Obrázky na stránke
PDF
ePub

quod si de se ipsis Angeli nesciunt, non æquales, sed beatiores erimus. Veritas autem nobis eorum promisit æqualitatem ( Matth. xxn, 30 ). Certum est igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cujusquam sancti angeli jam futuram. Diabolus vero et angeli ejus, etsi beati erant antequam caderent, et se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent, donec istam summæ beatitudinis plenitudinem, tanquam præmium ipsius permansionis acriperent, id est, ut magna per Spiritum sanctum data abundantia charitatis Dei, cadere ulterius omnino non possent, et hoc de se certissime nossent. Hanc plenitudinem beatitudinis non habebant : sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem, sed tamen beatitudine sine ullo vitio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent æternumque supplicium, beati utique esse non possent, quos hujus tanti mali metus jam tunc miseros esse compelleret.

28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamvis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. In quo statu recto ac sine vitio, si per ipsum liberum arbitrium manere voluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatis experimento, acciperet illam, merito hujus' permansionis, beatitudinis plenitudinem, qua et sancti Angeli sunt beati, id est, ut cadere non posset ulterius, et hoc certissime sciret. Nam neque ipse posset etiam in paradiso beatus esse, imo ibi non esset', ubi esse miserum non deceret, si eum sui casus præscientia timore 3 tanti mali miserum faceret. Quia vero per liberum arbitrium Deum deseruit, justum judicium Dei expertus est, ut cum tota sua stirpe, quæ in illo adhuc posita tota cum illo peccaverat, damnaretur. Quotquot enim ex hac stirpe gratia Dei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua jam tenentur obstricti. Unde etiamsi nullus liberaretur, justum Dei judicium nemo juste reprchenderet. Quod ergo pauci in comparatione pereuntium, in suo vero numero multi liberantur, gratia fit, gratis fit, gratiæ sunt agendae quia fit, ne quis velut de suis meritis extollatur, sed omne os obstruatur (Rom. III, 19), et qui gloriatur, in Domino glorietur.

CAPUT XI.-29. Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Imo vero habuit magnam, sed disparem. Ille in bonis erat, quæ de bonitate sui Conditoris acceperat : neque enim ea bona et ille suis meritis comparaverat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. Sancti vero in hac vita, ad quos pertinet liberationis hæc gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum, Libera nos a malo (Matth. vI, Ille in illis bonis Christi morte non eguit istos a reatu et hæreditario et proprio, illius Agni sanguis absolvit. Ille non opus habebat eo adjutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in

1 61c Mss. Editi, hujusmodi.

* vaticani dno Mss., esse.

3 Konnulli Mss., el timor.

13).

membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 23-25 ). Quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17), atque in tali certamine laborantes ac perick · tantes dari sibi pugnandi vincendique virtutem per Christi gratiam poscunt. Ille vero nulla tali rixa de se ipso adversus se ipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur.

30. Proinde etsi non interim lætiore nunc ; verumtamen potentiore gratia indigent isti : et quæ potentior quam Dei unigenitus Filius, æqualis Patri et coæternus, pro eis homo factus, et sine suo ullo vel originali vel proprio peccato ab hominibus peccatoribus crucifixus? Qui quamvis die tertio resurrexit, nunquam moriturus ulterius; pertulit tamen pro mortalibus mortem, qui mortuis præstitit vitam, ut redempti ejus sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit ( Rom. vin, 31, 32) ? Deus ergo naturam no' stram, id est animam rationalem carnemque hominis Christi suscepit, susceptione singulariter mirabili vel mirabiliter singulari, ut nulli justitiæ suæ præcedentibus meritis Filius Dei sic esset ab initio quo esse homo cœpisset, ut ipse et Verbum quod sine initio est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta rei hujus et fidei cæcus est ignorantia, ut audeat dicere, quamvis de Spiritu sancto et virgine Maria filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene vivendo, et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Evangelio atque dicente, Verbum caro factum est (Joan. 1, 14 ). Nam ubi hoc factum est, nisi in utero virginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgine requirente, quo modo fieret quod ei per angelum nuntiabatur, angelus respondit, Spiritus sanctus superveniet in te ", et virtus Altissimi obumbrabit tibi : propterea, quod nascetur ex le Sanctum, vocabitur Filius Dei ( Luc. 1, 35). Propterea, inquit: non propter opera, quæ nondum nati utique nulla sunt; sed propterea quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Ista nativitas profecto gratuita conjunxit in unitate" personæ hominem Deo, carnem Verbo. Istam nativitatein bona opera secula sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim metuenduin erat, ne isto ineffabili modo in unitatem persone a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum voluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepta, nullum in se motum 1 Sic vetus codex Corbeiensis. At editi, a se ipso.

