Obrázky na stránke
PDF
ePub

inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viæ ejus (Rom. x1, 33). Melius enim et hic audimus aut dicimus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. Ix, 20)? quam dicere audemus, quasi noverimus, quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle non potuit.

CAPUT IX. 17. Illud autem quod in opusculo meo quodam contra Porphyrium sub titulo, de Tempore Christianæ religionis, me dixisse recolitis; ita dixi, ut hanc diligentiorem et operosiorem disputationem de Gratia præterirem, non sane omissa significatione, quod eam loco illo explicare noluissem, quæ posset alias vel ab aliis explicari 1. Nam ita locutus sum inter cætera, respondens propositæ quæstioni, Cur Christus post tam longa tempora venerit : Proinde, inquam, cum Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur (sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel sapientic philosophorum, vel etiam numini deorum suorum); quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiæ et scientia Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine præjudicio etiam aliarum forte causarum, quæ a prudentibus vestigari ' queunt, hoc solum eis brevitatis gratia in bujus quæstionis di putatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos prædicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in cum fuerant credituri? Ilis enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est prædicatum, táles omnes in ejus prædicatione futuros esse præsciebat, quales, non quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali præsentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis, credere voluerunt; quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur præconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam claræ atque perspicua, tamque sublimi et sublimiter diffamatæ divinæ cedere auctoritati, quamdiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinæ accedere veritati. Quid ergo mirum, si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus sæculis noverat, ut eis apparere vel prædicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse præsciebat? Neque enim incredibile est, tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus tam multos fuisse atque esse miramur. Et tamen ab initio generis humani, alias ocultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, et ab Adam usque ad Moysen,

vident esse damnatis, sed in Domino glorientur. At manuscripti, gloriatur, vidcl, glorietur, singulari numero. Sex Mss., vel aliis explicari.

Editi, investigari. Omnes Mss., vestigari.

Am. et Er., divinæ accedere veritati non poterit. Lov., divinæ debet accedere veritati. At manuscripti Vaticani et Gallici nec, debet, habent; nec, non poterit. Præferendi videntur ipsi etiam editioní Lovaniensium, quam in tomo 2 secuti sumus.

Tres Mss., pleno orbe terrarum Christus prioribus sæci1lis non veneral.

et in ipso populo Israel, quæ speciali quodam mysterio gens prophetica fuit; et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli comme. morantur in sanctis Hebraicis libris, jam ex tempore Abrahæ, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in cæteris hac atque illac gentibus alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanæ usque in finem, quibusdam ad præmium, quibusdam ad judicium prædicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri præsciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiatur, hi regno cœlorum et sanctorum angelorum societati præparantur › (Epist. 102, nn. 14, 15).

18. Cernitisne, me sine præjudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum, hoc de præscientia Christi dicere voluisse, quod convincendæ Paganorum infidelitati, qui hanc objecerant quæstionem, sufficere videretur? Quid enim est verius, quam præscisse Christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant credituri? Sed utrum prædicato sibi Christo a se ipsis habituri essent fidem, an Deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos præscierit, an etiam prædestinaverit Deus, quærere atque disserere tunc necessarium non putavi. Proinde quod dixi,

Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos prædicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi scicbat esse qui in eum fuerant credituri : › potest etiam sic dici, Tunc voluisse hominibus appa.. rere Christum, et apud eos prædicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. 1, 4). Sed quoniam si ita diceretur, lectorem faceret intentum ad ea requirenda, que nunc ex admonitione Pelagiani erroris necesse est copiosius et laboriosius disputari; visum mihi est, quod tunc satis erat, breviter esse dicendum, excepta, ut dixi, altitudine sapientiae et scientiæ Dei, et sine præjudicio aliarum causarum de quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putavi.

CAPUT X. 19. Item quod dixi, ‹ Salutem religionis hujus nulli unquam defuisse qui dignus fuit, et dignum non fuisse cui defuit; si discutiatur et quæratur unde quisque sit dignus, non desunt qui ́ dicant, voluntate humana: nos autem dicimus, gratia vel prædestinatione divina. Inter gratiam porro et prædestinationem hoc tantum interest, quod prædestinatio est gratiæ præparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait Apostolus, Non ex operibus, ne forte quis extollatur ipsius enim sumus

↑ Sie Mss. At editi, alios atque alios fuisse.

