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. xv, 22). De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod præsciebat corum futurun quando ista dicebat, id est, quo cum fuerant occisuri? Neque enim nullum habebant peccatum, antequam Christus venisset in carne ad eos. Item dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de cœlo in omnem impietalem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent: quia quod notum est Dei, manifestumest in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles ( Rom. 1, 18-20 ).

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Hujus operis exemplaria pro concinnanda nova hac editione plura et perquam egregia collata sunt, scilicet Romana bibliothecæ Vatican sex, et quatuordecim Gallicana, ex bibliotheca Regia unun, ex Colbertina unum, ex Sorbonica unum, aliud Remensis Ecclesiæ, aliud clarissimi viri Nicolai Manessier, Doctoris Theologi Parisiensis et socii sorbonici, alia duo ex abbatia Cisterciensi, aliud ex Corbeiensi vetustissimum ante mille, ut videtur, annos scriplum, cætera ex monasteriis Pratelleusi, Gemmeticensi, Beccensi, Michaelino, Casalensi, et Andegavensi S. Albini: examinate præterea variantes lectiones codicum sex Belgicorum, quæ apud Lovanienses exstant, et perlectæ fuerunt celebriores editiones Am. Fr. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Scriptus anno Christi 426 aut 427.

« PredošláPokračovať »