Obrázky na stránke
PDF
ePub

si in lumine, inquit, ambulaverimus, sicut et ipse est in lumine, societatem habemus in invicem, et sanguis Jesu Christi filii ejus purgabit nos ab omni delicto (1 Joan. 1, 7). Item alio loco : Si testimonium, inquit, hominum accipimus, testimonium Dei majus est; quia hoc est lestimonium Dei, quod majus est1, quia testificatus est de Filio suo. Qui crediderit in Filium Dei, habet testimonium in semetipso. Qui non crediderit Deo, mendacem facit eum; quia non credidit3 in testimonium quod testificatus est de Filio suo. Et hoc est testimonium, quia vitam æternam dedit nobis Deus; et hæc vita in Filio ejus est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, non habet vitam (Id. v, 9 12). Non solum igitur regnum cœlorum, sed nec vitam parvuli habebunt, si Filium non habebunt, quem nisi per Baptismum ejus habere non possunt. Item alio loco: In hoc, inquit, manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Id. 1, 8). Non ergo pertinebunt parvuli ad gratiam manifestationis Filii Dei, si non in eis solvet opera diaboli.

43. Jam nunc attende in hanc rem Pauli apostoli testimonia, tanto utique plura, quanto plures Epistolas scripsit, et quanto diligentius curavit commendare gratiam Dei adversus eos qui operibus gloriabantur, atque ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitia Dei non erant subjecti (Rom. x, 3). In Epistola ad Romanos: Justitia, inquit, Dei in omnes qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu: quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ ejus propter propositum præcedentium peccatorum in Dei patien!ia®, ad ostendendam justitiam ipsius in hoc tempore, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu (Id. m, 22-26). Item alio loco: Ei qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credit autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Item paulo post : Non est autem scriptum, inquit, propter illum tantum,

1 Quod majus est, non habetur hic in Gallicanis 'ss. Exstat quidem in latino textu Vulgatæ editionis, sea a græco abest. Plures ex iisdem manuscriptis prætereunt et illud, quia testificatus est de Filio suo.

ei, no

2 Lov., testimonium Dei. Hinc vero abest vox stris in manuscriptis et in editis Am. et Er., nec est in græco textu Joannis.

sola hic editio Lov., non credit. Græce est, ou pepisleuken.

Juxta Er. Lugd. Ven. Lov., solvat. M.

Hic in excusis nulla necessitate additum, de. Lov., propitiatorem. Editi alii et Mss., propitiatorium: ut omnes rursum libri cum Lov. in libro de Spiritu et Littera, n. 21. Græce est, ilastérion.

Editi, propter remissionem. At manuscripti constanter ferunt, propter propositum: nec aliter ipsi editi loco quem nunc indicavimus libri de Spiritu et Littera. Eamdem lectioaem sequitur Ambrosiaster.

8 Mss., patientiam.

quia deputatum est illi 1; sed et propter nos, quibus aeputabitur credentibus in eum qui excitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom.1v, 4-8,23-25). Et paulo post : Si enim Christus, inquit, cum infirmi essemus adhuc juxta tempus, pro impiis mortuus est (Id. v, 6). Et alibi: Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro: non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio legi, quoniam bona. Nunc autem non jam ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, id est, in carne mea bonum: nam velle3 adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, ego hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. vi, 14-25). Dicant qui possunt homines nasci non in corpore mortis hujus, ut possint etiam dicere, non eis necessariam gratiam Dei per Jesum Christum, qua liberentur de corpore mortis hujus. Item paulo post : Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Id. v, 3). Dicant qui audent, oportuisse nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos nati essemus in carne peccati.

[ocr errors]

44. Item ad Corinthios: Tradidi enim vobis in primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (1 Cor. xv, 3). Item ad eosdem Corinthios in secunda: Charitas enim Christi compellit nos; judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quemadmodum? Quia Deus

1 Hic ia editis additum, ad justitiam. Abest a manuscriptis, necnon a græco textu Apostoli.

2 Adjectum etiam hic verbum, est; quod in manuscri ptis et in græco reticetur..

Editi, nam bonum velle. Non repetitur hoc loco, bonum, in manuscriptis, nec apud Apost lum.