* Hir, sko, ex MSS. restituimus.

Am. Fr. et Lov., Christus. Melius posteriores quædɔ:n opusculi hujus editiones, christi; quibus consentit antiquissimus codex Corbeiensis.

[blocks in formation]

male voluntatis admitteret. Per hunc Mediatorem Deus ostendit eos, quos ejus sanguine redemit, facere se ex malis deinceps in æternum bonos, quem sic suscepit, ut nunquam esset malus, nec ex malo faclus semper esset bonus '.

31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse malus '; sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus esset, et sine qua ctiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Nec ipsum ergo Deus esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in ejus libero arbitrio. Quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti bono. Quod adjutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus : sed descruit, et desertus est. Tale quippe crat adjutorium, quod desercret cum vellet, et in quo permaneret si vellet: non quo fieret ut vellet. Hæc prima est gratia quæ data est primo Adam : sed hac potentior est in sccundo Adam. Prima est enin qua fit ut habeat homo justitiam si velit: secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bono non maneret, sed hoc adjutorium si vellet desereret. Hæc autem tanto major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono si velit, nisi etiam efficiatur ut velit.

6

[ocr errors]

32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam 7 VOluntatem; in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum dederat adjutorium, sine quo in ea non posset permanere si vellet; ut autem vellet, in ejus libero reliquit arbitrio. Posset ergo permanere si vellet quia non deerat adjutorium per quod posset, et sine quo non posset perseveranter bonum tenere quod vellet. Sed quia noluit permanere, profecto ejus culpa est, cujus meritum fuisset, si permanere voluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et hujus permansionis debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adjutorium vel angelo vel homini, cum primum facti sunt, defuisset;

Ita Vaticani quatuor Mss. Alii libri habent, ne ex malo factus, etc. In posterioribus nonnullis editionibus adjecta articula negante legitur, ne ex malo factus non semper essel bonus.

* Quinque Mss., qua nunquam esset malus. Lov., nihil est. Editi alii et Mss., parum est.

Am. Er. et Lov., sed has Concinnius aliquot Mss., sed hac.

5 Cisterciensis Ms., secunda plus potens; omisso, ergo Casalensis Ms., contrariam concupiscente voluntate spiritus Duo alii·Mss., contraria concupiscentem voluntati spiritus.

7 Quinque Mss., liberam.

Apud Lov., dederat et ødjutorium. Tres e Vaticanis Mss., fil.

quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adju torio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent: adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deest tale adjutorium, jam pœna peccati est : quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum; et tanto amplius datur per Jesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit sine quo permanere non possumus, etiam si velimus, verum etiam tantum ac tale sit, ut velimus. Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. Quod non fuit in homine primo: unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum, gratia non egebat, quia nondum perdiderat ut autem in eo permaneret, egebat adjutorio gratiæ, sine quo id omnino non posset: et acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quod posset ; nam si habuisset, perseverasset. Posset enim perseverare si vellet : quod ut nollet, de libero descendit arbitrio; quod tunc ita liberum erat, ut et bene velle posset et male. Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit servire peccato, quæ futura erat et homini, sicut facta est Angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiæ, quæ merces meriti fu

tura erat.

CAPUT XII. 33. Quapropter, bina ista quid inter se differant, diligenter et vigilanter intuendum est; posse non peccare, et non posse peccare, posse non mori, et non posse mori, bonum posse non deserere, et bonum non posse deserere. Potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. Numquid dicturi sumus, Non potuit peccare, qui tale habebat liberum arbitrium? aut, Non potuit mori, cui dictum est, Si peccaveris, morte morieris (Gen. н, 17)? aut, Non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas voluntatis erat, posse non peccare; novissima erit multo major, non posse peccare prima immortalitas crat, posse non mori ; novissima crit multo major, non posse mori : prima erat perseverantiæ potestas, bonum posse non deserere; novissima erit felicitas perseverantiæ, bonum non posse deserere. Numquid, quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima vel nulla vel parva ?

