Obrázky na stránke
PDF
ePub

injecit, de Gratia Testamenti Novi. Hanc illic præcipua cura et diligentia discussit, atque ad cam reliquas omnes revocavit.

Huic epistolæ aliud opus contra Pelagianos itidem Marcellino nuncupatum subjungit Augustinus (Retract. lib. 2, cap. 37). Nam quia in libro de Peccatorum meritis et remissione secundo dixerat, fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope adju— vante divina; nec tamen jure inde colligi, hominem ullum, excepto Christo, tam perfecta justitiæ in hac vita vel fuisse, vel esse, vel futurum esse: rescripsit Marcellinus, id sibi mirum videri, nec satis capere se, quonam modo ea res, cujus nullum exstet exemplum, fieri tamen posse prædicetur. Hoc ergo Augustinum impulit, ut novum opus, de Spiritu et Littera, ut vocavit, ad illum dirigeret. Principio quidem innumera, quæ neque exstitere, neque exstabunt unquam, tamen maxime esse possibilia, illic demonstrat. Verum cum reponere posset Marcellinus, exempla illa in miraculorum ac operum divinorum numero censenda esse, justitiæ vero perfectionem in homine ad opus ipsius hominis pertinere : hoc Augustinus quidem agnoscit, sed simul eam perfectionem opus esse divinum contendit. Hine occasione accepta de adjutorio gratiæ Dei disputare pergit: atque illa exponens Apostoli verba, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. 1, 6); ostendit non solas figuratas dictiones, neque legis cerimonias, quæ Christi adventu fuerunt antiquatæ, per occidentem litteram intelligere beatum Paulum; sed sanctissima quæque præcepta, et quæ pie inviolateque serventur dignissima, si tantum eorum ex lege cognitionem, non autem ad ea exsequenda vim illam et charitatem habeamus, quæ nobis per Dei Spiritum et gratiam infunduntur. Et hæc causa fuit cur libro de Spiritu et Littera titulum fecerit; quo in libro contra inimicos gratiæ divinæ qua impius justificatur, se acriter disputasse dicebat (Ibid.). VI. Augustinus anno quadringentesimo decimo tertio Carthagine contra Pelagianos concionatur. Rescribit Pelagio. Doctrinam de gratia Dei contra ejus hæresim confirmat litteris suis ad Anastasium et Paulinum.

Posteaquam suos ad Marcellinum contra novam hæresim libros ediderat Augustinus, Carthaginem aliquando profectus, ea in urbe ipsum diem natalem Joannis Baptistæ celebravit : ac proinde non anno quadringentesimo duodecimo, quo quidem apud Cirtam, urbem Carthagine centum plus minus leucas distantem, in concilio ibidem habito decimo octavo calendas julias aderat (Epist. 141 ). Igitur beati Præcursoris festo Carthagine habuit sermonem ad populum (Serm. 293): atque inter cætera, inquit, quæ dicenda videbantur, að Baptismum parvulorum sermó deductus est; et quia jam prolixus erat et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quæstione, quanta in periculo tanto a sollicitis dici debuerunt (Serm. 294, n. 1). Etenim qui sibi persuaderi errores Pelagii circa peccatum originale passi fuerant, ii latius in dies eadem dogmata proseminare, ac sibi adjungere quam plurimos omni ope moliebantur (Infra, de Gestis Pelagii, n. 25); ita ut de orientalibus comninarentur Ecclesiis, quod nisi hæc tenerent, earum possent judicio condemnari. Parum erat quia dissererent et disputarent impias quasdam novitates; et catholicos doctores conabantur arguere, quod aliquid novum dicerent: neque antiquæ fidei defensoribus tantummodo temere obsistere, sed eos insuper appellare hæreticos, minime dubitabant (Serm. 294, nn. 18, 19).

