Obrázky na stránke
PDF
ePub

44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (1 Tim. n, 4), nec tamen omnes salvi fiuat, multis quidem modis intelligi potest, ex quibus in aliis opusculis nostris aliquos commemoravimus (Enchirid. cap. 103; lib. 22 de Civit. Dei, capp. 1 et 2; su¡ ra, lib. A contra Julian., cap. 8, etc.): sed hic unum dicam. Ita dictum est, Omnes homines vult salvos fieri, ut intelligantur omnes predestinati; quia omne genus hominum in eis est. Sicut dictum est Pharisæis, Decimatis omne olus (Luc. x1, 42): ubi non est intelligendum nisi omne quod habebant; neque enim oinne olus quod erat in toto terrarum orbe decimabant. Secundum istum locutionis modum dictum est, Sicut el ego omnibus per omnia placeo (1 Cor. x, 33). Nun quid enim qui hoc dixit, placebat etiam tam multis persecutoribus suis? Sed placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, sive jam inus positis, sive introducendis in eam.

45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in cœlo et in terra omnia quæcumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et qui etiam illa quæ futura sunt fecit (Isai. xLv, sec. LXX), humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod vult: quandoquidem etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod vult, cum vult, facit. Nisi forte (ut ex multis aliqua commemorem) quando Deus voluit Saüli regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato viro, sive non subdere, quod utique in eorum erat positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere. Qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum voluntates, sine dubio habens humaniorum cordium quo placeret inclinandorum omnipotentissimam potestatem. Sic enim scriptum est, Et dimisit Samuel populum, et abiit unusquisque in locum suum; et Saül abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt potentes quorum tetigit Dominus corda cum Saüle. Et filii pestilentes dixerunt: Quis salvabit nos? hic1? Et inhonoraverunt eum, et non attulerunt ei munera (I Reg. x, 25-27). Numquid aliquis dicturus est, non iturum fuisse cum Saül, quemquam eorum, quorum tetigit corda Dominus ut irent cum illo; aut isse aliquem pestilentium, quorum ut hoc facerent corda non tetigit? Item de David, quem Dominus in regnum successu prosperiore constituit, ita legitur: Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, et Dominus erat cum illo (1 Par. x1, 9). Hoc cum præmissum fuisset, paulo post dictum est: Et Spiritus induit Amasai principem triginta, et dixit : Tui sumus, o David, et tecum futuri, fili' Jesse. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis, quia auxiliatus est tibi Deus. Numquid iste posset adversari voluntati Dei, et non potius ejus facere voluntatem, qui in ejus corde operatus est per Spiritum suum quo indutus est, ut hoc vellet, diceret, et faceret*? Item paulo post ait eadem Scriptura: Omnes hi viri

Sic Mss. juxta 1.XX. At Am. Er., Num salvabit nos hic? Lov., Numquid salvabit nos hic?

in MSS., induit sumai principem triginta. Editi ferebant, principem inter triginta. Abest, inter, a LXX et a Mss. Er. Lov., filii mendose.

Quinque Miss., vellet dicere et facere. Sorbonicus, vellet

bellatores, dirigentes aciem corde pacifico venerunt in Hebron, ut constituerent David super omnem Israel (1 Par. xi, 18, 38). Sua voluntate utique isti constituerunt regem David. Quis non videat? quis hoc neget? Non enim hoc non ex animo, aut non ex bonz voluntate fecerunt, quod fecerunt corde pacifico: et tamen hoc in eis egit, qui in cordibus hominum quod voluerit operatur. Propter quod præmisit Scriptura, Et ambulabat David proficiens, et magnificabatur, el Dominus omnipotens erat cum illo. Ac per hoc Dominus omnipotens qui erat cum illo, adduxit istos ut eum regem constituerent. Et quomodo adduxit? numquid corporalibus ullis vinculis alligavit? Intus egit, corda tenuit, corda movit, eosque voluntatibus eorum, quas ipse in illis operatus est, traxit. Si ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum quam ipsi suas; quis alius facit ut salubris sit correptio, fiat in correpți corde correctio, ut cœlesti constituatur in regno?

