Obrázky na stránke
PDF
ePub

citis regalem, secundum Scripturas, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum, bene facitis (Jacobi 11, 8). Item Joannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet ( 1 Joan. 11, 10). Et alio loco: Qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum : quia hæc est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. Itemque alibi: Iloc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem ( Id. in, 10, 25). Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (Id. iv, 21). Et paulo post : In hoc, inquit, cognoscimus, quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, el præcepta ejus facimus: Hæc est enim dilectio Dei, ut præcepta ejus servemus, et præcepta ejus gravia non sunt ( Id. v, 2, 3). Et in Epistola sccunda scriptum est: Non quasi præceptum novum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus invicem (Il Joan. 5 ).

36. Dicit etiam ipse Dominus Jesus, in duobus prærceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere (Matth. xxn, 40). De quibus duobus præceptis in Evangelio secundum Marcum scriptum est: Et accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et videns quoniam illis bene responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei : Primum omnium mandatum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, el ex tota mente tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud non est mandatum (Marc. xu, 28-31). Dicit etiam in Evangelio secundum Joannem : Mandatum novum do robis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, ut et vos diligutis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mci estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. xiii, 34, 35).

[ocr errors]

CAPUT XVIII. 37. Ilæc omnia præcepta dilectionis, id est charitatis, quæ tanta et talia sunt, ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fiat bene; hæc ergo præcepta charitatis inaniter darentur hominibus, non habentibus liberum voluntatis arbitrium : sed quia per legem dantur et veterem et novam (quamvis in nova venerit gratia quæ promittebatur in vetere, lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia vero spiritus vivificans), unde est in hominibus charitas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani : si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. Sedeat ergo inter nos judex apostolus Joannes, et dicat nobis: Charissimi, diligamus invicem. In his verbis Joannis cum se illi extollere cœperint et dicere, Utquid nobis hoc præcipitur, nisi quia ex nobis habemus ut invicem diligamus? sequitur continuo idem Joannes, confundens eos et dicens, quia dilectio ex Deo est (1 Joan. iv, 7). Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. Cur ergo dictum est, Diligamus invicem, quia

dilectio ex Deo est; nisi quia præcepto admonitum est liberum arbitrium, ut quæreret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quæreret unde quod jubebatur impleret. Cum dicitur, Diligamus invicem, lex est : cum dicitur, quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat (Prov. In, 16, sec. LXX). Unde scriptum est in Psalmo Etenim benedictionem dubit qui legem dedit (Psal. LXXxmi, 8).

38. Nenio ergo vos fallat, fratres mei : quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret. Idem Joannes apertissime hoc ostendit, et dicit, Nos diligamus 1, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. iv, 19). Gratia nos facit legis dilectores, lex vero ipsa sine gratia nonnisi prævaricatores facit. Et quod discipulis suis dicit Dominus, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. xv, 16); nihil aliud indicat nobis. Si enim nos prius dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret; prius illum nos elegimus, ut ab illo eligi mereremur. Sed ipsc qui veritas est, aliud dicit, et huic vanitati hominum apertissime contradicit: Non vos me elegistis, inquit. Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, vos elegi. Numquid non et ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis hujus sæculi prætulerunt? Sed quia electi sunt, elegerunt : non quia clegerunt, electi sunt. Eligentium hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei præveniret. Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses Vos, inquit, Dominus multiplicet, et abundare facial in charitate in invicem et in omnes (1 Thess. III, 12). Ilanc benedictionem dedit ut nos invicem diligeremus, qui legem dederat ut invicem diligamus. Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio in quibusdam eorum jam erat, quod eis ut esset optaverat : Gratias, inquit, agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem (II Thess. 1, 3). lloc dixit, ne forte de tanto boo quod ex Deo habebant, tanquam ex se ipsis id habentes extollerentur. Quod ergo supercrescit fides vestra, inquit, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem, gratias agere debemus Deo de vobis ; no:i ita vos laudare, tanquam hoc habeatis ex vobis.

59. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et contnentiæ (Il Tim. 1, 7). In quo sane Apostoli testimon o cavere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. x1, 2, 3). Non quo timore Petrus Christum negavit, sed illius timoris spiritum accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet po

1 In manuscriptis Vaticanis et Gallicanis, Nos diligimus. * omnes ss., Colossenses.

* Lov., pro roti. Alii editi et Mss., de vobis.

testatem et animam et corpus perdere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete. Hoc autem dixit, ne illo timore negaremus cum, quo turbatus est Petrus. Hunc enim auferri voluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. xn, 5, 4). Hujus timoris non accepimus spiritum, sed virtutis et charitatis et continentiæ. De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait : Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes aulem non confundit : quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. ▼, 3-5). Non itaque per nos, sed per Spiritum sanctunt qui datus est nobis, ipsa charitate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat, sed potius operetur patientiam. Ad Ephesios etiam, pax, inquit, fratribus et charitas cum fide. Magna bona : sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. vi, 23). Ergo hæc magna bona, non sunt nisi Dei dona.

CAPUT XIX. -40. Sed non est mirum, si lux lueet in tenebris, et tenebræ eam non comprehendunt (Joan. 1, 5). In Joanne lux dicit, Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus (I Joan. m, 1). Et in Pelagianis tenebræ dicunt, Dilectio nobis ex nobis est. Quam si veram, id est, christianam dilectionem haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat Apostolus, qui dicebat, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis (1 Cor. 11, 12). Joannes dicit, Deus dilectio est (I Joan. wv, 16). Et Pelagiani etiam ipsum Deum non ex Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt ; et cum scientiam legis ex Deo nobis esse fateantur, charitatem ex nobis ipsis volunt. Nec audiunt Apostolum dicentem, Scientia inflat, charitas autem ædificat (1 Cor. vi, 1). Quid est ineptius, imo vero quid est amentius, et ab ipsa sanctitate charitatis alienius, quam confiteri ex Deo esse scientiam, quæ sine charitate inflat, et ex nobis esse charitatem, quæ facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicat Apostolus, supereminentem scientiæ charitatem Christi ( Ephes. 1, 19); quid est insanius, quam putare ex Deo esse scientiam, quæ subdenda est charitati, et ex hominibus charitatem, quæe supereminet scientia? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est, A facie ejus scientia et intellectus procedit (Prov. 11, sec. LXX): scriptum est, Charitas ex Deo est (1 Joan. xv, 7). Et legimus, Spiritum scientiæ et pietatis (Isai. xt, 2): legimus, Spiritum virtutis et charitatis et continentia (II Tim. 1, 7). Sed majus est donum charitas quam scientia: nam scientia quando est in homine, charitas est necessaria, ne infletur; charitas autem non æmu latur, non agit perperam, non inflatur (I Cor. xm, 4). CAPUT XX. 41. Satis me disputasse arbitror adversus eos qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et cum bona fuerit adjuvatur; et sic disputasse, ut non magis ego, quam divina ipsa Scri SANCT AUGUST. X