In editis dandi casu, legi. At in Mss., legis; juxta græcum tou nomou. Sic Augustinus in sermone 152.

Plerique manuscripti omittunt, si; quæ particula etiamn apud Græcos non in omnibus codicibus legitur.

6 Hoc loco Mss. non habent, omnia; nec est in græcis filbliis nec in latinis Corbeiensibus.

erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Eum qui non noveral peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Cooperantes autem el rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis. Dicit enim: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. v, 14-vi, 2). Ad hanc reconciliationem et salutem si non pertinent parvuli, quis eos quærit ad Baptismum Christi? Si autem pertinent, inter homines mortuos sunt, pro quibus ille mortuus est; nec ab eo reconciliari et salvari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum.

45. Item ad Galatas: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de præsenti sæculo maligno (Galat. 1, 3, 4). Et alio loco: Lex transgressionis gratia proposita est 3, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus vero unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur creden tibus (Id. m, 19-22).

46. Ad Ephesios etiam: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris, spiritus ejus qui nunc operatur in filiis diffidentiæ, in quibus et nos omnes aliquando conversali sumus in desideriis carnis nostræ facientes voluntatem carnis, et affectionum, el eramus naturaliter filii iræ, sicul et cæteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, el cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti. Et paulo post : Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem; el hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus At in illis ambulemus. Et paulo post : Qui eratis, inquit, illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo: nunc autem in Christo Jesu, qui aliquando eratis tonge, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceria solvens inimicitias, in carne sua legem mandatorum decretis evacuans ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, el commutarel utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicilias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem

[ocr errors]
[blocks in formation]

vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem (Ephes. 11, 1-18). Item alibi: Sicut veritas est in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Et alibi: Nolite contristare Spiritum sanclum Dei, in quo signali estis in diem redemptionis (ld. iv, 21-24, 30).

47. Ad Colossenses etiam ita loquitur: Gratias agentes Patri idoneos facienti nos in partem sortis sanclorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii charitatis suæ, in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum (Coloss. I, 12-14). Et alio loco: Et estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo etiam circumcisi estis circumcisione nor manufacta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos, cum essetis mortui delictis et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo 1, donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, cxuens se carnem, principatus et potestates exemplavit fiducia. liter triumphans cos in semetipso (Id. n, 10-15).

48. Et ad Timotheum : Ilumanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet primo Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam (1 Tim. 1, 15, 16). Item dicit: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum komo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (1d. n, 5, 6). In secunda etiam ad eumdem: Noli ergo, inquit, erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secɩmdum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis voc.7tione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante sæcula æterna, manifestata autem nunc per adventum Domini nostri Jesu Christi, evacuantis quidem mortem, illuminantis autem vitam et incorruptionem per Evangelium (H Tim. 1, 8 tu).

49. Ad Titum etiam: Exspectantes, inquit, illam beatam spem et manifestationem gloriæ magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret nos sibi populum abundantem, æmulatorem bonorum operum (Tit. 11, 13, 14). Et alin loco: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiæ, quæ nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, queik In Mss, vivificavit cum illo.

ditissime effudit super nos per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratia hæredes efficiamur secundum spem vitæ æternæ (Til. 11, 4).

50. Ad Hebræos quoque Epistola, quanquam nonnullis incerta sit (a), tamen quoniam legi quosdam huic nostræ de Baptismo parvulorum sententiæ contraria sentientes, eam quibusdam opinionibus suis testem adhibere voluisse, magisque me movet auctoritas Ecclesiarum orientalium, quæ hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis testimonia contineat, advertendum est. In ipso ejus exordio legitur: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis; postremo in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula. Qui cum sit splendor gloria el figura substantiæ ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suæ, purgatione peccatorum a se facta, sedet ad dexteram majestatis in excelsis (Hebr. 1, 1 3). Et post pauca: Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Et alio loco Propterea ergo quia 1 pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipre propemodum eorum participavit, ut per mortem evacuarel eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberarel eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis. Et paulo post : Unde debuit, inquit, secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret, et fidelis princeps sacerdotum eorum, quæ sunt ad Deum propitiandum pro delictis populi (1d. 11, 2, 3, 14 17). Et alibi Teneamus, inquit, confessionem: non enim habemus sacerdotem qui non possit compati infirmitalibus nostris; elenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato (ld. iv, 15). Et alio loco : Intransgressibile, inquit, habet sacerdotium : unde et salvos perficere potest eos qui adveniunt per ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro ipsis. Talem enim decebat habere nos principem sacerdotum, justum, sine malitia 3, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a cœlis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre, dehinc pro populi : hoc enim semel fecit offerens se (Id. vi,