et

CAPUT XV. - 46. Corripiantur itaque propositis suis subditi fratres correptionibus de charitate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus. Quia et ipsa quæ damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium, qua pœna in Ecclesia nulla major est, potest, si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid continga: sequenti die; aut ante finem vitæ hujus de aliquo desperandum est; aut contradici Deo potest, ne respiciat et det pœnitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti a reatu quamvis justæ damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam : ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad prædestinatorum numerum, 'quis non pertineat; sic affici debemus charitatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. Hoc quippe fit, cum singulos quosque, ut occurrerint cum quibus id agere valeamus, ad hoc conamur addudere, ut justificati ex fide pacem habeant ad Deum (Rom. v, 1): quam prædicabat etiam Apostolus, cum dicebat, Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos : obsecramus pro Christo, reconcitiari Deo (II Cor. v, 20). Quid est enim ei reconciliari, nisi pacem ad illum habere? Propter quam pacem etiam ipse Dominus Jesus dixit discipulis suis : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui: el si ibi fuerit filius pacis, requiescel super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur (Luc. x, 5, 6). Cum hanc evangelizant pacem, de quibus prædictum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. 111, 7)! nobis quidem tunc incipit esse quisque filius pacis, cum obedierit et crediderit huie Evangelio, et ex fide

diceret, vellet et faceret: forte pro, vellet dicere, vellet
et facere.
Hic ex uno Vaticano Ms. addimus, quod fecerunt

justificatus pacem ad Deum habere cœperit secundum autem prædestinationem Dei, jam filius pacis erat. Neque enim dictum est, Super quem requieverit pax vestra, fict filius pacis sed, Si ibi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domum1 pax vestra. Jam ergo et antequam illi annuntiaretur hæc pax, filius pacis ibi erat, sicut eum noverat atque præscierat non evangelista, sed Deus. Ad nos ergo qui nescimus quisnam sit filius pacis, aut non sit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed velle omnes salvos fieri, quibus prædicamus hanc pacem. Neque enim metuendum est ne perdamus can, si ille cui prædicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis ad nos enim revertetur, id est, nobis proderit ista prædicatio, non et illi; si autem super eum pax prædicata requieverit, et nobis, et illi.

47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus prædicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur, diffundendo istam charitatem in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5) : potest etiam sic intelligi, quod omnes homines Deus vull salvos fieri; quoniam nos facit velle: sicut misit Spiritum Filii sui clamantem, Abba, Pater (Galat. v, 6), id est, nos clamare facientem. De ipso quippe Spiritu, alio loco dicit, Accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vi, 15). Nos ergo clamamus, sed ille clamare dictus est, qui efficit ut clamemus. Si ergo clamantem Spiritum recte dixit Scriptura, a quo efficitur ut clamemus; recte etiam volentem Deum a quo efficitur ut velimus. Ac per hoc, quia et corripiendo nihil aliud debemus agere, nisi ut ab ista pace quæ est ad Deum non recedatur, aut ad eam qui recesserat revertatur, nos agamus sine desperatione quod agimus. Si filius pacis est quem corripimus, requiescet super eum pax nostra sin autem, ad nos revertetur.

48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus non tamen ideo nos pigri et negligentes esse debemus in cerripiendis, qui corripiendi sunt. Neque enim frustra dictum est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (1 Cor. xv, 53); et, Peribit' infirmus in tua scientia, frater, proita hoc loco Mss. At editi habent, super eum; et omitLuni, donum. In Mss., Perit.

pter quem Christus mortuus est (I Cor. vi, 11). Non argumentemur contra ista præcepta salubremque terrorem dicentes, Et corrumpant mores bonos colloquia mala; E, pereat infirmus, quid ad nos? Firmum fundamentum Dei stat, et nemo perit nisi filius perditionis.

CAPUT XVI. – Absit ut ista garrientes, securos nos in hac negligentia esse debere credamus. Verum est enim quia nemo perit, nisi filius perditionis : sed ait Deus per Ezechielem prophetam, Ille quidem in peccato suo morietur, sanguinem vero ejus de manu speculatoris requiram (Ezech. ш, 18).