est,

906 ptura vobiscum locuta sit evidentissimis testimoniis veritatis: quæ Scriptura divina si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum voluntates quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in æternam dirigit vitam, verum etiam illas quæ conservant (a) sæculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam præstanda, ve. ad pœnas quibusdam ingerendas, sicut ipse judicat, occultissimo quidem judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo. Nam invenimus aliqua peccata etiam pœnas esse aliorum peccatorum: sicut sunt vasa iræ, quae perfecta dicit Apostolus in perditionem (Rom. ix, 22): sicut est induratio Pharaonis, cujus et causa dicitur, ad ostendendam in illo virtutem Dei (Exod. vII, 3, et x, 1): sicut est fuga Israelitarum a facie hostium de civitate Gai; in animo enim factus est timor ut fugerent, et hoc factum est ut vindicaretur peccatum et modo, quo fuerat vindicandum: unde dicit Dominus ad Jesum Nave, Non poterunt filii Israel subsistere ante faciem1 inimicorum suorum (Josue VII, 4, 12). Quid Non poterunt subsistere? Quare non subsistebant per liberum arbitrium, sed per timorem turbata voluntate fugiebant; nisi quia Deus dominatur et voluntatibus hominum, et quos vult in formidinem convertit iratus? Numquid non hostes Israelitarum adversus populum Dei, quem ducebat Jesus Nave, sua voluntate pugnarunt? Et tamen dicit Scriptura, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur ( Id. x1, Numquid non sua voluntate homo improbus filius Gemini maledicebat regi David? Et tamen quid ait David, plenus vera et alta et pia sapientia1? quid ait illi qui maledicentem percutere voluit? Quid mihi, inquit, et vobis, filii Sarviœ? Dimittite eum, et maledicat; quia Dominus dixit illi maledicere David. Et quis dicet ei, Quare fecisti sic? Deinde Scriptura divina plenam sententiam regis velut ab alio initio repetendo commendans: Et dixit, inquit, David ad Abessa et ad omnes pueros ejus: Ecce filius meus qui exiit de utero meo; quærit animam meam, et adhuc modo filius Gemini * ? Sinite illum, maledicat, quoniam dixit illi Dominus, ut videat Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die isto (Il Reg. xvi, 5-12). Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere David, quis sapiens et intelliget? Non enim jubendo dixit, ubi obedientia laudaretur; sed quod ejus voluntatem proprio vitio suo malam in hoc peccatum judicio suo justo et occulto inclinavit, ideo dictum est, dixit ei Dominus. Nam si jubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut ex hoc peccato postca

20).

[blocks in formation]

novimus esse punitum. Nec causa tacita est, cur ei Dominus isto modo dixerit maledicere David, hoc est, cor ejus malum in hoc peccatum miserit vel dimiserit : ut videat, inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die isto. Ecce quomodo probatur, Deum uti cordibus etiam malorum ad laudem atque adjumentum bonorum. Sic usus est Juda tradente Christum, sic usus est Judæis crucifigentibus Christum. Et quanta inde bona præstitit populis credituris! Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed optime, ad exercendam et probandam fidem et pietatem bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam fiant, sed nobis, quibus erat necessarium, ut eo modo ageretur nobiscum. Numquid non sua voluntate Abessalon1 elcgit consilium quod sibi oberat? Et tamen ideo fecit, quia exaudierat Dominus ejus patrem orantem, ut hoc fieret. Propter quod Scriptura ait : Et Dominus mandavit dissipare consilium Achitophel bonum, ut inducat Dominus super Abessalon omnia mala (II Reg. xvu, 14). Bonum consilium dixit, quod ad tempus proderat causæ, quia pro ipso crat contra patrem ejus, contra quem rebellaverat, ut posset eum opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset quod dederat Achitophel, agendo in corde Abessalon, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei non expediebat eligeret.

CAPUT XXI. 42. Quis non ista judicia divina contremiscat, quibus agit Deus in cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen sccundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et verbis coævo. rum suorum potius acquievit, respondendo minaciter quibus leniter debuit. Unde hoc, nisi propria voluntate? Sed hinc ab eo recesserunt decem tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt Jeroboam, ut irati Dei voluntas fieret, quod etiam futurum esse prædixerat. Quid enim Scriptura dicit? Et non audivit rex plebem, quoniam erat conversio a Domino, ut statüeret verbum suum quod locutus est in manu Achiœ Selorita de Jeroboam filio Nabath (Il Reg. XII, 3-20). Nempe sic factum est illud per hominis voluntatem, ut tamen conversio esset a Domino. Legite libros Paralipomenon, et invenietis in secundo libro scriptum : Et suscitavit Dominus super Joramı spiritum Philistiim et Arabum qui finitimi erant Ethiopibus, et ascenderunt in terram Juda, et dissipaverunt eam, el ceperunt omnem substantiam, quæ in domo regis inventa est (II Par. xxt, 16, 17). Hic ostenditur, Deum suscitare hostes eis terris vastandis, quas tali pœna judicat dignas. Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Judæam dissipandam sine sua voluntate venerunt, aut sic venerunt s'a voluntate, ut mendaciter scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum eorum spiritum suscitavit? Imo utrumque verum est, quia et sua voluntate venerunt, et tamen spiritum corum Dominus suscitavit. Quod etiam sic dici