2

1 Am. Er. et Mss., propterea ergo pueri, omisso, quia. Editio Lov., pontificem. Habebant editiones aliæ cum nostris MSS., sacerdotem. In græco idem est hic verbum, archiereus, quod locis proxime citatis ex Hebr. n et vn, ubi principem sacerdotum legimus.

3 Pro, sine malitia, legitur constanter in Mss., sine macula; non hoc tantum loco, sed etiam infra, lib. 2, n. 19. Græce est, acacos.

(a) Sic Latinis ætate sua incertam testatur sæpe Hieronymus in Commentariis ad Isaiæ cap. 6 et 8, ad cap. 8 Zachar., ad 26 Matth. et in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum, cap. 16, ad Paulum, et cap. 70, ad Gaium, etc.; a Græcis vero susceptam olim tanquam Pauli, in Epist. 129, ad Dardanum scribit : « Illud,» ait, « nostris dicendum est, hanc ⚫ epistolam quæ scribitur ad Hebræos, non solum ab Eccleclesiis orientis, sed ab omnibus retro Ecclesiæ græci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli sus ipi. » Ilic veteris codicis Corbeiensis auctoritate corrigimus editiones, quæ hactenus ferebant, sed ab omnibus retro Ecclesiis græci sermonis scriptoribus,» vel « Ecclesiis et græci sermonis scriptoribus. Vide Augustinum, de Civitate Dei, Lib. 16, cap. 22; et de Doctrina Christiana, lib. 2, n. 13. SANCT. AUGUST. X.

21-27). Et alio loco: Non enim in manu fabricata sancta introivit Christus, quæ sunt similia verorum, sed in ipsum cœlum, apparere ante faciem Dei pro nobis ; non ut sæpius offerat semetipsum, sicut princeps sacerdotum intrat in sancta, in anno semel cum sanguine alieno. Cæterum oportebat eum sæpius pati a mundi constitutione: nunc autem semel in extremitate sæculorum ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus est. Et sicut constitutum est hominibus semel tantum mori, et post hoc judicium : sic et Christus semel oblatus est, ut multorum peccata portarel; secundo sine peccatis apparebit eis, qui eum sustinent, ad salutem (Hebr. 1x, 24-28).

51. Apocalypsis etiam Joannis has laudes Christo per canticum novum testatur offerri : Dignus es accipere librum, et aperire signacula ejus; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, de omni gente, et lingua, et popuio, et natione (Apoc. v, 9).

52. Item in Actibus Apostolorum, inceptorem vitæ Petrus apostolus dixit esse Dominum Jesum, increpans Judæos quod occidissent eum, ita loquens : Vos autem sanctum et justum inhonorastis, el negastis, et postulastis hominem homicidam vivere et donari vobis: nam inceptorem vitæ occidistis (Act. m, 14, 15). Et alio loco Ilic est lapis reprobatus a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri nos (ld. iv, 11, 12). Et alibi: Deus patrum suscitavit Jesum, quem vos interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et salvatore n exaltavit gloria sua, dare pœnitentiam Israel et remissionem peccatorum in illo (ld. v, 30, 31). Item alio loco: Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per manum illius omnem creden tem in eum (Id. x, 43). Item in eodem libro apostolus Paulus Notum ergo sit vobis, inquit, viri fratres, quoniam per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi justificari, in hoc omnis credens justificatur (Id. xIH, 38, 39).