49. Proinde, quantum ad nos pertinet,qui prædestinatos a non prædestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle debemus ; omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda est a nobis medicinaliter severa correptio Dei est autein illis eam facere utilem, quos ipse præscivit et prædestinavit conformes imaginis Filii sui. Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde percat; cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus pereat? Neque enim dilectionis viscera majora gestamus quam beatus Apostolus, qui dicit: Corripile inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes : videte ne quis malum pro malo alicui reddat (1 Thess. v, 14, 15). Ubi intelligendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione ncgligitur. Dicit etiam: Peccantes coram omnibus corripe, ut cæteri timorem habeant (1 Tim. v, 20). Quod de his peccatis accipiendum est que non latent, necontra Domini sententiam putetur locutus. Ille enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. Verumtamen et ipse severitatem correptionis eo usque perducit, ut dicat, Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus (Math. xvm, 15, 17). Et quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam et ideo sic est præcipienda justitia, ut a Deo gratia, qua id quod præcipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum. est, ut neque justa correptio negligatur. Omnia vero hac cum charitate fiant: quoniam charitas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum.

AD SUBSEQUENTES DUOS LIBROS,

UNUM DE PRÆDESTINATIONE SANCTORUM, ALTERUM DE DONO PERSEVERANTIÆ,

ADMONITIO

PETITA EX LOVANIENSIUM EDITIONE.

Postquam in Gallias allati fuere libri quidam Augustini contra Pelagianos scripti, non paucorum illic animos, offenderunt; non modo de communi doctorum vulgo, sed quorundam etiam presbyterorum ac episcoporum qui et pietate et cruditione celebres et commendati habebantur adeo ut multi quoque Augustini doctrine

:

faventes, eorum auctoritatem reveriti, a meliore sententia revocarentur, aut eam certe profiteri publice non auderent. Verum alii quidam cordatiores firmioresque, inter quos præcipui Prosper et Ililarius (a), sentientes cos Pelagiani erroris vel incautos negotium agerc, quosdam vero rem non intellectam imperite calumniari; fortiter se iis opposuere. Quibus cum per omnia satisfacere non possent, re ad Augustinum relata rogant ut que in ejus libris, præsertim de Correptione et Gratia, quosdam suorum offendebant, clarius discrtiusque explicare dignaretur. Ea vero quæ sint, ex subjectis utriusque epistolis cognoscere licebit. Hac occasione scripsit Augustinus sequentes libros duos, alterum de Prædestinatione Sanctorum, alterum de Dono Perseverantiæ. Sed adeo nec his quidem satisfactum hominibus illis fuit, ut Augustini doctrinam ac libros magis etiam magisque aversarentur, multa in eis imperite malitioseque calumniantes. Unde factum ut adversus eorum reprehensiones Prosper defuncto jam Augustino varios ediderit apologiarum libellos: cujus generis sunt præter alios, ad capitula Gallorum, ad objectiones Vincentianas, ad excerpta Genuensium, et adversus. Collatorem responsiones. Quibus cum eorum inscitiam et calumnias clarissime coarguisset, ut erubescere jam merito étiam deberent, majores tamen postea motus concitarunt, nec Prospero jam et Ililario parcentes : ut coacti fuerint ad Apostolicam Sedem confugere, quam eo tempore Cœlestinus pontifex gubernabat. Is rem totam ab ris edoctus ad Gallia episcopos quosdam litteras mittit, quibus Augustinum et doctrinam ejus tuctur ac prædicat, obtrectatores ejus graviter coarguit, episcopis mandat ut eis silentium imponant. Sed ne sic quidem prorsus quievere. Quia enim pontifex libros cos quos illi tam odiose traducebant, videlicet de Correptione et Gratia, de Prædestinatione Sanctorum, de Perseverantiæ Dono, nominatim non expresserat, titulis cos suis desiguans; post Coelestini mortem aiebant non eos fuisse approbatos, nec propter illos commendatum auctorem, sed pro anteriorum scriptorum meritis laudationem istam in eum fuisse collatam: ut testis est propter illos Prosper sub finem libri contra Collatorem. Quocirca, tempore Felicis Pape IV, celebratum fuit in Arausicana civitate concilium (b), quod est ejus loci secundum, in quo renovata et iterato confirmata est ca. tholica et apostolica, eademque Augustini de gratia et libero arbitrio doctrina, canonibus ipsis ex Augustini Jibris passim decerptis. Qnæ omnia in Appendice, parte secunda, reperire licebit. Cæterum quod horum duorum librorum in Retractationibus suis non meminerit Augustinus, inde factum, quod cum hæc scriberet, jam duos Retractationum libros ediderat, quemadmodum ipsemet infra testatur, libro primo et libro secundo. His præsertim ex libris Augustini agnosci voluit Hormisdas Papa, quid Romana et Catholica Ecclesia de libero arbitrio et gratia Dei profiteatur. Cujus Pontificis auctoritate libros eosdem episcopi Africani pro fide in Sardinia exsules maxime commendant in Epistola synodica. Præ omnibus, inquiunt, studium gerite, quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatæ memoria Hormisdas Sedis Apostolica gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum magno praconio catholicæ laudis inseruit; cujus hæc verba sunt: De arbitrio tamen libero et gratia Dei, quid Romana, hoc est catholica, sequatur et servet Ecclesia, licet in variis libri beati Augustini, et maxime ad Prosperum et Hilarium abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur.