Editi, Absalon. Et infra, n. 42, shiæ silonitæ. At manuscripti cum LXX constanter ferunt, abession, schiæ selarita.

potest, et corum spiritum Dominus suscitavit, et tamen sua voluntate venerunt. Agit enim Omnipotens in cordibus hominum etiam motum voluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui omnino injuste aliquid velle non novit. Quid est quod homo Dei dixit ad Amessiam1 regem, Non veniat tecum exercitus Israel, non est enim Dominus cum Israel, omnibus filiis Ephrem : quoniam si putaveris obtinere in illis, in fugam convertet te Deus ante inimicos, quoniam virtus est Deo vel adjuvare vel in fugam vertere (II Par. xxv, 7, 8)? Quomodo virtus Dei alios adjuvat in bello dando cis fiduciam, alios immisso timore vertit in fugam, nisi quia ille qui in cœlo et in terra omnia quæcumque voluit fecit (Psal. cxxxiv, 6), etiam in cordibus hominum operatur? Legimus quid dixerit Joas rex Israel, mittens nuntium ad Amessiam regem volentem pugnare cum illo. Nam post aliqua dixit: Nunc sede in domo tua. Quid provocas in malum, et cadis tu et Juda tecum (IV Reg. XIV, 9, 10)? Deinde Scriptura subjunxit: Et non audivit Amessias; quoniam a Deo erat ut traderetur in manus3, quoniam quæsierunt deos Edom (11 Par. xxv, 20). Ecce Deus idololatria peccatum volens vindicare, hoc operatus est in ejus corde, cui utique juste irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret, sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu caderet. Per Ezechielem prophetam dicit Deus, Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super cum, el exterminabo eum de medio populi mei Israel (Ezech. XIV, 9). In libro Esther scriptum est, quæ mulier ex populo Israel in terra captivitatis facta erat uxor alienigenæ regis Assueri: ergo in ejus libro scriptum est, quod cum haberet necessitatem interveniendi pro populo suo, quem rex, ubicumque in regno cjus esset, jusserat trucidari, oravit ad Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut præter jussum regis et præter ordinem suum ad illum auderet intrare (Esther ш et iv). Et videte quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tanquam taurus impetu indi. gnationis suæ, et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super capul delicatæ suæ, quæ præcedebat eam : et convertit Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem (Id. v, sec. LXX). Scriptum est et in Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquæ, sic cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, declinabit illud (Prov. xx1, 1). Et in psalmo centesimo quarto legitur dictum de Ægyptiis, quid eis fecerit Deus: Et convertit cor eorum ul odissent populum ejus, ut dolum facerent in servos ejus (Psal. civ, 25). In Litteris etiam apostolicis videte quæ scripta sunt; in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. Item paulo post : Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiæ.

Sic manuscripti, juxta LXX. At editi, masiam. Hic particulam, et, delevimus, quia abest a manuscriptis et LXX. 3rlerique Mss, in manum. Editi, in manus ejus. Abest, ejus, a manuscriptis et I.XX.

Item paulo post : Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quæ non conveniunt (Rom. 1, 24, 26, 28). Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo millet illis Dens operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati; sed consenserunt iniquitati (II Thess. 1, 10, 11).

43. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quæ omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua miscricordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum (Rom. ix, 14). Ac per hoc quando legitis in Litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel ob durari corda eorum, nolite dubitare præcessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur: ne incurratis in illud proverbium Salomonis, Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3). Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia jam non est gratia (Rom. xi, 6): quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur. Si autem potens est, sive per Angelos, vel bonos vel malos, sive quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis corum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam, aut crevit per propriam voluntatem : quid mirum est, si per Spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona?

CAPUT XXII. 44. Scd suspicentur homines quælibet merita bona, quæ putant præcedere, ut justificentur per Dei gratiam; non intelligentes, hoc dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam : sed, ut dixi, quod volunt de majoribus suspicentur; de parvulis certe Pelagiani quid respondeant non inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda gratia, cujus voluntatis meritum præcessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari videmus, quando baptizantur et divina Sacramenta percipiunt; quod cis ad magnum impictatis peccatum imputaretur, si jam libero uterentur arbitrio et tamen hæret etiam in reluctantibus gratia, apertissime nullo bono merito præcedente, alioquin gratia jam non esset gratia. E aliquando filiis infidelium præstatur hæc gratia, cum occula Dei providentia in manus piorum quomodocumque perveniunt: aliquando autem filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente, ne possit periclitantibus subveniri. Fiunt vero ista per occultam Dei providentiam, cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viæ : quod ut Apostolus diceret, quid prædixerit intuemini. Agebat enim de Judæis et Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est, ad Gentes, et ait : Sicut enim aliquando ros

non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur : conclusit enim Deus omnes in infidelitate,utomnium misereatur (Rom.x1,30-33). Et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiæ suæ certam quidem veritatem, sed magnam profunditatem, quomodo concluserit Deus omnes in infidelitate, ut omnium miscreatur, quasi faciens mala ut venirent bona, mox exclamavit atque ait: 0 altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! IIæc enim inscrutabilia judicia et investigabiles vias perversi homines non cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad intelligendum, putabant et jactitabant Apostolum dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Id. 1, 8.) Quod absit ut Apostolus diceret : sed homines non intelligentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum : ubi autem abundavit deliclum, superabundavit gratia (Id. 5, 20). Sed utique gratia id agit, ut jam fiant bona ab eis qui fecerunt inala; non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere, Faciamus mala, ut veniant bona: sed, Fecimus mala, et venerunt bona; jam faciamus bona, ut in futuro sæculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc sæculo recipimus pro malis bona. Propter quod scriptum est in Psalmo : Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Prius itaque non ideo venit Filius hominis in munduin, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. ш, 17): hoc propter misericordiam : postea vero propter judicium venturus est judicare vivos et mortuos; quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine judicio, sed occulto, ideo ait, In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caci fiant (Id. ix, 39).

CAPUT XXII. 45. Ad occulta ergo Dei judicia revocate, quando videtis in una causa, quam certe habent omnes parvuli, hæreditarium malum trahentes ex Adam, huic subveniri ut baptizetur, illi non subveniri ut in ipsa obligatione moriatur ; illum baptizatum in hac vita relinqui, quem præscivit Deus impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutet intellectum cjus (Sap. iv, 11): et nolite in istis dare injustitiam vel insipientiam Deo, apud quem justitiæ fons est et sapientiæ: sed sicut vos exbortatus sum ab initio sermonis hujus, in quod pervenistis, in eo ambulate, et 1 hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. m, 16 et 15), et si non in bac vita, certe in altera: nihil est enim occultum quod non revelabitur (Matth. x, 26). Quando ergo auditis dicentem Dominum, Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. xiv, 9); et quod ait Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vuli obdurat (Rom. ix, 18): in co quem seduci permittit vel obdurari', mala ejus me