* lúc nestri omnes manuscripti omittunt, alias.

figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis; gratia est quod autem sequitur, quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. 11, 9, 10); prædestinatio est, quæ sine præscientia non potest esse: potest autem esse sine prædestinatione præscientia. Prædestinatione quippe Deus ea præscivit, quæ fuerat ipse facturus unde dictum est, Fecit quæ futura sunt (Isai. xLy, sec. LXX ). Præscire autem potens est etiam quæ ipse non facit; sicut quæcumque peccata: quia etsi sunt quædam, quæ ita peccata sunt, ut pœnæ sint etiam peccatorum, unde dictum est, Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quæ non conveniunt (Rom. 1, 28); non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca prædestinatio Dei quæ in bono est, gratiae est, ut dixi, præparatio : gralia vero est ipsius prædestinationis effectus. Quando ergo promisit Deus Abrahæ in semine ejus fidem gentium, dicens, Patrem multarum gentium posui te; unde dicit Apostolus, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini (Gen. xvs1, 4, 5) : non de nostræ voluntatis potestate, sed de sua prædestinatione promisit. Promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines. Quia etsi faciunt homines bona quæ pertinent ad colendum Deum; ipse facit ut illi faciant quæ præcepit, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit: alioquin ut Dei promissa compleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate, et quod a Domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahæ. Non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam Dco, quoniam quæ promisit, potens est et facere (Rom. wv, 16-21): non ait, Frædicere; non ait, Præscire; nam et aliena facta potest prædicere atque præscire: sed ait, potens est et facere; ac per hoc facta, non aliena, sed sua.

20. An forte opera bona gentium Deus promisit Abrale in semine ipsius, ut hoc promitteret quod ipse facit; non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt; sed ut promitteret quod ipse facit, illam præscivit homines esse facturos? Non quidem loquitur sic Apostolus; filios quippe promisit Deus Abrahæ, qui fidei ejus vestigia sectarentur: quod apertissime dicit. Sed si opera gentium promisit, non fidem; profecto quoniam non sunt bona opera nisi ex fide (Justus enim ex fide vivit [Habac. 11, 4]; et, Omne quod non est ex fide, peccatum est [Rom. XIV, 23]; et, Sine fide impossibile est placere1 [Hebr. x1, 6]), nihilominus ut impleat quod promisit Deus, in hominum est potestate. Nisi enim homo faciat quod Deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet: hoc est, nisi habeat homo fidem ex semetipso, non implet Deus quod promisit, ut opera justitiæ dentur ex Deo. Ac per hoc, ut promissa sua Deus possit implere, non est in Dei, sed

[ocr errors]
[blocks in formation]

in hominis potestate. Quod si veritas et pietas non credere vetat; credamus cum Abraham, quonian quæ promisit, potens est et facere. Promisit auten filios Abrahæ; quod esse non possunt, si non habean fidem ergo ipse donat et fidem.

[ocr errors]

Quid

CAPUT XI. 21. Sane cum Apostolus dicat," Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio ; miror homines infirmitati su se malle committere, quam firmitati promissionis Dei. Sed incerta est mihi, › inquit, de me ipso voluntas Dei. ergo? tuane tibi voluntas de te ipso certa est, nec times, Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. x, 12)? Cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem, charitatemque committit?

22.Sed cum dicitur, › inquiunt, ‹ Si credideris, salvus eris (Rom. x, 9); unum horum exigitur, alterum offertur. Quod exigitur, in hominis; quod offertur, in Dei est potestate (Supra, in Epistola Hilarii, n. 2, col. 947-448). Cur non utrumque in Dei, et quod jubet, et quod offert ? Rogatur enim ut det quod jubet rogant credentes, ut sibi augeatur fides; rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides : et in suis igitur incrementis, et in suis initiis Dei donum est fides. Sic autem dicitur, Si credideris, salvus eris; quemadmodum dicitur, Si Spiritu facta car. nis mortificaveritis, vivetis. Nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. Si Spiritu, inquit, facta carnis mortificaveritis, rivetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur; ut autem vivamus, offertur. Num igitur placet ut facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus; neque id donum Dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis præmio vitæ, si hoc fecerimus, oblato? Absit ut hoc placeat participibus et defensoribus gratiæ. Pelagianorum est error iste damnabilis : quorum mox Apostolus ora obstruxit, adjungens, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei ( Rom. VHI, 13, 14); ne facta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus. De quo Dei Spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. xu, 11). Inter que omnia, sicut scitis, nominavit et fidem. Sicut ergo quamvis donum Dei sit, facta carnis mortificare; exigitur tamen a nobis proposito præmio vitæ : ita donum Dei est et fides, quamvis et ipsa cum dicitur, Si credideris, salvus eris; proposito præmio salutis exigatur a nobis. Ideo enim hæc et nobis præcipiuntur, et dona Dei esse monstrantur; ut intelligatur quod et nos ea facimus, et Deus facit ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechielem apertissime dicit. Quid enim apertius, quam ubi dicit, Ego fáciam ut faciatis (Ezech. xxxvi, 27)? Locum ipsum Scripturæ ' ↑ Ila Mss. At Lov., in Dei est, et quod jubetur, et quod of fertur ?