80010100

EPISTOLA INTER AUGUSTINIANAS CCXXV (c).

Domino beatissimo papæ, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter honorando, præstantissimo patrono

AUGUSTINO, Prosper.

1

1. Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas 1 et recepi; nunc quoque Beatitudini tuæ scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio; sed etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu. Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus hæreticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi, aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, si ca, quæ valde perniciosa essc intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem.

2. Multi ergo servorum Christi (d) qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuæ scriptis, quæ adversus Pelagianos hæreticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquandiu tarditatem suam culparę ma

Quatuor Mss., epistolam.

(a) Hilarium buuc Arelatensem appellant Lovanienses, sed falso. Vide annotationem ad Hilarii epistolarn, infra, col. 953-934.

(b) nic rursum corrigendi Lovanienses, qui Arausicanum istud secundum concilium jussu Leonis Papæ I celebratun: dicunt. (c) Hæc epistola mittitur a Prospero ad Augustinum de reliquiis Pelagianæ hæreseos in Gallia sobolescentibus, deque bujusmodi hominum querelis adversus Prædestinationis et Gratíæ doctrinam superioribus ipsius Augustini opusculis, præsertim libro de Correptione et Gratia explicatam.

(d) id est, monachorum, quorum nominatissimus Joannes Cassianus Collationum editor, ipsius Prosperi contra Collatorem ibro postea confutatus.

luerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem Beati tudinis tuæ expositionem voluerint postulare; evenit ex dispositione misericordia Dei, ut cum quosdam (a) intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia plenum divinæ auctoritatis emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas; quia universis quæstionibus, de quibus consulenda erat Sanctitas tua, tam plene illic absoluteque responsum est quasi hoc specialiter studueris, ut quæ apud nos erant turbata, componeres. Recensito autem hoc Beatitudinis tuæ libro, sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinæ tuæ auctoritatem antea sequebantur, intelligen fiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suæ impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant, recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus Pelagianæ impietatis illudat: deinde ne simpliciores qui que, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi æstiment, quod audiant eos, quorum auctoritatem sine judicio sequuntur, asserere.

3. Hæc enim ipsorum definitio ac professio est : Omnem quidem hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari: universis tamen hominibus propitiationem, quæ est in Sacramento sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam, ut quicumque ad fidem et ad Baptismum accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt, quive in ca fide, quæ deinceps per gratiam sit juvanda, mansuri sunt, præscisse ante mundi constitutionem Deum, et eos prædestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse præviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum et ad operandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita æterna nemo desperet, cum voluntariæ devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum et rejicicudorum dicitur facta discretio, ut secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliæ sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis afferre; eo quod in utraque parte superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga cos quam Deus definivit, accidere; et sub incerta spe cursum non posse esse constantem, cum, si aliud habeat prædestinantis electio, cassa sit adnitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas præveniat voluntates : et sub hoc prædestinationis nomine, fatalem quamdam induci necessitatem; aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo, aliud possit esse quam factus est. Atque ut brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro hoc ex contradicentium sensu Sanctitas tua sibi opposuit, quidquid etiam in bris contra Julianum ab ipso sub hac quæstione objectum, potentissime debellasti; hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. Et cum contra cos scripta Beatitudinis tuæ validissimis et innumeris testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus, ac secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt: et ea quæ de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem divinæ gratiæ prævenientis electorum merita proferuntur, a nullo unquam ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirmant. Cumque ut ipsi ca exponant secundum quorum velint sensa, deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod placeat, et de his taceri exigunt, quorum altitudinem nullus attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram ædificationi audientium contrariam esse definiant; ac sic etiamsi vera sit, non promendam : quia et perniciose non recipienda tradantur, et nullo periculo quæ intelligi nequeant, conticeantur.

