Obrázky na stránke
PDF
ePub

opus sanis, sed ægrotantibus, nec venit vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam. Et ideo quia sue vitæ propriæ peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis ægritudo sanatur in ejus gratia qui salvos facit per lavacrum regenerationis.

25. Dicet aliquis: Quomodo ergo et ipsi vocantur in pœnitentiam? Numquid tantillos potest aliquid pœnitere? Huic respondetur: Si propterea pœnitentes dicendi non sunt, quia sensum pœnitendi non habent, nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. Si autem propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium quodam modo profitentur; cur non prius etiam pœnitentes habentur, cum per eorumdem verba gestantium diabolo et huic sæculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi Sacramenti et divinæ gratiæ, quam Dominus donavit Ecclesiæ. Cicterum quis ignorat quod baptizatus parvulus, si ad rationales annos veniens non crediderit, nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod parvus accepit? Verumtamen si percepto Baptismate de hac vita emigraverit, soluto reatu cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in æternum, justificatos præsentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, que solvuntur Christi gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum justificat impium.

CAPUT XX. 26. Ad mensam Domini nemo rite nisi baptizatus accedit. Terrentur autem isti sèntentia Domini dicentis, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Quod cum exponeret, ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. ш, 3, 5). Et propterea conantur parvulis non baptizatis innocentiæ merito salutem ac vitam æternam tribuere; sed quia baptizati non sunt, eos a regno cœlorum facere alienos nova quadam et mirabili præsumptione, quasi salus ac æterna vita possit esse præter Christi hæreditatem, præter regnum cœlorum. Habent enim videlicet quo confugiant, atque ubi delitescant, quia non ait Dominus, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non habebit vitam; sed ait, non intrabit in regnum Dei a. Nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur ergo dubitatio: jam Dominum audiamus, non suspiciones conjecturasque mortalium; Dominum audiamus, inquam, non quidem hoc de Sacramento lavacri dicentem, sed de Sacramento sanctæ mense suæ, quo nemo, rite nisi baptizatus accedit: Nisi manducaveritis curnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Quid ultra quærimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces nervos adversus constantiam perspicuæ veritatis intendat?

1 Sic Vaticanus codex. Alii vero cum excusis, tantillus. Editi, nondum habent. At Mss., non habent.

Lov., in regnum cœlorum. Am. vero, Er. et nostri Mss. hoc loco habent, in regnum Dei.

Lov., sancti lavacri; addita voce, samuti, ex uno tantum manuscripto.

Cygirannensis codex omittit, sanctæ.

27. An vero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad parvulos hæc sententia non pertineat, possintque sine participatione corporis hujus et sanguinis in se habere vitam (a) : quia non ait, Qui non manducaverit, sicut de Baptismo, Qui non renatus fuerit; sed ait, Si non manducaveritis, velut cos alloquens qui audire et intelligere poterant, quod utique non valent parvuli? Sed qui hoc dicit, non attendit quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii hominis vitam habere non possint, frustra etiam ætas major id curat. Potest enim, si non voluntatem, sed verba loquentis attendas, eis solis videri dictum, quikus tunc Dominus loquebatur: quia non ait, Qui non manducaverit; sed, Si non manducaveritis. Et ubi est quod eodem loco de hac ipsa re ait, Panis quem ego dedero, caro mea est pro sæculi vita (Joan. vi, 54, 52)? Secundum hoc enim etiam ad nos pertinere illud Sacramentum intelligimus, qui tunc nondum fuimus quando ista dicebat; quia non possumus dicere ad sæculum nos non pertinere, pro cujus vita Christus suam carnem dedit. Quis autem ambigat sæculi nomine homines significatos esse, qui rascendo in hoc sæculum veniunt? Nam, sicut alibi ait, Filii sæculi hujus generant el generantur (Luc. xx, 54). Ac per hoc etiam pro parvulorum vita caro data est, quæ data est pro sæculi vita; et si non manducaverint carnem Filii hominis, nec ipsi habebunt vitam.

28. llinc est etiam illud, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu 3 ejus. Qui credit in Filium, habet vitam æternam : qui autem incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 35, 36). In quo igitur horum genere ponemus infantes? in eorum qui credunt in Filium, an in eorum qui sunt increduli Filio? In neutro, ait aliquis; quia cum adhuc credere non possunt, nec increduli deputandi sunt. Non hoc indicat ecclesiastica regula, que baptizatos infantes fidelium numero adjungit. Porro si isti qui baptizantur, propter virtutem celebrationemque tanti Sacramenti, quamvis suo corde atque ore non agant quod ad credendum confiten

[blocks in formation]

asic Mss. Editi vero, judicat.