3

Editi, ut et in suis incrementis, et in suas initiis donm sit fides. At Mss., et in suis igitur incrementis, et in suis iniliis Dei donum est fides.

* Hic in editiş additur, pratres charissimi. Abest a ma nuscripts.

attendite, et videbitis illa Deum promittere facturum se ut faciant, quæ jubet ut fiant. Non sane ibi tacet merita eorum, sed mala; quibus se ostendit reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit ut faciant divina mandata.

-

CAPUT XII. 23. Sed omnis hac ratio, qua defendimus gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, vere esse gratiam, id est, non secundum merita nostra dari, quamvis evidentissime divinorum eloquiorum testimoniis asseratur; tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi assignent, quod priores dent ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquantum in ætate majorum jam utentium voluntatis arbitrio: sed ubi venitur ad parvulos, et ad ipsum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. 11, 5), omnis deficit præcedentium gratiam Dei humanorum assertio meritorum quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a cæteris, ut pertineant ad liberatorem hominum; nec ille ullis humanis præcedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum.

24. Quis enim audiat, quod dicuntur parvuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili ætate baptizati exire de hac vita; et ideo alii non baptizati in eadem ætate mori, quia et ipsorum præscita sunt merita futura, sed mala; non eorum vitam bonam vel malam Deo remunerante vel damnante, sed nullam (Supra in Epistola Prosperi, n. 5, col. 951-952)? Apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. Ait enim, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut reserat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. v, 10): gessit, inquit; non adjunxit, Vel gesturus fuit. Sed unde hoc talibus viris in mentem venerit nescio, ut futura quæ non sunt futura, puniantur, aut honorentur merita parvulorum. Cur autem dictum est, secundum ca quæ por corpus gessit hominem judicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus, nec per ullum corporis membrum; et plerumque tain magna, ut talibus cogitationibus pœna justissima debeatur : sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. xш11, 1)? Quid est ergo, secundum ea quæ per corpus gessit ; nisi, Secundum ea quæ gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligamus, Per corporis tempus? Post corpus au1em nemo erit in corpore, nisi resurrectione novissima; non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis præmia, pro malis luenda supplicia. Hoc autem medio tempore inter depositio

Editi, laboratur aliquando. At Mss., laborat aliquantum, sive, aliquanto. Refertur, laborat, ad superiora verba: sed omnis hæc ratio.

Editi, vel damnante? Tum inde sententiam sequentem inchoant hoc modo: sed nullum Apostolus quidem limitem firit. Emendantur ex manuscriptorum fide, quorum lectionem probant manifeste Lovanienses in adnotationibus, ubi monent, nullam, illic appellari vita n infantum, quæ futura somniatur, si supervixissent.

• Editi, vel pro malis. Abest, vel, a Mss.

[ocr errors]