34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit. Nam sine alimentis non 1 Sic omnes Mss. At editi, est.

Editi, etiam si vellet. Plerique manuscripti omittunt, etiam; cujus particulæ loco unus e Vaticanis habei, Adam.

Henricus Gravius legi volebat, quæ libertas futura eral: quia scilicet pronomen, quæ, non concordat genere cum libero arbitrio, quod in prima parte sententiæ præcessit. Sed non ineleganter factum est ut concordaret cum nomine postea sequente, scilicet, merces. Eo locutionis modo Cicero in libro de Legibus ait,Animal providum, sagax, quem vocamus hominem. Et actione quinta in Verrem, Carcer ille, quæ latumiæ vocantur. › Et eum passim imitatur Augustinus.

possumus vivere, nec tamen cum adfuerint alimenta, eis fit ut vivat qui mori voluerit. Ergo adjutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit ut vivamus. At vero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. Adjutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adjutorium et quo fit est, et sine quo non fit: quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus; et si data nunquam fuerit, nunquam erit. Alimenta vero non consequenter faciunt ut homo vivat: sed tamen sine illis non potest vivere. Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum 'non deserere, datum est adjutorium perseverantiæ, non quo fieret ut perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non posset. Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei prædestinatis non tale adjutorium perseverantiæ datur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nisi perseverantes sint. Non solum enim dixit, Sine me nihil potestis facere : verum etiam dixit, Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. xv, 5, 16). Quibus verbis eis non solum justitiam, verum etiam in illa perseverantiam se dedisse monstravit. Christo enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructus eorum maneat, quis audeat diccre, Non mancbit ? quis audeat dicere, Forsitan non manebit? Sine pœnitentia sunt enim dona el vocatio Dei (Rom. x1, 29): sed vocatio eorum qui secundum propositum vocati sunt. Pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem ac per hoc perseverabit usque in finem, nec eam nisi manentem vitæ hujus inveniet finis.

35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas tentationes, quæ in paradiso non fuerunt, dono perseverantiæ munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis vincatur hic mundus: hoc sanctorum martyria docuerunt. Denique ille (a) et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium libero usus arbitrio, non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate isti autem, non dico terrente mundo, sed sæviente ne starent, steterunt in fide; cum videret ille bona præsentia quæ fuerat relicturus, isti futura quæ accepturi fuerant non viderent. Unde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent (I Cor. vii, 25), a quo acceperunt spiritum, non timoris, quo persequentibus cederent, sed

1 Editi, non tantum tale. Abest, tantum, a Lovaniensium Mss. Belgicis, nullo excepto, a Vaticanis nova editionis gratia collatis, et ab omnibus quos vidimus Gallicis.

Hic editi prætereunt,quis audeat dicere, Non manebit? Ilabent id omnes prope MSS.

a Am. Er. et MSS., invenit.

[blocks in formation]

virtutis et charitatis et continentix (Il Tim. 1, 7), quò cuncta minantia, cuncta invitantia, cuncta cruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo data est, cuni qua conditus est, voluntas libera, et cam fecit serviro peccato horum vero cum fuisset voluntas serva pećcati, liberata est per illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vi, 36). Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamvis, quamdiu hic vivunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quæ dicant quotidie, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem, de quo dicit Joannes apostolus, Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget1 (I Joan. v, 16). De quo peccato (quoniam non expressum est) possunt multa et diversa sentiri ego autem dico id esse peccatum, fidem quæ per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. Huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione, sicut ille, liberi ; seɩl per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista libe. ratione habentes liberum arbitrium quo serviant Deo, non quo captiventur a diabolo. Liberati enim a peccato servi facti sunt justitiae (Rom. vi, 18), in qua stabunt usque in finem, donante sibi illo perseverantiam, qui eos præscivit, et prædestinavit, et secundum propositum vocavit, et justificavit, et glorificavit; quoniam illa quæ de his promisit, etiam futura jam fecit cui promittenti credidit Abraham, et deputatum est illi ad justitiam. Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens, sicut scriptum est, quia quæ promisit, polens est et facere.