(a) Hanc sententiam ab Apostolica Sede, cum de hae ipsa re ageretur, adhibitam contra Pelagianos fuisse, scribit Augustinus, epist.186,ad Paulinum, nn. 28 et 29. Adhibuit nimirum Innocentius papa in epistola ad Patres Milevitani concilij, quæ inter Angustinianas est 182. Verba Innocentii quæ huc spectant, traistulit Augustinus in librum 2 contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 7. Præterea Gelasius paja post Au gustini obitum eadem ex sententia Pelagianos, episcopis pe Picenum scribens, redarguit, eaque neminem exceptum esse docuit. Fulgentius porro a Ferrando diacono rogatus quid existimandum de salute juvenis Ethiopis, qui instante morte baptizatus, prius decesserat, quam Eucharistiam percepisset, ostendit et ex multis Scripturæ locis, et ex Augus stini sermone ad Infantes, « tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri, quando « in Baptismate meinbrum corporis Christi efficitur; nec « alienari ab eo panis calicisque consortio, etiamsi antequam « panem illum comedat et calicem bibat, de hoc sæculo « in unitate corporis Christi constitutus abscedat. » Confer lib. 3 de Peccatoru:n Meritis, n. 7-9, et Tractatum 26 in

Joan.

dumque pertineat, tamen in numero credentium computantur: profecto illi quibus Sacramentum defuerit, in eis habendi sunt qui non credunt Filio; atque ideo si hujus inanes gratiæ de corpore exierint, sequetur eos quod dictum est, Non habebunt vitam1, sed ira Dei manet super eos. Unde hoc, quando eos clarum est peccata propria non habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii ?

CAPUT XXI.-— 29. Inscrutabile, cur infantes alii discedant frustrati Baptismo, alii non. Bene autem non ait, ira Dei veniet super eum ; sed, manet super eum. Ab hac quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit Apostolus, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii iræ, sicut et cæteri ( Ephes. 11, 3 ), nulla res liberat, nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Hæc gratia cur ad illum veniat, ad illum non veniat, occulta esse causa potest, injusta non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? Absit ( Rom. 1x, 14 ). Sed prius sanctarum Scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt, ut ad intellectum per fidem quisque perveniat. Neque enim frustra dictum est: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. xxxv, 7). Cujus abyssi altitudinem veluti expavescens, exclamat Apostolus : 0 altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Præmiserat quippe sententiam miræ profunditatis, dicens: Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur. Cujus profunditatis veluti horrore percussus : 0 altitudo, inquit, divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius illius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, el per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen (Rom. XI, 32-36). Valde ergo parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei; ad discutiendam gratiam gratuitam, nullis meritis præcedentibus non iniquam, quæ non tam movet cum præstatur indignis, quam cum æque indignis aliis denegatur.

30. Nam et hi quibus videtur injustum ut parvuli sine gratia Christi de corpore exeuntes, non solum regno Dei, quo et ipsi fatentur nisi per Baptismum renatos intrare non posse; verum etiam vita æterna et salute priventur; quærentes quomodo justum sit ut alius ab originali impietate solvatur, alius non solvatur, cum eadem sit utriusque conditio ipsi respondeant secundum suam sententiam, quomodo identidem justum sit ut huic præstetur Baptismus, quo intret in regnum Dei, illi non præstetur, cum sit utriusque par causa. Si enim movet, cur ex his duobus, cum ex æquo ambo sint originaliter peccatores, alius ab hoc vinculo solvitur, cui conceditur Baptismus; alius non solvitur, cui talis gratia non conceditur: cur non pariter movet, quod ex duobus originaliter innocentibus, alius accipit Baptismum, quo in regnum Dei possit intrare; alius non accipit, ne ad

In Mss., non videbunt vitam.
Editi, et unde hoc. Abest, et, a Mss.
In plerisque Mss., ut retribueretur ci.
In Miss., cur non taliter movet.

regnum Dei possit accedere? Nempe in utraque causa ad illam exclamationem reditur, O altitudo divitiarum! Ex ipsis deinde baptizatis parvulis, dicatur mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum ejus (Sap. iv, 11); et alius vivit, impius futurus! Nonne si ambo raperentur, ambo in regnum cœlo. rum ingrederentur? Et tamen non est iniquitas apud Deum. Quid? illud quem non moveat, quem non in tanta altitudine exclamare compellat, quod alii parvuli spiritu immundo vexantur, alii nihil tale patiuntur, alii etiam in uteris matrum, sicut Jeremias, sanetificantur(Jerem. 1, 5); cum omnes, si est originale peccatum, pariter rei sint; si non est, pariter innocentes sint? Unde ista tanta diversitas, nisi quia inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus?