nem et receptionem corporis, secundum ca que, gesserunt per corporis tempus, sive cruciantur anime, sive requiescunt. Ad quod tempus corporis pertinet etiam quod Pelagiani negant, sed Christi Ecclesia confitetur, originale peccatum : quo sive soluto per Dei gratiam, sive per Dei judicium non so luto, cum moriuntur infantes, aut merito regenera. tionis transeunt ex malis ad bona, aut merito originis transeunt ex malis ad mala. Hoc catholica fides novit ; in hoc etiam nonnulli heretici sine ulla contradictione consentiunt. Judicari autem quemquam non secundum merita que habuit quamdiu fuit in corpore, sed secundum merita quæ fuerat habiturus si diutius vixisset in corpore, unde opinari potuerint homines, quorum ingenia non esse contemptibilia vestræ indicant litteræ, mirans et stupens reperire non possum : nec credere auderem, nisi vobis non credere non auderem. Sed spero adiuturum Deum, ut commoniti cito videant, ea quæ dicuntur futura fuisse peccata, si per Dei judicium in non baptizatis possunt jure puniri, etiam per Dei gratiam baptizatis posse dimitti. Quicumque enim dicit, puniri tantum posse Deo judicante futura peccata, dimitti autem Deo miserante non posse, cogitare debet quantam Deo faciat gratiæque ejus injuriam; quasi futurum peccatum. prænosci possit, nec possit ignosci. Quod si absur◄ dum est; magis ergo futuris, si diu viverent, peccatoribus, cum in parva ætate moriuntur, lavacro quo peccata diluuntur, debuit subvenire.

1

CAPUT XIII. — 23. Quod si forsitan dicunt, pœnitentibus peccata dimitti; et ideo istos non baptizari in parvula ætate morientes, quia præsciti sunt pœnitentiam, si viverent, non acturi; eos autem qui baptizantur, et parvuli de corporibus exeunt, Deum præscisse acturos pœnitentiam fuisse, si viverent ; attendant et videant, si ita est, non jam in parvulis sine Baptismate morientibus peccata originalia vindicari, sed sua cujusque futura si viveret itemque baptizatis non originalia dilui, sed sua futura si vive. rent; quoniam non possent nisi in majore ætate peccare; sed alios acturos pœnitentiam, alios non acturos fuisse prævisos; ideo alios baptizatos, alios sine baptismo exisse de hac vita. Hoc si auderent' Pelagiani, non jam laborarent negando originale peccatum, quærere parvulis extra regnum Dei nescio cujus suæ felicitatis locum maxime quando convincuntur non eos habere posse vitam æternam, quia non manducaverunt carnem nec biberunt sanguinem Christi (Joan. VI, 54); et quia in eis, qui nullum habent omnino peccatum, falsos est Baptismus qui in remissionem traditur peccatorum. Dicerent enim prorsus nullum esse originale peccatum, sed pro suis futuris, si viverent, meritis vel baptizari vel non baptizari eos qui de corpore solvuntur infantes ; et pro suis futuris meritis

1 Manuscripti, baptizari parvula ætate; omisso, in.

2 MSS., quoniam non posset nisi in majore ætate peccari. Et infra loco, fuisse prævisos; habent, fortasse prævisos. Non omnia hic satis cohærent: quia forte verba nonnulla e margine irrepserunt in textuni.

Am. et Er., audierint, Mss., audirent.

auferantur; alii vero justi donec a justitia cadant, in eisdem periculis vita productiore teneantur; quis cognovit sensum Domini (Rom. x1, 34)? Et tamer. hinc intelligi datur, etiam illis justis qui bonos piosque mores usque ad senectutis maturitatem et diem, vitæ hujus ultimum servant, non in suis meritis, sed in Domino esse gloriandum : quoniam qui vitæ brevitate rapuit justum, ne malitia mutaret intellectum ejus, ipse in quantacumque vitæ longitudine custodit justum, ne malitia mutet intellectum ejus. Cur autem bic tenuerit casurum justum, quem priusquam caderet hinc posset auferre, justissima omuino, sed inscrutabilia sunt judicia ejus.

cos vel accipere vel non accipere corpus et sanguinem Christi, sine quo vitam prorsus habere non possunt: et in veram remissionem peccatorum baptizari, quamvis nullum ex Adam traherent; quoniam remittuntur eis peccata, de quibus illos Deus pœnitentiam præscivit acturos, Ita facillime agerent atque obtinerent causam suam, qua negant esse originale peccatum, et gratiam Dei non dari nisi secundum merita nostra contendunt. Sed quia hominum futura, quæ non sunt futura, procul dubio nulla sunt merita, et hoc videre facillimum est: ideo nec Pelagiani hoc dicere potuerunt; et multo magis nec isti dicere debuerunt. Dici enim non potest quam moleste feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non vidisse istos, qui nobiscum errorem illorum hæreticorum catholica auctoritate condem

nant.