[ocr errors]

53. Hoc tanto aggere testimoniorum, cujus adversus veritatem Dei elatio non prematur? Et multa quidem alia reperiri possunt, sed et finiendi hujus operis cura non negligenter habenda est. De libris quoque Veteris Testamenti multas contestationes divinorum cloquiorum adhibere in banc sententiam supervacaneum putavi, quandoquidem in illis quod occultatur sub velamento velut terrenarum promissio num, hoc in Novi Testamenti prædicatione revelatur. Et ipse Dominus Librorum veterum utilitatem breviter demonstravit et definivit dicens, oportuisse im pleri quæ de illo scripta essent in Lege et Prophetis et Psalmis; et hæc ipsa esse, quod oportebat Christum pati, et resurgere a mortais tertia die, et prædicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44-47). Et Petrus dicit, quod paulo ante commemoravi, huic omnes Prophetas testimonium perhibere, remissionem peccatorum accipere per manum cjus omnem credentem in eum.

[merged small][ocr errors]

54. Verumtamen commodius est, etiam ex ipso Vetere Testamento testimonia pauca depromere, quæ vel ad supplementum, vel potius ad cumulum valere debebunt. Ipsc Dominus per prophetam in Psalmo loquens ait: Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in illis. Non merita illorum, sed voluntates meas. Nam illorum quid, nisi quod sequitur? Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: supra quod infirmi erant 1. Ad hoc et lex subintravit, ut abundaret delictum. Sed quid adjungit? Postea acceleraverunt : multiplicatis infirmitatibus, hoc est, abundante delicto, alacrius medicum quæsierunt, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. v, 20). Denique, Non congregabo, inquit, conventicula eorum de sanguinibus : quoniam multis sacrificiorum sanguinibus, cum primum in tabernaculum vel in templum congregarentur, convincebantur potius peccatores, quam munda bantur. Non ergo jam, inquit, de sanguinibus congregabo conventicula eorum. Unus enim sanguis pro multis datus est, quo veraciter mundarentur. Denique sequitur, Nec memor ero nominum illorum per labia mea (Psal. xv, 3, 4): tanquam innovatorum. Nam nomina eorum erant prius, filii carnis, filii sæculi, filii iræ, filii diaboli, immundi, peccatores, impii postea vero, filii Dei, homini novo nomen novum, canticum novum cantanti novum 3, per Testamentum Novum. Non sint ingrati homines gratia Dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad majorem. Totius Ecclesiæ vox est : Erravi sicut ovis, perdita (Psal. cxvi, 178). Omnium membrorum Christi vox est: Omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris. Qui totus prophetiæ locus apud Isaiam est, quo per Philippum sibi exposito, spado ille Candacis reginæ in eum credidit (Act. vin, 27-39). Vide quoties hoc ipsum commendet, et tanquam superbis nescio quibus, vel contentiosis identidem inculcet: Homo, inquit, in plaga, et qui sciat ferre infirmitates; propter quod et avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni æstimata est. Hic infirmitates nostras portat, el pro nobis in doloribus est; et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga, el in pœna: ipse autem vulneratus est propter peccala nostra, infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostræ super eum, in livore ejus sanati sumus. Omnes il oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os; ul ovis ad immolandum ductus est, el ul agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est judicium rjus generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vila ejus, ab iniquitatibus populi mei ductus t ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam ejus, › divites propter mortem ejus, ob hoc quod iniquitatem 1 Editi, supra id quod mfirmi erant. Manuscripti non habent, id.

Duo Mss., unus Belgicus, alter Vatican's, tanquam mundatorum, tanquam innovatorum.

Plerique manuscripti carent his verbis, cantanti novum. Forte deleto ibi, novum, lectio hæc melior erit, cancum novum canlanti per Testamentum Novum.