Itaque sanctus Doctor, ut errores e pectoribus eorum qui sese illis seducendos præbuerant, penitus evelleret, auctore Aurelio episcopo Carthaginensi, ea de re statuit denuo concionari quinto calendas julias. Contigit autem celebrari eo die martyris Guddentis memoriam sed erudiendis fidelibus, quam laudando martyri vacare, satius existimavit. Quare perlecto Christi Domini ad Nicodemum sermone, in basilica Majorum, sive, ut alii legunt, Majore, vel Majorini, quæstionem de Baptismo parvulorum tractandam suscepit, ac primum redarguit Pelagianorum commentum illud, quo dicebant, Parvulos, etsi non baptizentur, merito innocentiæ, eo quod nullum habeant omnino, nec proprium, nec originale peccatum, habituros salutem et vitam æternam; sed propterea baptizandos esse, ut intrent etiam in regnum Dei. Tum impelivit eorumdem effugium, qui dum urgerentur apostolica sententia, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. v, 12); hanc ideo dictam respondebant, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt, illum imitando peccaverunt. Postea ad eorum refellendas cavillationes perrexit, quarum aliam sic proponebant: Si de pec. catore peccatores nati sunt ; quare non de baptizato jam fideli, cui remissa sunt universa pec-cata, justi nascuntur? Aliam autem: Si Adam, inquiebant, nocet his qui non peccaverunt ; ergo et Christus prodesse debet etiam his qui non crediderunt. Ad extremum pro perpetuo Ecclesiæ in ea quæstione consensu, Cypriani martyris, quem antiquum episcopum sedis hujus nominat, insigne testimonium ex ipsius ad Fidum epistola, sumpto in manus codice recitavit. Sermonem postmodum clausit, patientiam erga novos hæreticos primis illis temporibus ab Ecclesia exhibitam commendans in hæc verba : Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent hæreticos: quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnæ patientiæ adhuc ferri: non abutantur hac patientia Ecclesiæ, corrigan-. tur, bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiæ sanctæ pro remissione peccati originalis parvulorum, quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est disputa

tor errans in aliis quæstionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiæ auctoritate firmalis; ibi ferendus est error: non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiæ quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia : sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Sufficiat Charitati vestræ, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter : quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non erit impietas (Serm. 294, n. 20).

Huic eidem tempori, quo sic Pelagianorum animos amice ac fraterne tractandos judicabat pius Episcopus, haud injuria tribuas quamdam Pelagii ad Augustinum ipsum epistolam, cui hæc data responsio legitur: Gratias ago plurimum, quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo æterno vivas in æternum, domine dilectissime et desideratissime frater (Epist. 146), etc. Magno tum desiderio tenebatur cum præsente Pelagio colloquendi : quippe quem data qualibet occasione, contra gratiam qua justi efficimur, aperta contentione conari jam audierat. Et quanquam suis eum Pelagius litteris exquisite dilaudasset: ipse tamen, quanta par erat urbanitate rescribens, sic ab ejus laudatione temperavit, ut etiam illum, quoad sine ipsius offensione aut quæstionis ullius commotione licuit, de Dei gratia recte sapere admonuerit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 51). Hoc rescriptum ipse nobis conservavit Augustinus, cuidam alii opusculo suo insertum, ubi verba rescripti ejusdem singula exponens, nihil causæ fuisse monstrat, cur id pro se Pelagius in Diospolitana synodo recitaret.

Mirum vero est, cur illic Pelagium, ne tantisper læsisse eum videretur, de quæstione ad Dei gratiam pertinente commemorare noluerit sanctus Doctor: hanc enim tunc temporis etiam non rogatus contra nascentem hæresim perlibenter tractabat in litteris ad amicos directis. Sic Anastasio cuidam scribens, sedulo egit, ut persuaderet, justitiam non per legem, sed per gratiam, neque per servilem timorem, sed per liberam charitatem impleri. Qua de re cum eo se delectatum loqui significat, propter quosdam, ait, qui nimium arrogant humanæ voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia sanctæ inspirationis adjutam (Epist. 145, n. 8). Ubi Pelagianorum adhuc nomini, ut in primis suis contra eos scriptis solebat, parcendum existimavit.