CAPUT XIV. - 26. Scripsit librum de Mortalitate Cyprianus, multis ac pene omnibus qui ecclesiasticas litteras amant, laudabiliter notum : in quo propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, verum etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit, et in non peccandi securitate constituit. Sed quid prodest, si etiam futura, que commissa non sunt, peccata puniuntur ? Agit tamen ille copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista vita, nec superesse post illam. Ubi et illud testimonium ponit de libro Sapientiæ, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Quod a me quoque positum, fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro canonico adhibitum : quasi et excepta hujus libri attestatione res ipsa non clara sit, quam voluimus hinc doceri. Quis enim audeat negare christianus, justum, si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio futurum (Sap. iv, 11, 7)? Quilibet hoc dixerit, quis homo sanæ fidei resistendum putabit? Item si dixerit, justum, si a sua justitia recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua, non dico unum annum, sed unum diem vixerit, in pœnas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua præterita justitia profutura (Ezech. xviu, 24): huic perspicuæ veritati quis fidelium contradicet? Porro, si quæratur a nobis utrum si tunc esset mortuus, quando erat justus, poenas esset inventurus, an requiem; numquid requiem respondere dubitabimus? Hæc est tota causa cur dictum est, a quocumque sit dictum, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Dictum est enim secundum pericula vitæ hujus, non secundum præscientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, nog quod futu rum non erat : id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto; non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. De hac quippe vita legitur in libro Job, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job vii, 1, sec. LXX)? Sed quare aliis concedatur, ut ex hujus vitæ periculis dum justi sunt

Slc Mss. At editi, ait.

Editi, volumus. Aliquot Mss., voluimus

27. Quæ cum ita sint, non debuit repudiari sententia libri Sapientiæ, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiæ Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus Christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos fideles, pœnitentes, catechumenos, cum veneratione divinæ auctoritatis audiri. Certe enim si de divinarum Scripturarum tractatoribus qui fuerunt ante nos, proferrem defensionem hujusce sententiæ, quam nunc solito diligentius atque copiosius contra novum Pelagianorum defendere urgemur errorem; hoc est, gratiam Dei non secundum merita nostra dari, et gratis dari cui datur ; quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; justo autem judicio non dari cui non datur, quia non est iniquitas apud Deum (Jd. ix, 16, 14): si hujus ergo sententiæ defensionem ex divinorum eloquiorum nos præcedentibus catholicis tractatoribus promerem; profecto hi fratres, pro quibus nune agimus, acquiescerent : hoc enim significastis litteris vestris. Quid igitur opus est ut eorum scrutemur opuscula, qui priusquam ista hæresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili ad solvendum quæstione versari? quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur. Unde factum est ut de gratia Dei quid sentirent, breviter quibusdam scriptorum suorum locis ét transeunter attingerent: immorarentur vero in eis quæ adversus inimicos1 Ecclesiæ disputabant, et in exhortationibus ad quasque virtutes, quibus Deo vivo et vero pro adipiscenda vita æterna et vera felicitate servitur. Frequentationibus autem orationum simpliciter apparebat Dei gratia quid valeret : non enim poscerentur de Deo quæ præcipit fieri, nisi ab illo donaretur ut fierent.

28. Sed qui sententiis tractatorum instrui volunt, oportet ut istum librum Sapientiae, ubi legitur, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, omnibus tractatoribus anteponant: quoniam sibi eum anteposuerunt etiam temporibus proximi Apostolorum egregii tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi divinum testimonium crediderunt. Et certe beatissimum Cyprianum disputasse constat, ut celerioris mortis beneficium commendaret, a peceatorum periculis eripi eos qui hanc vitam finiunt in gua peccari potest. In eodem libro ait inter cætera : 1 Editi, adversus avios inimicos. Manuscripti non habent, Sic Mss. Editi, a Deo.

alios.

Cur non cum Christo juturas, et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris; et quod diabolo careas, gratularis? Et alio loco: Pueri, inquit, periculum lubricæ ætatis evadunt. Itemque alio: Quid non, inquit, properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspecial parentum, fratrum, filiorum; frequens nos et copiosa turba desideral, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. His atque hujusmodi doctor ille sententiis in catholicæ fidei luce clarissima, satis aperteque testatur, usque ad hujus corporis depositionem peccandi pericula tentationesque metuendas; deinceps nulla talia quemquam esse passurum. Quod etsi non testaretur, quando de hac re christianus qualiscumque dubitaret ? Quomodo igitur homini lapso, et in eodem lapsu istam vitam misere finienti, atque in pœnas eunti talibus debitas; quomodo, inquam, huic non plurimum summeque prodesset, si ex hoc tentationum loco priusquam laberetur, morte rape

retur.