non fecerit, nec dolum ore suo, Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longæ vitæ 1. Et vult Dominus auferre a doloribus animam ejus, ostendere illi lucem, et figurare per sensum, justificare justum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. ·Propterea ipse hæreditabit complures, et fortium partietur spolia, propter quod tradita est anima ejus ad mortem, et inter iniquos æstimatus est, et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est (Isai. L, 3-12). Attende etiam illud ejusdem prophetæ, quod de se completum, lectoris etiam functus officio in synagoga ipse recitavit : Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, ut refrigerem qui2 in pressura cordis sunt, prædicare captivis remissionem, et cæcis visum (Id. LXI, 1; Luc. iv, 16-21). Omnes ergo agnoscamus, nec ullus exceptus sit eorum, qui volumus corpori ejus hærere, per eum in ovile ejus intrare, ad vitam et salutem, quam suis promisit, perpetuam pervenire: omnes, inquam, agnoscamus eum, qui peccatum non fecit, et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum justitia vivamus; cujus cicatricibus sanati sumus, infirmi cum essemus (a), tanquam pecora errantia (I Petr. 1, 22, 24, 25).

CAPUT XXVIII.—55. Colligit omnes egere morte Christi, ut salventur. Parvuli non baptizati in damnatione erunt cum diabolo. Quomodo onines per Adam ad condemnationem, et omnes per Christum ad justificationem. Nemo cum Deo reconciliatur nisi per Chrislum. Quæ cum ita sint, neminem unquam eorum qui ad Christum accesserunt per Baptismum, sana fides et sana doctrina putavit exceptum a gratia remissionis peccatorum, nec esse posse alicui præter regnum ejus, æternam salutem. Hæc enim parala est revelari in tempore novissimo (Id. 1, 5), hoc est, in resurrectione mortuorum, pertinentium non ad mortem æternam, quæ secunda mors appellatur, sed ad vitam æternam, quam promittit non mendax Deus sanctis et fidelibus suis; cujus vitæ participes omnes non vivificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur (1 Cor. xy, 22). Quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem voluntatis carnis non moriuntur, nisi in Adam in quo omnes peccaverunt sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem voluntatis spiritus, non vivificantur nisi in Christo, in quo omnes justificantur. Quia sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad justificationem (Rom v, 18). Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus volens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam co

Nostri omnes vss. habent, longissimæ vitæ.

Am. Er. et Gallicani Mss, evangelizare humilibus misit me, ut refrigerent qui. Unus e Vaticanis Mss., ut refrigerent hi qui. Alius, ut refrigerentur qui.

In omnibus nostris mss., pertinere. (a) Omissum hic aliquid videtur.

141

nantur quidam parvulis non baptizatis tribuere, ut
quasi merito innocentiæ sint in vita æterna, sed quia
non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno ejus,
definitivam protulit ad hæc ora obstruenda sententiam,
ubi ait: Qui mecum non est, adversum me est (Matth. x11,
30). Constitue igitur quemlibet parvulum: si jam cum
Christo est, utquid baptizatur? Si autem, quod habet
veritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto
non baptizatus non est cum Christo, et quia non est
cam Christo, adversus Christum est; neque enim ejus
tam manifestam debemus aut possumus infirmare vel
immutare sententiam. Unde igitur adversus Chri-
stum, si non ex peccato1? neque enim ex corpore et
anima, quæ utraque Dei creatura est. Porro si ex
peccato, quod in illa ætate, nisi originale et antiquum?
Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad dam-
nationem nascuntur; et una est caro in similitudine
carnis peccati, per quam omnes a damnatione libe-
rantur. Nec ita dictum est omnes, velut quicuinque
nascuntur in carne peccati, iidem ipsi omnes mun-
dari intelligantur per carnem similem carnis pecca-
ti; non enim omnium est fides (II Thess. 11, 2): sed
omnes pertinentes ad generationem connubii carna-
lis, non nascuntur nisi in carne peccati; et omnes
pertinentes ad generationem connubii spiritualis,
non mundantur nisi per carnem similem carnis pec-
cati hoc est, illi per Adam ad condemnationem,
isti per Christum ad justificationem. Tanquam si di-
camus, verbi gratia, Una est obstetrix in hac civi-
Late, quæ omnes excipit; et unus est hic litterarum
magister, qui omnes docet: neque ibi intelligi possunt
omnes, nisi qui nascuntur; neque hic omnes, nisi qui
discunt: non tamen omnes qui nascuntur, litteras
discunt. Sed cuivis claret, quod et illic recte dictum
est, Omnes excipit, præter cujus manus nemo nasci-
tur; et hic recte dictum est, Omnes docet, præter
cujus magisterium nemo discit.