In epistola quoque Paulino episcopo Nolano sub illud tempus reddita, ubi ad illius quæstiones ex Apostolo propositas venit, hanc ipse causam arripuit ad explicandum dogma prædestinationis (Epist. 149, n. 18 sq.): de quo mox tam perspicue tamque graviter statuit, ut eam ipsam epistolam esse, in quam postea Semipelagiani tumultuati sunt, haud ægre tibi ipse persuaderes, nisi hos Augustinus, non cuivis ad Paulinum epistolæ, sed ei nominatim, quæ contra Pelagianos edita fuerat, contradixisse memoraret (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 55); id est, haud dubie, epistolæ ad eumdem anno Christi quadringentesimo decimo septimo scriptæ (Epist. 186).

VII. Pelagius anno quadringentesimo decimo tertio aut quadringentesimo decimo quarto Demetriadi virgini venenum suæ hæresis propinat. Hieronymum calumniis appetit, permoleste ferens errores ab eo suos confutari. Pelagianos Siculos refellit Augustinus. Quam Demetrias velatione sua universis admirationem attulerat, ca virorum omnium qui tum in Ecclesia præcellebant, linguam et calamum provocavit. His siquidem non injuria persuasum erat, quidquid sibi facultatis divinitus fuerat concessum, utilius collocari nequaquam posse, quam si præceptis illam informarent, necnon in tam generoso proposito confirmarent. Quales autem aliorum, quæ perierunt, epistolæ fuerint, ex ea quæ adhuc exstat Hieronymi ad eamdem virginem data (Hieron. Epist. 8), judicare licet. Scripsit eam ille anno quadringentesimo decimo tertio aut quadringentesimo decimo quarto, intermissa tantisper Commentatione in Ezechielem, ad cujus caput quadragesimum tertium jam tum pervenerat. In his porro quæ Hieronymus Demetriadi multa præscribit, id ei magnopere inculcat, Innocentii pontificis adhærescere fidei, ac corum casses declinare, qui Anastasii papæ auctoritate jam profligati, surgere denuo, et clanculum doctrinæ suæ virus per Orientem spargere moliebantur. Haud pauca sunt, quæ inducant, ut signari ab co Pelagianos fateamur: tametsi non aliam ibi, quam quæ Origenistarum fuit, de exstantia animarum ante corpora hæresim attingat. Eadem occasione Augustinus Probæ aviæ, et Julianæ matri Demetriadis litteris suis gratulatus est (August. Epist. 150).

Insignium horumce virorum vocibus suam quoque Pelagius adjungere, ac sibi tam nobilis argumenti tractatione gloriam comparare decrevit: neque tamen lucubrationi suæ proprium adscripsit nomen; aut saltem ab exemplo, quod aliquanto post perlatum est ad Augustinum, a quo et libri titulo censetur, illud aberat ( Epist. 188, nn. 4, 14). Agnoscit anno quadringentesimo decimo septimo ipsemet Pelagius ab se ad virginem Demetriadem conscriptas in Oriente litteras (Infra, de Gratia Christi, n. 38). De quibus et anno quadringentesimo decimo quinto agens Orosius, eas jam Pelagio attribuit (Orosius, in Apologetico): unde etiam verba aliquot refert, quæ legere est in epistola cujus exordium est, Si summo ingenio, etc. Exstat hæc in Appendice post Augustinianas: ubi similiter quidquid ex ipsius Pelagii ad Demetriadem epistola citat Augustinus, reperire licet. Ea quidem cum ornate eleganterque scripta est, tum egregias pietatis regulas complectitur; verum superbia ista infectas, quæ fuit propria Pelagii, quæque certissimum pietati parit interitum. Eamdem magno in pretio fuisse apud Pelagianos, Orosius satis aperte significat illis verbis: In epistola tua illa lucubratissima (Ibid.). Et Augustinus, cum de hac ipsa expostularet, Pe