1

CAPUT XXII. 31. Refellit eos qui putant animas ob delicta alibi commissa, in corpora meritis suis convenientia detrudi, in iisque magis minusve affligi. An forte illud jam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animæ prius in cœlesti habitatione peccantes, gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora veniant, ac pro ante gesta vita magis minusve corporeis pestibus affligantur? Cui opinioni quamvis sancta Scriptura apertissime contradicat, quæ cum gratiam commendaret, Nondum, inquit, natis, nec qui aliquid egerant boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quod major serviet minori : nec ipsi tamen qui hoc sentiunt, evadunt hujus quæstionis angustias, sed in eis coarctati et bærentes similiter, O altitudo! exclamare coguntur. Unde enim fit ut homo ab ineunti pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum victor, qui oderit avaritiam, luxuriam detestetur, atque ad virtutes cæteras provectior aptiorque consurgat, el lamen eo loco sit, ubi ei prædicari gratia christiana non possit? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante ( Roin. x, 14)? Alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus, ita gubernetur, ut audiat, credat, baptiz tur, rapiatur, aut si detentus bic fuerit, laudabiliter hic vivat? Ubi duo isti tam diversa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriæ volunLatis; sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat; hoc enim non est in hominis potestate: ubi, inquam, hec tam diversa merita contraxerunt? Si in cœlo egerunt aliquam vitam, ut pro suis actibus propellerentur vel laberentur in terras, congruisque suæ ante actæ vitæ corporeis receptaculis tenerentur : ille utique melius ante hoc mortale corpus vixisse credendus est, qui eo non multum meruit prægravari, ut et bonum haberet ingenium, et concupiscentiis

1 Editio Lov., neque aliquid egerant. Emendatur ad manuscriptos. Ex his nonnulli habent, qui aliquid egerint; omisso, nec. Vaticani vero, neque qui aliquid egerunt. Cygirannensis Ms., nec dum aliquid egissent.

2 Abest, vel laberentur, a nonnullis manuscriptis.

ejus mitioribus urgeretur, quas posset facile superare: et tamen cam sibi gratiam prædicari non meruit, qua sola posset a secundæ mortis pernicie liberari. Ille autem pro meritis deterioribus, sicut patant, graviori corpori implicitus, et eb hoe cordis obtusi, cum carnis illecebris ardentissima cupidine vineeretur, et per nequissimam vitam peccatis pristinis, quibus ad hoc venire meruerat, adderet pejora terrena; aut in cruce tamen audivit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. xxm, 43); aut alicui cohæsit apostolo, cujus prædicatione mutatus, et per lavacrum regenerationis salvus effectus est: ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. Quid hinc respondeant, omnino non video, qui volentes humanis conjecturis justitiam Dei defendere, et ignorantes altitudinem gratiæ, fabulas improbabiles texuerunt.

1

32. Multa enim dici possunt de miris vocationibus hominum, sive quas legimus, sive quas experti sumus, quibus corum opinio subvertatur, qui credunt ante ista corpora sua, quasdam proprias vitas gessisse animas hominum, quibus ad hæc venirent, pro diversitate meritorum diversa hic expertura vel bona vel mala. Sed terminandi hujus operis cura non sinit in his diutius immorari. Unum tamen, quod inter multa mirabile comperi, non tacebo. Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris vitæ ante hoc corpus in cœlestibus gestæ animas terrenis corporibus magis minusve gravari opinantur, affirmet cos ante istam vitam sceleratius immaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerunt, ut sensu vicino pecoribus na-cerentur; non dico tardissimi ingcnio, nam hoc de aliis dici solet; sed ita excordes, ut etiam cirrati ad movendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex græco derivatum moriones vulgus appellat? Talium tamen quidam fuit ita christianus, ut cum esset omnium injuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, injuriam tamen Christi nominis vel in se ipso religionis qua imbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes videlicet cordatos, a quibus hæc ut provocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret, nee in ea causa vel dominis parceret. Tales ergo prædestinari et creari arbitror, ut qui possunt, intelligant, Dei gratiam et Spiritum qui ubi vult spirat (Joan. 1, 8), ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiæ non præterire, itemque omne ingenii genus in gehennæ filiis præterire, ut qui gloriatur in Domino glorietur (1 Cor. 1, 31 ). Illi autem qui pro meritis vitæ superioris accipere quasque animas * diversa terrena corpora affirmant, quibus aliæ magis,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