[blocks in formation]

rita credite; in co vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nee ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus, Ego induravi Pharaonem; vel, induravi, aut indurabo cor Pharaonis (Exod. 1V-XIV, passim). Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Ægyptiis cynomyia, dicente Scriptura: Et ingravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum (Id. vin, 32). Ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. xvi, 27). Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et justus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddet ergo mala pro malis, pœnam pro injustitia; et reddet bona pro malis, gratiam pro injustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia. CAPUT XXIV. 46. Repetite assidue librum istum, et si intelligitis, Deo gratias agite: ubi autem

non intelligitis, orate ut intelligatis : dabit enim vobis Dominus intellectum. Mementole scriptum esse : Si quis vestrum indiyet sapientia, postulet a Deo, qui aal omnibus affluenter et non improperat, et dabitur e (Jacobi 1, 5). Ipsa est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Jacobus dicit. Illam vero sapientiam repellite a vobis, et orate ut non sit in vobis, quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio est, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inæstia mabilis, sine simulatione (Id. m, 14-17.) Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam postularit et impetrarit a Domino? Et hinc intelligite gratiam; quia si ex nobis esset ista sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui nos creavit Deo postulanda esset. Fratres, orate et pro nobis, ut temperanter et pie et juste vivamus in hoc sæculo, exspectantes illam beatam spem, et manifestationem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. 11, 12, 13), cui est honor et gloria et regnum cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

IN LIBRUM SUBSEQUENTEM

Vide lib. 2, cap. ult., Retractationum, tom. 1, col. 656, a verbis, Rursus ad eosdem (a), usque ad verba, Valentine frater dilectissime.

(a) Valentinum scilicet cumque illos monachos Adrumetinum cœnobium incolentes. vide supra, col 875-874, not. (a). Prosper Augustino scribens ait, «librum de Correptione et Gratia plenum divine auctoritatis» opportune tune emissum esse et in Gallorum notitiam delatum : « quia universis quæstionibus » ad divinæ gratiæ mysterium pertinentibus, de quibus consulendus » ab iis << erat » sanctus Doctor, « plene illic absoluteque responsum est; eosque «recensito libro, qui sanctam atque apostolicam doctrinæ,» inquit, «tue auctoritatem antea sequebantur, intelligentior es multo instructioresque sunt acti.» Universam divinæ gratiæ economiam oculis subjicit idem 1 ber, ut loquitur historiæ Pelagianæ scriptor claris. No isius, qui eum appellat clavem, qua ad universam Augustini de di ina gratia et libero arbitrio doctrinam uditus aperitur.

VALENTINI AD AUGUSTINUM

POST LIBRUM DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO

ET SUPERIORES EJUS LITTERAS RESCRIBENTIS,

EPISTOLA, INTER AUGUSTINIANAS CCXVI.

Domino verc sancto, ac nobis venerabiliter super omnia præferendo, et pia exsultatione colendo, beatissimo papæ AUGUSTINO, Valentinus servus tuæ Sanctitatis, et omnis congregatio quæ tuis orationibus mecum sperat, in Domino salutem.

1. Venerabilia scripta, et librum tu Sanctitatis ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias cum in spelunca limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos objurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro judicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam metuimus (a) Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiæ tuæ, quæ est sicut angeli Dei, dubitare eum dubitantibus videremur. Non enim erat nobis necessarium interrogare de Beatitudine, et de sapientia tua, que est nobis nota per Domini gratiam. Nam ad librum dulcissimæ (b) Sanctitatis tuæ ita sumus alacriter jucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant cnim quia Jesus est (Joan. xxi, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuæ Sinctitatis esset: cum ipsa fidelium gratia quæ in eo liberaliter commendatur, nobis tuum esse, domine sancle papa, eloquiis vivacissimis contestetur.

(a) Legebatur antca tom. 2, meruimus: non rccte, nisi verbo præfigatur particula negans. Sequimur bie antiquissinum Corbeiense exemplar, in quo epistola cum superiore Augustini libro conjungitur. (b) Alias, dulcis imun.

« PredošláPokračovať »