lagianorum scripta propter acrimoniam atque facundiam legi a plurimis testabatur (Epist. 188, n. 13). Addit Orosius Pelagium in ea conscribenda stilo ac sermone usum fuisse aliorum, Juliani forsitan seu Aniani pseudodiaconi Celedensis, qui idcirco a sociis erroris copiosissime pascebatur, teste Hieronymo, ut alienæ blasphemiæ verba frivola subministraret (Epist. 202, n. 2, inter Augustinianas). Hinc forte data occasio, ut epistola Juliano adscriberetur a Beda. Epistola hæc Augustino non ante annum quadringentesimum decimum sextum visa est. Quippe cum ipse, an ante concilium Diospolitanum, quod sub anni quadringentesimi decimi quinti finem celebratum est, an vero postea scripta fuerit, ambigere se significet (Infra, de Gratia Christi, n. 23).

Quo animum referret Pelagius in hoc edendo opere, facile quidem ex illis præfationis ejus verbis intelligitur: Quoties mihi de institutione morum et sanctæ vitæ conversatione dicendum est, soleo primo humanæ naturæ vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possitostendere, ac jam inde audientis animum ad species incitare virtutum, etc. Idem tamen ut ostenderet, quemadmodum dicebat ipse, quam a neganda Christi gratia longe abesset, suæ ad Demetriadem epistolæ testimonium adhibebat. Certe quidem fatetur Augustinus, sibi ejus lectione pene persuasum fuisse, veram ab illo Dei gratiam agnosci : tametsi auctorem in multis ibi locis sibi ipsum contradicere appareret. Verum lectis postea aliis scriptionibus Pelagii, in quibus clarius mentem aperiebat, non difficili negotio deprehendit, gratiæ ab illo Vocabulum elevandæ tantummodo invidiæ causa usurpari, neque aliud quidquam in illius ore sonare hanc vocem, nisi vel institutam a Deo naturam, vel doctrinam, vel ad summum remissionem peccatorum, aut exemplum Christi (Ibid., n. 40). Hoc igitur comperto, Augustinus et Alypius, qui Demetriadem sua exhortatione ad sanctimoniam virginalem profitendam adduxerant (Epist. 188, nn. 1, 2), ad se imprimis spectare judicarunt, eam quoque, ut contraria gratiæ Dei dogmata devitaret, admonere. Id autem præstiterunt epistola ad Julianam ejus matrem circiter exeuntem annum quadringentesimum decimum septimum data; ubi cum e Pelagiana scriptione protulissent hunc præcipue locum christianæ humilitati et gratiæ plane contrarium, Nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non tua; spirituales vero divitias nullus tibi præter te conferre poterit. In his ergo jure laudanda, in his merito cæteris præferenda es, quæ nisi ex te et in te esse non possunt (Ibid., n. 4): Et nos quidem, inquiunt illi, de sanctæ virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque, cui dicata est, a quo sanctificata est, fidenter oravit, ut quomodo illa non et sunt verba ipsius, sed alterius, ila non sit talis et fides ejus. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores (Ibid., n. 9).

Pelagianæ ejusdem epistolæ locis variis reconditum virus commonstrat etiam Beda. Nempe quod ibi legere est, Multos philosophorum castos fuisse, patientes, modestos, etc., atque hominibus alienis a Deo, ista quæ Deo placent animi bona non aliunde adfuisse, nisi de naturæ bono. Tum etiam illos exemplo suo sibi invicem ostendere, cum omnium natura una sit, omnia ista virtutum ornamenta in omnibus esse posse, quæ vel omnia in omnibus, vel singula inveniuntur in singulis. Deinde quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; inde intelligere liceat, quid Christiani possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui divinæ quoque gratiæ juvantur auxilio. Præterea quod Job aperiens occultas naturæ divitias, et in medium proferens ex se quid omnes possimus ostendit. Et quod hac injuria vindicanda natura est, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate faciamus, nec malum, et quibus liberum est unum semper ex duobus agere, cum semper utrumque possimus. Quod ideo alii judicaturi sint, alii judicandi, quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus. Quod non a justo Deo, aut ille puniri meruisset, aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset : hocque etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum sit; ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt. Quod neque alia nobis causa difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo. Tandem quia nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus est; nec damnaturus est hominem pro eo quod vitare non potuit, qui pius est. Hæc ad excutiendum decerpsit aliquot post sæculis Beda (Beda, lib. 1 in Canticum canticorum).