aliæ minus graventur, et pro eisdem meritis numana ingenia variari, ut acutiora sint quædam, et alia obtusiora, proque ipsius vitae superioris meritis divinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari; quid de isto poterunt respondere? Quomodo ei tribuent et teterrimam vitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur; et tam bene meritam, ut ex hoc in Christi gratia multis acutissimis præferretur?

33. Cedamus igitur et conscntiamus auctoritati sanctæ Scripturæ, quæ nescit falli nec fallere: et sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid boni vel mali egisse non credimus; ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum, minime dubitemus.

1

CAPUT XXII. — Christus etiam infantium salvator et redemptor. Cujus medicinalis adventus nonest opus sanis, sed ægrotantibus; quia non venit vocare justos, sed peccatores: in cujus regnum non intrabit nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu, nec præter regnum ejus salutem ac vitam possidebit æternam. Quoniam qui non manducaverit carnem ejus, et qui incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Ab hoc peccato, ab hae ægritudine, ab hac ira Dei, cujus naturaliter filii sunt, qui etiam si per ætatem non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi Agnus Dei qui tollit peccata mundi 1 (Joan. 1, 29), nonnisi Medicus qui non venit propter sanos, sed propter ægrotos, nonnisi Salvator, de quo dictum est generi humano, Natus est vobis hodie Salvator (Luc. 1, 11) : nonnisi Redemptor, cujus sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audcat dicere, non esse Christum infantium salvatorem nee redemptorem? Unde autem salvos facit, si nulla in eis est originalis ægritudo peccati? Unde redimit, si non sunt per originem primi hominis venumdati sub peccato? Nulla igitur ex nostro arbitrio, præter Baptismum Christi, salus æterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina, humanis omnibus ingeniis præferenda. CAPUT XXIV. – 34. Baptismus salus, Eucharistia vita vocatur a Punicis Christianis. Optime Punici Christiani Baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua Ecclesiæ Christi insitum tenent, præter Baptismum et participationem mensæ Dominicæ, non solum ad regnum Dei1, sed nec ad salutem et vitam æternam posse quemquam hominum pervenire? Hoc enim et Scriptura testatur, secundum ea quæ supra diximus. Nam quid aliud tenent, qui Baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. m, 5); et quod Petrus ait, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit (1 Petr. m, 21)? Quid aliud etiam, qui sacramentum mensæ Dominicæ vi

Vetus S. Amandi codex, peccatum mundi.

2 Editi, non solum non ad regnum Dei; repetita negante particula, quæ posteriore loco abest a manuscriptis.

57. Itaque illud quod in Evangelio positum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ideo dictum est, quia nustus hominum illuminatur nisi illo lumine veritatis, quod Deus est: ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo auditut discat, non dico, si quemquam maguum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo veritatis extrinseens vocis ministerio corporalis, verumtamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. 1, 7). Audit quippe homo diceutem vel hominem vel angelum; sed ut sentiat et cognoscat verum esse quod dicitur, illo lumine intus meus ejus aspergitur, quod æternum manet 3, quod etiam in tenebris lucet. Sed sicut sol iste a cæcis, quamvis cos suis radiis quodam modo vestiat, sic ab stultiti tenebris nou comprehenditur.

tam vocant, nisi quod dictum est, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi; et, Panis quem ego dedero, caro mea est pro sæculi vita; et, Si non manducaveritis carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan, vi, 51, 52, 54)? Si ergo ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita æterna sine Baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra sine bis promittitur parvulis. Perro si a salute ac vita æterna hominem nisi peccata non separant, per hæc Sacramenta nonnisi peccati reatus in parvulis solvitur : de quo realu scriptum est, neminem esse mundum, nec si unius diei fuerit vita cjus ( Job xiv, 4, sec. LXX ). Unde est et illud in Psalmis: Ego enim in iniquitatibus conceplus sum, et in peccatis mater mea me in ulero aluit (Psal. L, 7). Aut enim ex persona generali ipsius hominis dicitur, aut si proprie de se David hoc dicit, non utique de fornicatione, sed de legitimo connubio natus fuit. Non itaque dubitemus etiam pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam funderetur, sic in Sacramento datus est et commendatus, ut diceretur, Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. xxvi, 28). Negant enim illos liberari, qui sub peccato esse nolunt fateri. Nam unde liberantur, si nulla servitute peccati tenentur obstricti?