56. Consideratis autem omnibus divinis testimoniis quæ commemoravi, sive singillatim de unoquoque disputans, sive acervatim multa congestans, vel quæcumque similia non commemoravi; nihil invenitur nisi quod universa Ecclesia tenet, quæ adversus omnes profanas novitates vigilare debet, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse. Non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione, per unam gratiam misericordissimi Salvatoris, per unam victimam verissimi Sacerdotis ac sic omnes filios mulieris, que serpenti credidit, ut libidine corrumperetur (Gen. 1, 1-6), non liberari a corpore mortis hujus, nisi per Filium Virginis, quæ angelo credidit, ut sine libidine fetareLur (Luc. 1, 26-38).

:

CAPUT XXIX. ·57. Bonum conjugii quid. Boni et mali usus quatuor differentiæ. Bonum ergo conjugii non est fervor concupiscentiæ, sed quidam licitus et honestus illo fervore utendi modus, propagandæ proli, non esplendæ libidini accommodatus. [Voluntas ista, Editi, nisi ex peccato. At manuscripti, si non.

non voluptas illa, nuptialis est 1.] Quod igitur in membris corporis mortis hujus inobedienter movetur, totumque animum in se dejectum conatur attrahere, et neque cum mens voluerit exsurgit, neque cum mens voluerit conquiescit, hoc est malum peccati, in quo' nascitur omnis homo. Cum autem ab illicitis corruptionibus refrenatur, et ad sola generis humani supplemenia ordinate propaganda permittitur, hoc est bonum conjugii, per quod ordinata societate nascitur homo. Sed nemo renascitur in Christi corpore, nis: prius nascatur in peccati corpore. Sicut autem bono uti male, malum est; sic malo bene uti, bonum est. Duo igitur hæc, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et usus malus, sibimet adjuncta quatuor differentias faciunt. Bene utitur bono, continentiam dedicans Deo: male utitur bono, continentiam dedicans idolo. Male utitur malo, concupiscentiam relaxans adulterio : bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene uti bono, quam bene uti malo, cum sit utrumque bonum: ita qui dat virginem suam nuplum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. De qua quæstione multo uberius et multo sufficientius in duobus libris, uno de Bono Conjugali, altero de Sancta Virginitate, quantum Dominus dedit, pro mearum virium exiguitate disserui. Non itaque per nuptiarum bonum defendant concupiscentiæ malum, qui carnem et sanguinem prævaricatoris adversus carnem et sanguinem Redemptoris extollunt: non erigantur in superbiam erroris alieni, de quorum parvula ætate nobis dedit Dominus humilitatis exemplum. Solus sine peccato natus est, quem siue virili complexu, non concupiscentia carnis, sed obedientia mentis virgo concepit. Sola nostro vulneri medicinam parere potuit, quæ non ex peccati vulnere germen piæ prolis emisit.

CAPUT XXX. 58. Baptismum ad quid infantibus necessarium voluerint Pelagiani. Jam nunc scrutemur diligentius, quantum adjuvat Dominus, etiam ipsum Evangelii capitulum ubi ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum Dei. Qua isti sententia nisi moverentur, omnino parvulos nec baptizandos esse censerent. Sed quia non ait, inquiunt, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, › non habebit salutem vel vitam æternam; tantummodo autem dixit, non intrabit in regnum Dei : › ad hoc parvuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno Dei, ubi non erunt si baptizati non fuerint : quamvis et sine Baptismo si parvuli moriantur, salutem vitamque æternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo obstricti sunt. Hæc dicentes, primo Runquam explicant isti, qua justitia nullum peccatum habens imago Dei separetur a regno Dei. Deinde videamus utrum Dominus Jesus, unus et solus magister bonus, in hac ipsa evangelica lectione non signi ficaverit et ostenderit nonnisi per remissionem pec catorum fieri, ut ad regnum Dei perveniant baptizati : 1 Hæc quæ uncis continetur sententia abest ab omnibus MSS. 2 Unus e Vaticanis Mss., cum quo. 3 Omnes Mss., in suverbia.

« PredošláPokračovať »