Porro quo tempore Pelagius virulentum illud poculum Demetriadi miscebat, eodem etiam dabat operam, ut errores suos in Palæstina propagaret. Illuc eum vertente anno quadringentesimo undecimo, quando, ut dictum est supra, ex Africa navigavit, devectum putant Ac primo, cum cuperet cum claris ac sanctis quibusque viris videri amicitia conjunctus, familiaritatem forte cum Hieronymo aliquam iniverat. Id sane sancti Viri verba ista indicant: Ne veterem lædere videamur necessitudinem (Infra, Append. parte 2). Verum cum Hicronymus, quo jam latius serpentem cohiberet illius hæresim, nihil omitteret; conati sunt Pelagiani ipsius ulcisci generositatem iis calumniis, quibus se ab illis petitum, sæpe conqueritur. Nam quandoquidem indubitatum est anno quadringentesimo decimo quinto Pelagium egisse in Palæstina, absurdum nemini videatur, eum cum alio quodam ab Hieronymo designatum fuisse, cum circiter annum quadringentesimum decimum sextum loquebatur in hæc verba: Hic tacet, alibi criminatur : mittit in universum orbem epistolas biblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem malæ conscientiæ signum interpretatur, ipseque mutus latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum: et qui calcibus wis possit sævire, quam dentibus; habet enim progeniem Scotica gentis de Britannorum

vicinia (Infra, Append. parte 2). Quæ non male quadrant in Pelagium, utpote Britannum, et quem alio loco videtur Hieronymus Scotum vocare voluisse (Ibid.): tametsi quem sibi superiorem habuerit Pelagius, ut ejus canis nuncuparetur, videmus neminem; nisi si quis velit verba illa, Hic tacet, etc., referri oportere ad Joannem episcopum Jerosolymitanum, qui reipsa tam male de Hieronymo meruerat, ut jure cum eo sic ille expostularet. Neque Hieronymus his semper se limitibus continuit, ut errores qui secreto illic a Pelagio discipulis tradebantur, viva tantum voce arguerct: sed permotus catholicorum quorumdam precibus, primo suam ad Ctesiphontem epistolam, in qua disputationem de hac re pollicebatur uberiorem, scripsit anno forte quadringentesimo decimo quarto: nam eam nuper ab illo editam Orosius in Jerosolymitano conventu testabatur (Ibid.). Neque multum distulit, ut pollicitationi suæ satisfaceret: quippe tribus contra Pelagianos libris, quos dialogorum forma composuit, jam manus in extremo julio anni quadringentesimi decimi quinti admoverat. Et ipsa quidem epistola ad Ctesiphontem, renovatas opiniones superiorum hæreticorum ac philosophorum, quod ad et urias, exprobrat Pelagio, ejusque has potissimum sententias impugnat, quibus ille pronuntiabat, Posse hominem sine peccato esse, si velit: quamvis ad decipiendos homines huic sententiæ adderet, non absque Dei gratia: cum ita Dei gratiam poneret, ut eam ad liberum arbitrium et ad præcepta legis referret. Porro, Eos qui absque legis scientia sint, peccata vitare non posse, dicebat. Deinde, Liberum arbitrium destrui, alterius ope indiget, ac semper ei auxilium Dei est necessarium: proinde, Unumquemque suo arbitrio regi. Postremo, Facilia Dei esse mandata. Hortatur autem Hieronymus, ut publice prædicet, quod secreto discipulis loquitur: Nam Ecclesiæ, ait, victoria est, vos apertè dicere quod sentitis (Ibid.).