35. Ego, inquit, lux in sæculum veni, ut omnis qui crediderit in me, non maneat in tenebris (Joan. x11, 46). Hoc dicto quid ostendit, nisi in tenebris esse omnem qui non credit in eum, et credendo efficere ne maneat in tenebris? Has tenebras quid nisi peccata intelligimus? Sed quodlibet aliud intelligantur hæ tenebræ, profecto qui non credit in Christum, manebit in cis : et utique pœnales sunt, non quasi nocturnæ ad quietem animantium necessariæ.

CAPUT XXV. Parvulos mox natos illuminari quidum perperam colligebant ex Evangelio. Proinde parvuli, si per Sacramentum quod ad hoc divinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in bis tenebris remanebunt.

36. Quamvis eos nonnulli mox natos illuminari credant, sie intelligentes quod scriptum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (ld. 1, 9). Quod si ita est, multum mirandum est quomodo illuminati ab unico Filio, quod erat in principio Verbum Deus apud Deum, non admittantur ad regnum Dei, nec sint hæredes Dei, cohæredes autem Christi. Hoc enim eis nisi per Baptismum non præstari, etiam qui hoc sentiunt, confitentur. Deinde jam illuminati, si ad consequendum regnum Dei nondum sunt idonei; saltem ipsum Baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, leti suscipere debuerunt: cui tamen eos videmus cum magnis fletibus reluctari, eamque ignorantiam in illa ætate contemnimus, ut Sacramenta quæ illis prodesse novimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. Cur enim et Apostolus dicit, Nolite pueri esse mentibus (I Cor. XIV, 20); si jam lumine illo vero quod Verbum Dei est, eorum mentes illuminatæ sunt?

4

38. Cur autem, cum dixisset, quod illuminat omnem hominem; addiderit, venientem in hunc mundum; unde hæc opinio nata est, quod in exortu corporali ab utero matris recentissimo illuminet mentes nascentium parvulorum : quamvis in græco ita sit positum (a), ut possit etiam intelligi lumen ipsum veniens in hunc mundum tamen si hominem venientem in hunc mundum, necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in Scripturis reperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiæ minuatur; aut si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est, ad discernendam spiritualem illuminationem ab ista corporali, quæ sive per celi luminaria, sive quibusque ignibus illuminat oculos carnis; ut hominem interiorem dixerit venientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus; tanquam diceret, Illuminat omnem hominem venientem in corpus, secundum illud quod scriptum est: Sortitus sum animam bonam, et veni in corpus incoinquinatum (Sap. vín, 19, 20). Aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicujus gratia dictum est; Illuminat omnem hominem venier:tem in hunc mundum; tanquam dictum esset, Illuminat omnem interiorem hominem, quia homo interior cum veraciter fit sapiens, nonnisi ab illo illuminatur qui est lumen verum: aut si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quæ ratio adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluit appellare, tanquam interioris oculi creationem; non resistendum est, tunc eam ficri; cum anima creatur, et non absurde hoc intelligi, cum homo venit in mundum. Verumtamen etiam ipse, quamvis jam creatus oculus, necesse est in tenebris mancat, si non credat in eum qui dixit, Ego lux in Editi, a quo aliquid audit. Abest, aliquid, a manu scriptis.

[ocr errors]

2 Farticula, sed, ante verba, nec si ungelum, præteriri potest; et revera præteritur in manuscriptis.

Lov., quod in æternum manet. Abest, in, ab editis aliis et a manuscriptis.

* Editio Lov., quibuscumque. Sed passim apud Augustinum, quibusque; pro, quibuscumque.