4. Quidam vero horum in tantum a Pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam, quæ oninia præveniat merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et mali, et ad cogni tionem Dei, et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam, qua in Christo renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quærendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo introcat, quia bono naturæ bene usus, ad istam salvantem gratiam, initialis gra tia ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiæ in hoc omnino definiunt, quod Deus constiLuerit nullum in regnum suum, nisi per Sacramentum regenerationis assumere, ct ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptam legem, sive per evangelicam prædicationen vocari. ut et qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles esse noluerint; quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint, percant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio, aut faciant quæ jubentur, aut negligant: et consequens putant, ut quia prævaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad (a) Adrumetinos monachos.

vitia, vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat.

5. Cumque inter hæc innumerabilium illis multitudo objicitur parvulorum, qui utique excepto origin:li peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates, nullas proprias actiones, non sine Dei judicio secernuntur; ut ante discretionem boni ac mali de usu vitæ istius auferendi, alii per regenerationem inter cœlestis regni assumantur hæredes, alii sine Baptismo inter mortis perpetue transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam servarentur ætatem, scientia divina præviderit. Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non præviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere,' quas ab ca, secundum suam phantasiam, non negant esse præventas. Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia præterita non exstant, futura, quæ non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda præscita sint, et prascita non acta sint. Hane sane de humanis meritis præscientiam Dei, secundum quam gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quæ vel in præteritis saculis dimissæ sunt ingredi vias suas (Act. xiv, 15), vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiæ impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit; cum tamen, in quantum prædicatoribus ostium apertum est et via facta est, gentium populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isai, 1x, 2, et Matth. 1v, 16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Osee 11, 23, 24, et Rom. ix, 25): prævisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum. Nec vacillare illud, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1 Tim. 11, 4); quandoquidem inexcusabiles sint, qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi. 6. Pro universo autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguinis ejus exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat; quia ad omnes homines pertineat divinæ misericordiæ Sacramentum : quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari velle habeant, prænoscantur. Itaque, quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam æternam ; quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium gratiæ merito credulitatis acceperint. In istam vero talis gratiæ prædicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contulerunt, quia si profiterentur ab un omnia bona merita præveniri, et ab ipsa ut possint esse, donari, necessitate concederent Deum secundum propositum et consilium voluntatis suæ, occulto judicio, et opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. 1x, 21); quia nemo nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in prævaricatione nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque adscribere operi sanctorum merita formidant; nec acquiescunt prædestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac negligentes cobortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit industriæ ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit : ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ab hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat, elegerit. Ac sic, cum in his, qui tempus acceperunt liberæ voluntatis, duo sint quæ humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia et hominis obedientia; priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex co credendum sit stare qui salvat, et voluntas hominis divinæ gratiæ sibi pariat opem, non gratia sib humanam subjiciat voluntatem.

1

7. Quod cum perversissimum esse, revelante Dei misericordia, et instruente nos tua Beatitudine noverimus; possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares: quia multum nos et vitæ, meritis antecellunt, et aliqui eorum, adepto nuper summo sacerdotii honore, supereminent; nec facile quisquam, præter paucos perfectæ gratiæ intrepidos amatores, tanto superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus crevit periculum; dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur, quod penc nullius contradictione reprehenditur. Unde, quia in istis Pelagianæ pravitatis reliquiis non mediocris virulentia fibra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinæ voluntati impie voluntas humana præfertur, ut ideo quis adjuvetur quia voluit, non ideo quia adjuvatur, velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit : tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum juvante Domino potes, diligentiam pietatis tur, ut quæ in istis quæstionibus obscuriora et ad percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire.

8. ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit 1 In Mss., rummu.

« PredošláPokračovať »