$1

Ipso, ut videtur, anno quadringentesimo decimo quarto epistolam contra Pelagianos Siculos scripsit Augustinus. Anno siquidem quadringentesimo decimo quinto Hieronymus tres libros ad Marcellinum ab eo jamdudum editos fuisse, nuper vero confectum librum ad Hilarium, affirmabat: nec secus hac de re Orosius eodem anno loquebatur (Ibid.). Ibi Augustinus varia jam se scripsisse de gratia_tradit. Huic epistolæ causam dedere, quæ in Sicilia movebantur a Pelagianis quæstiones. Certe quidem testabatur anno circiter qua→ dringentesimo decimo sexto Hieronymus, non in Occidente solum, verum etiam in Oriente, præcipue vero in Sicilia et Rhodo insulis gliscere Pelagianam luem, eam corrumpere plerosque, atque eo latius in dies crescere, quod cum ab auctoribus ejurarentur publice ejus dogmata, clanculum tamen ea traderentur (Ibid.). De Rhodo quidem, quid ibi gestum fuerit, ignoratur de Sicilia autem id ex Augustino compertum, multos in ea insula fuisse qui errarent, quique alios in errorem mitterent; atque inventum ibidem ipsius, ut dicebatur, Cœlestii quemdem librum, quem sibi refellendum sumpsit sanctus Antistes (Infra, de Perfectione justitiæ hominis, n. 1). Infestabat hoc virus potissimum Syracusas, qua in urbe, eadem quæ Carthagine in Cœlestió damnata fuerant, docebantur. Sed et his alia quædam Syracusani adjiciebant, quæ tametsi videri possint a Pelagianorum erroribus aliena, tamen ab eodem oriebantur superbiæ fonte, unde illis commentitiæ sanctitatis affectatio manabat. Etenim isti statuebant, Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit: nec debere quemquam jurare omnino (Epistt. 156, 157).

Ergo Hilarius Hipponensium quorumdam, qui Syracusis ad sua revertebantur, opportunitate usus, illis ad Augustinum epistolium dedit, in quo, quæ doctrinæ capita tumultum cierent, perscripserat; simulque rogabat, ut sibi per litteras, quid esset de his credendum, significaret. Hunc Augustinus in responso suo filium salutat; sibique, quod fuerit de valetudine ejus factus certior, gratum testatur accidisse: quo nimirum indicat non obscure, illum jam antea sibi fuisse cognitum. Unde haudquaquam temere fecisse videbimur, si hunc esse dixerimus eumdem illum Hilarium, qui postea sancto episcopo epistolam contra Semipelagianos misit, ubi se ipsius præsentiæ deliciis potitum aliquando, et salubribus uberibus nutritum fuisse profitetur. Difficultatibus ab illo propositis, quantum res quæque postulabat, articulatim respondit Augustinus prolixiori epistola, quæ et ab eo nonnunquam libri nomine donatur (Infra, de Gestis Pelagii, n. 23). Illic testatur, eorum qui Pelagianos errores sectarentur, opinione majorem esse numerum, neque scire se, an non ad eos ex Ecclesiæ corpore, in quo spe correctionis usque tum fuerant tolerati, resccandos tandem coactura. esset ipsa necessitas. Cœlestium quoque ibidem nominat, et de ejus a synodo Carthaginensi condemnatione commemorat; quia sicilicet verebatur sanctus Doctor ne forte ab ipso in Sicilia hujusmodi turbæ moverentur (Epist. 157, n. 22). Tamen earum illum auctorem non fuisse, videtur postmodum edoctus : quandoquidem proximo post anno ipsum in Sicilia non agere, ex opinione communi tradit. Hanc Augustini epistolam cum secum in Palæstinam tulisset Orosius, exhibuit in Jerosolymitano conventu, et Joanne, qui præsidebat, annuente perlegit (Infra, Append. parte 2). Eadem rursus apud Diospolitanam synodum laudata fuit Infra, de Gestis Pelagii, n. 23).