5 Omnes Mss. cum in., quod. (a) Erchomenon.

[blocks in formation]

CAPUT XXVI. — 39. Concludit peccato originis omnes obnoxios. Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. Unde commodius esse arbitror, acervatim cogere, quæ occurrere potuerint, vel quæ sufficere videbuntur, quibus appareat Dominum Je.um Christum non aliam ob causam in carne venisse, ac forma servi accepta factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. 11, 7, 8), nisi ut hac dispensatione misericordissima gratiæ omnes, quibus tanquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessendum regnum coelorum, vivificaret, salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum: ac sic fieret mediator Dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostræ, illius gratia pace finitos, reconciliaremur Deo in æternam vitam, ab æterna morte quæ talibus impendebat erepti. Hoc enim cum abundantius appa ruerit, consequens erit ut ad istam Christi dispensationem, quæ per ejus humilitatem facta est, pertinere non possint, qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Et quoniam ad hanc pertinet Baptismus, quo Christo consepeliuntur, ut incorporentur illi membra ejus, hoc est fideles ejus: profecto nec Baptismus est necessarius eis qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem universæ Ecclesiæ, procul dubio per Dominum et Apostolos traditam, venire non possunt concedant oportet eos cgere illis beneficiis mediatoris, ut abluti3 per Sacramentum charitatemque fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant: unde, nisi a morte, vitiis, reatu, subjectione, tenebris peccatorum? quæ quoniam nulla in ea ætate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale peccatum.

CAPUT XXVII. 40. Congerit testimonia Scripturarum. Hæc ratiocinatio tunc erit fortior cum ca quæ promisi testimonia multa congessero. Jam supra posuimus: Non veni vocare justos, sed peccatores (Luc. v, 32). Item cum ad Zacchæum esset ingressus: Ho

1 Vox, Baptismatis, abest ab aliquot manuscriptis.

In editis omissum, et os. Exstat in melioribus Mss. In cæteris autem corrupte legitur, correctos; aut, corde recto maternum eis præstat: ibique in quibusdam additur, affectum; vel, sinum.

3 Editiones Am. Er. Et Lov., ut oblati. Antiqmores vero ac plerique Mss., ut abluti.

die, inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abraha. Venit enim Filius hominis quærere et salvare quod perierat (Luc. xix, 9, 10). Hoc et de ove perdita et relictis nonaginta novem quæsita et inventa; hoc et de drachma quæ perierat ex decem (Id. xv, 5-10). Unde oportebat, ut dicit, prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id. xxiv, 46, 47). Marcus etiam in fine Evangelii sui Dominum dixisse testatur : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari, non credere autem, non baptizari? Ex Joannis autem Evangelio quanvis jam nonnulla posuerimus, attende etiam ista. Joannes Baptista de illo Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1, 29). Et ipse de se ipso : Qui de oribus meis sunt, vocem meam audiunt ; et ego novi illas, et sequuntur me; et ego vitam æternam do illis, et non peribunt in æternum (1d. x, 27, 28). Quia ergo de ovibus ejus non esse incipiunt parvuli, nisi per Baptismum; profecto si hoc nou accipiunt, peribunt: vitam enim æternam, quam suis dabit ovibus, non habebunt. Item alio loco: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Id. xiv, 6).

41. lanc doctrinam suscipientes Apostoli, vide quanta contestatione declarent. Petrus in prima Epistola Benedictus, inquit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, secundum multitudinem misericordiæ suæ, qui regeneravit nos1 in spem vitæ æternæ, per resurrectionem Jesu Christi, in hæreditatem immortalem el incontaminatam 2, florentem, servatam in cœlis, vobis qui in virtute Dei conservamini per fidem in salutem paratam palam feri in tempore novissimo. Et paulo post: Inveniamini, inquit, in laudem et honorem Jesu Christi, quem ignorabatis; in quem modo non videntes creditis, quem cum videritis, exsultabitis gaudio inenarrabili, et honorato gaudio, percipientes testamentum fidei, salutem animarum vestrarum (1 Petr. 1, 3-9). Item alio loco Vos autem, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptione, ut virtutes enuntietis ejus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum (ld. 11, 9). Et iterum: Christus, inquit, pro peccatis nostris passus est, justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum. Item cum commemorasset in arca Noe, octo homincs salvos factos: Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit (ld. m, 18-21) Ab hac ergo salute et lumine alieni sunt parvuli, et in perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem populo Dei fuerint sociati, tenentes Christum passum justum pro injustis, ut eos adducat ad Deum.

42. Ex Epistola etiam Joannis hæc mihi occurrerunt, quæ huic quæstioni necessaria visa sunt. Quod

1 Cygirannensis codex, qui secundum multitudinem mssericordiæ suæ regeneravit nos.

* MSS., intaminatam.

3 Plerique Mss., in veritate.

Hoc loco a nonnullis Mss. abest, gaudio.

« PredošláPokračovať »