:

36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahæ, quia præscivit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est, non suum, sed corum est quod promisit. Non autem sic credidit Abraham, sed, non est infirmatus in fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quæ promisit, potens est et facere (Rom. iv, 3, 19-21). Non ait, Qua: præscivit, potens et promittere; aut, Quæ prædixit, potens est ostendere; aut, Quæ promisit, potens est præscire: sed, quæ promisit, potens est et facere. Ipso igitur eos facit perseverare in bono, qui facit3 bonos. Qui autem cadunt et pereunt, in prædestinatorum numero non fuerunt. Quamvis ergo de omnibus regeneratis et pie viventibus loqueretur Apostolus, dicens, Tu quis es qui judices alienum servum? suo domine stat aut cadit; continuo tamen respexit ad prædestinatos, et ait, Stabit autem : et ne hoc sibi arrogarent, Potens est enim Deus, inquit, statuere eum (Id. xiv, 4). Ipse itaque dat perseverantiam, qui statuere potenz est eos qui stant, ut perseverantissime stent; vel restituere qui ceciderunt * : Dominus enim erigit elisos (Psal. CXLV, 8).

37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseverantiam, primus homo, sed perseverare 'Editi, ut royet ouis. Abest, quis, a Mss., et a græco textu Joannis.

Hic in editis omissum, de; quod exstat in Mss. a vetustissimus corbeiensis MS., f ch sic Mss. Editi, ceciderint.

(Trente.)

vel non perseverare in cjus relinqueretur arbitrio, tales vires habebat ejus voluntas, quæ sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipso concupiscentialiter resistebat, ut digne tantæ bonitati et tante bene vivendi facilitati perseverandi committeretur arbitrium: Deo quidem præsciente quid esset facturus injuste; præsciente tamen, non ad hoc cogente sed simul sciente quid de illo ipse faceret juste. Nunc vero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo, quo maxime humanæ superbiam præsumptionis exstingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso, id est, omnis homo. Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis? quæ quidem potuit habere, sed perdidit; et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per liberum arbitrium: propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis. Ita ergo non gloriatur omnis caro coram ipso. Non enim gloriantur injusti, qui ' non habent unde; nec justi, quia ex ipso habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui dicunt, Gloria mea, el exaltans capul meum (Psal. 111, 4). Ac per hoc ad omnem hominem pertinet quod scriptum est, Ut non glorietur omnis caro coram ipso. Ad justos autem illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc enim Apostolus apertissime ostendit, qui cum dixisset, Ut non glorietur omnis caro coram ipso; ne putarent sancti sine gloria se remansisse, mox addidit, Ex ipso autem vos estis in Jesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, el sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriplum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor. 1, 29-31). Ilinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita humana super terram (Job vii, 1), virtus in infirmitate perficitur (II Cor. x1, 9): quæ virLus, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur?

38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos suos in viribus suis, sed in ipso gloriari qui eis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare si velint; sed in eis etiam, operatur et velle : ut quoniam non perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi eis et possibilitas et voluntas divinæ gratiæ largitate donetur. Tantum quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint, quia sic volunt; ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint. Nam si in tanta infirmitate vitæ hujus (in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici virtutem oportebat) ipsis relinqueretur voJuntas sua, ut in adjutorio Dei sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, nec Deus in cis operaretur ut vellent, inter tot et tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa succumberet, et ideo perseverare non possent, quia deficientes infirmitate nec vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntatis

[blocks in formation]

ut possent. Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanæ, ut divina gratia indeclinabiliter et inseparabiliter ageretur; et ideo, quamvis infirina, non tameu deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur. Ita factum est ut voluntas hominis invalida et imbecilla in bono adhuc parvo perseveraret per virtutem Dei cum voluntas primi hominis fortis et sana in bono ampliore non perseveraverit, habens virtutem liberi arbitrii; quamvis non defuturo adjutorio Dei sine quo non posset perseverare si vellet, non tamen tali quo in illo Deus operaretur ut vellet. Fortissimo quippe dimisit atque permisit facere quod vellet: infirmis servavit, ut ipso donante invictissime quod bonum est vellent, et 3 hoc deserere invictissime no!lent. Dicente ergo Christo, Rogavi pro le ne deficiot fides tua (Luc. xx11, 32 ), intelligamus ei dictum, qui ædificatur super petram. Atque ita bomo Dei non solum quia misericordiam consecutus est ut fidelis esset, verum etiam quia fides ipsa non deficit, qui gloriatur, in Domino glorietur.