29. Ac per hoc, si absit nimis inconsiderata contentio, tota quæstio ista finita est de illo qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Nec ideo liber Sapientiæ, qui tanta numerositate annorum legi meruit in Ecclesia Christi, in quo et hoc legitur, pati debet injuriam, quoniam resistit eis qui pro meritis hominum falluntur, ut veniant contra Dei manifestissimam gratiam: quæ maxime apparet in parvulis; quorum cum alii baptizati, alii non baptizati vitæ hujus terminum sumunt, satis indicant misericordiam et judicium; misericordiam quidem gratuitam, judicium debitum. Si enim judicarentur homines pro meritis suæ vitæ, quæ non habuerunt morte præventi, sed habituri essent, si viverent; nihil prodesset ei qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus; nihil prodesset eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur: quod nullus dicere christianus audebit. Quocirca non debent fratres nostri, qui nobiscum pro catholica fide perniciem Pelagiani erroris impugnant, huic Pelagian in tantum favere opinioni, qua opinantur gratiam Dei secundum merita nostra dari; ut quod illi audere non possunt, sententiam veram plane et antiquitus christianam, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, destruere moliantur; et id astruere, quod, non dico crediturum, sed somniaturum neminem putaremus, secundum ea scilicet judicari quemque mortuorum, quæ gesturus fuerat, si tempore prolixiore vixisset. Ita quippe claret invictum esse quod dicimus, gratiam Dei non secundum merita nostra dari, ut huic veritati contradicentes ingeniosi homines hæc, ab omnium auribus et cogitationibus abigenda, dicere cogerentur.

[blocks in formation]

ut a Verbo Patri coæterno in unitatem personæ assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quod ejus bonum qualecumque præcessit? Quid egit ante, quid credidit, quid petivit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret? Nonne faciente ac suscipiente Verbo, ipse homo, ex quo esse cœpit, Filius Dei unicus esse cœpit? Nonne Filium Dei unicum femina illa gratia plena concepit? Nonne de Spiritu sancto et virgine Maria Dei Filius uni cus natus est, non carnis cupidine, sed singulari1 Dei munere? Numquid metuendum fuit, ne accedente ætate homo ille libero peccaret arbitrio? Aut ideo in illo non libera voluntas erat, ac non tanto magis erat, quanto magis peccato servire non poterat ? Nempe ista omnia singulariter admiranda, et alia si qua ejus propria verissime dici possunt, singulariter in illo accepit humana, hoc est, nostra natura, nullis suis præcedentibus meritis. Respondeat hic homo Deo, si audet, et dicat, Cur non et ego? Et si audierit, O homo, tu qui es qui respondeas Deo (Rom. ix, 20)? nec sic cohibeat, sed augeat impudentiam, et dicat, Quomodo audio, Tu qui es, o homo? Cum sim quod audio, id est homo, quod est et ille de quo ago, cur non sim quod et ille? At enim gratia ille talis ac tantus est. Cur diversa est gratia, ubi natura communis est? Certe non est acceptio personarum apud Deum (Coloss. m, 25). Quis, non dico christianus, sed insanus hæc dicat?

51. Apparcat itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiæ, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei sue homo quicumque christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus : de ipso Spiritu et hic renatus, de quo est ille natus; eodem Spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo Spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. Hæc se Deus esse facturum profecto præscivit. Ipsa est igitur prædestinatio sanctorum, quæ in Sancto sanctorum maxime claruit : quam negare quis potest recte intelligentium eloquia veritatis? Nam et ipsum Dominum gloria', in quantum homo factus est Dei Filius, prædestinatum esse didicimus. Clamat Doctor Gentium in capite Epistolarum suarum, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Rom 1, 1-4). Prædestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat sccundum carnem filius David, esset tamen in virtute Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis; quia natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul, filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei

Plerique manuscripti, solo.
Tres viss., Dominum gratiæ.
Am. Er. et anquot MSS., dicimus.

« PredošláPokračovať »