CAPUT XIII. -39. Harc de his loquor, qui prædestinati sunt in regnum Dei, quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum (Psal. xxxix, 6). Ipsi enim vocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum vocati. Certum vero esse numerum electorum, neque augendum neque minuendum, quamvis et Joannes Baptista significet, ubi dicit, Facile ergo fructum dignum pœnitentiæ : et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraha (Matth. m, 8, 9); ut ostendat sic istos esse amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus qui promissus est Abrahæ tamen apertius in Apocalypsi dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. 1, 11). Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus.

40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseveraturos habeatur incertum non aliter hæc audire debent, quibus expedit non altum sapere, sed timere (Rom. x1, 20). Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate vivitur, in numero prædestinatorum se esse præsumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi

In B, insuperabiliter, cum hâc adnotatione: « Am. et Er., inseparabiliter, mendose ac dissentientibus Mss. » Plerique igitur editi ac MSS. ferunt, insuperabiliter. Sic etiam editio Lov. anni 1577, que hæc in nota subjicit : « Ita a recte manuscripti omnes pro, inseparabiliter. Nou sentit << autem Augustinus electos à via recta declinare et superari << a tentatione non posse; sed tam potentem cis dari gra«tiam, ut quantumvis infirmi et imbecilles, tamen nec de«clinent nec superentur: ut non neganda peccandi impo << tentia, sed eventus tantum significetur. Id quod sequentia « verba satis indicant : et ideo quamvis infirma, non tamen « deficeret neque adversitate aliqua vinceretur. El infra : « infirmis servavit, ut ipso donante invictissime quod bonum « est rellent, et hoc deserere invictissime nollent. » Vocem insuperabiliter nihilominus expunximus, utpote novis erroribus faventem. M.

2 Editi, cum et voluntas. Abest, et, a Mss. 3 plures MSS., ut.

Flures Mss., quæ. In proxine sequente versu abest, homo pei, a plerisque Mss.

sic cavenda est clatio, ut etiam per satanæ angelum,
ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus
(I Cor. XII, 7). Hinc Apostolis dicebatur, Si manseritis
in me (Joan. xv, 7): dicente illo qui eos utique scie-
bat esse mansuros. Et per prophetam, Si volueritis et
audieritis me ( Isai. 1, 19): cum sciret ipse in quibus
operaretur et velle (Philipp. 11, 13). Et similia multa
dicuntur. Nam propter hujus utilitatem secreti, ne
forte quis extollatur, sed omnes etiam qui bene cur-
runt timeant, dum occultum est qui perveniant : pro-
pter hujus ergo utilitatem secreti credendum est
quosdam de filiis perditionis, non accepto dono per-
severandi usque in finem, in fide quæ per dilectionem
operatur incipere vivere, et aliquandiu fideliter ac
juste vivere, et postea cadere, neque de hac vita
priusquam hoc eis contingat auferri. Quorum si ne-
mini contigisset, tamdiu haberent homines istum
saluberrimum timorem, quo vitium elationis opprimi-
tur, donec ad Christi gratiam qua pie vivitur perve-
nirent, deinceps jam securi nunquam se ab illo esse
casuros. Quæ præsumptio in isto tentationum loco
non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam
possit generare securitas. Denique etiam hoc erit; sed
tunc, quod jam est in angelis, etiam in hominibus
erit, quando ulla superbia esse non poterit. Numerus
ergo sanctorum per Dei gratiam Dei regno prædesti-
uatus, donata sibi etiam usque in finem perseverantia,
illuc integer perducetur, et illic integerrimus jam sine
fine beatissimus servabitur, adherente sibi miseri-
cordia Salvatoris sui, sive cum convertuntur, sive
cum præliantur, sive cum coronantur.

41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam neces-
sariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus' de
Domino Deo suo dicit animæ suæ, Qui coronat te in
miseratione et misericordia ( Psal. c11, 4). Dicit etiam
Jacobus apostolus, Judicium sine misericordia illi qui
non fecit misericordiam (Jacobi 11, 13): ubi ostendit
etiam in illo judicio, in quo justi coronantur, injusti-
que damnantur, alios cum misericordia, alios sine
misericordia judicandos. Propter quod etiam mater
Machabæorum filio suo dicit, Ut in illa miseratione cum
fratribus le recipiam (II Machab. v11, 29). Cum enim rex
justus, sicut scriptum est, sederit in throno, non ad-
versabitur ante eum omne malum. Quis gloriabitur ca-
slum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse
a peccato (Prov. xx, 8, 9, sec. LXX)? Ac per hoc etiam
ibi Dei misericordia necessaria est, qua fit beatus,
2).
cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. xxxi,
Sed tunc pro bonorum operum meritis justo judicio
etiam ipsa misericordia tribuetur. Cum enim dicitur,
Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericor-
diam; manifestatur in his in quibus inveniuntur bona
opera misericordiæ, judicium cum misericordia fieri;
ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bono-
rum operum reddi. Non sic est nunc, quando non so-

Am. et Fr. omi,tunt, Nam. Habent nostri Mss.
Nonnulli Mss., sed tunc, quando quod.
Faliti, ubi sanctus David. Abest, David, a Mss.

[ocr errors]

• Plures Mss., de Domino dicit animæ suæ : omisso, Deo

[ocr errors][merged small]

lum nullis bonis, sed etiam multis malis operibus præcedentibus, misericordia ejus prævenit hominem. ut liberetur a malis, et quae fecit, et quæ facturus fuerat nisi Dei gratia regeretur 1, et quæ passurus fuerat in æternum nisi erueretur a potestate tenebra rum, et transferretur in regnum Filii charitatis Dei (Coloss. 1, 13). Verumtamen quia et ipsa vita æterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur (Rom. vi, 23), cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur; sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam vitam æternam vocari, quia his meritis redditur, quæ gratia contulit homini. Recte quippe ipsa intelligitur quæ in Evangelio legitur, Gratia pro gratia (Joan. 1, 16). id est, pro his meritis quæ contulit gratia.

[ocr errors]

42. Hi vero qui non pertinent ad hunc prædestinatorum numerum, quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suæ voluntatis arbitrium, sive cum arbitrio voluntatis, ideo verc libero, quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum: hi ergo qui non pertinent ad istum certissimum et felicissimum numerum, pro meritis justissime judicantur. Aut cnim jacent sub peccato, quod originaliter generatione traxerunt, et cum illo hæreditario debito hinc exeunt, quod non est regeneratione dimissum; aut per liberum arbitrium alia insuper addiderunt : arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum; liberum justitiæ, peccati autem servum, quo volvuntur per diversas noxias cupiditates, alii magis, alii minus; sed omnes mali, et pro ipsa diversitate diversis suppliciis judicandi. Aut gratiam Dei suscipiunt, sed temporales sunt, nec perseverant; deserunt et descruntur. Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto perseverantiæ dono, judicio Dei justo et occulto. CAPUT XIV. 43. Patiantur ergo homines se corripi quando peccant, nec de ipsa correptione contra gratiam argumententur, nec de gratia contra correptionem: quia et peccati justa pœna debetur, et ad ipsam pertinet justa correptio, que medicinaliter adhibetur, etiamsi salus ægrotantis incerta est: ut si is qui corripitur, ad prædestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum; si autem non pertinet, sit ei correptio pœnale tormentum. Sub isto ergo incerto ex charitate adhibenda est, cujus exitus ignoratur; et pro illo cui adhibetur, orandum est ut sanetur. Cum autem homines per correptionem in viam justitiæ seu veniunt seu revertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui quolibet plantante atque rigante, et quolibet in agris vel arbustulis operante dat incrementum Deus; cui volenti salvum facere nullum bominum resistit arbitrium? Sic enim velle seu nolle in volentis aut nolen • tis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem. Etiam * de his enim qui faciunt quae non vult, facit ipse quæ vult.

Sic novem Mss. Editi vero, regeneraretur.

Am. Er. et plures MSS., quæ gratia in Evangelio.
Editi, de generatione. Abest, de, a Miss.

Duo Mss., sed deserunt.

Sola editio Lov., hominis.

Editi, De his enim, omusso, etiam, quod exsta: ni Mss,

« PredošláPokračovať »