VIII. Augustinus anno quadringentesimo decimo quinto Timasium et Jacobum revocat ab erroribus Pelagii, cujus et librum ab iis sibi traditum refellit opere de Natura et Gratia Aliud opus contra Pelagianas definitiones Cælestio tributas scribit, dictum de Perfectione justitiæ hominis.

Inter Pelagii discipulos non minimum addicti eidem fuere Timasius et Jacobus, adolescentes honestissimo loco nati, et liberalibus disciplinis instituti, qui ipsius hortatu, omni ope sæculari abjecta sese totos divino servitio mancipaverunt (Epist. 179, n. 2). li prava

illius dogmata studiosissime sectantes, eo quoque progressi erant, ut contra gratiam, qua christiani sumus, palam disputarent (Epist. 186, n. 1). Verum ab hac eos pernicie Deus liberavit opera monitisque Augustini jamque spiritu claritatis qui in ipso erat, ut iidem loquuntur (Epist. 168, inter Augustinianas ; et infra, de Gestis Pelagii, n. 48), edocti errorem exspuerant, cum librum quemdam, quem affirmabant esse Pelagii, sancto Doctori tradiderunt, eum obnixe, ut illi responderet, obtestantes (Epist. 179, n. 10). Igitur intermissis aliis suis occupationibus, Augustinus librum magna cum animi attentione perlegit: cujus et locum in quadam epistola sua refert, ipso ex loco monstrans, hanc illius fuisse, quam tamen in Diospolitana synodo post agnoscere noluit, opinionem, quod non nemo inveniatur, ac nominatim Abel, qui ita hic vixit, ut nihil omnino peccaverit (Ibid., n. 9).

Pelagius ut naturam hominis contra Dei gratiam defenderet, quidquid in ratiocinando habebat facultatis aut virium, in hoc opere adhibebat. Cum objiceret sibi quod quidam dicunt, levia quædam peccata ipsa multitudine, quod sæpe irruant, non posse cuncta vitari; negabat debere argui, ne levi quidem correptione, si vitari omnino non possunt (Infra, de Natura et Gratia, n. 13). Et pugnabat, naturam per peccatum debilitatam vel mutatam non esse; alioqui materiam peccati esse vindictam, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret: imo posteros Adæ non solum illo non esse infirmiores, sed etiam plura implevisse præcepta, cum ille unum implere neglexerit (Ibid., n. 21-24). Contendebat quoque, fieri non posse, ut cuicumque jam baptizato sit caro contraria (Ibid., n. 60). Ibi tamen sibi ipse quæstionem illam celebrem proponebat, numquid gratiam Dei excluderet, cum diceret, Hominem posse hic esse sine peccato: et id nonnisi per Dei gratiam fieri posse consentiebat (Ibid., n. 10). Augustino quidem non parum voluptatis attulit hæc Pelagii tam aperta confessio: verum sub gratiæ voce aliquam latere æquivocationem non multo post deprehendit, tandemque ex iis quæ sequebantur, comperit, illum per gratiæ nomen nihil intelligere præter naturam sui juris, seu cum libero arbitrio creatam, cui quidem velut obiter, idque satis obscure, legis adjutorium remissionemque peccatorum nonnunquam adjungebat (Infra, de Gestis Pelagi, n. 47); veram autem Christi gratiam non modo ipsum non agnoscere, sed etiam plurima proponere cum eadem omnino pugnantia, neque alio quam ad fidem ejus e Christianorum animis expungendam pertinentia (Epist. 186, n. 1). Opiniones suas perversas nonnullis scriptorum quorumdam ecclesiasticorum, atque adeo ipsiusmet Augustini testimoniis adstruere moliebatur. Testatur Innocentius papa se librum illum evolvisse, in quo reperit multa blasphema, nihil quod placeret, nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cui similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret (Epist. 183, n. 5, inter Augustinianas). Hoc opere Pelagium epistolæ Hieronymi ad Ctesiphontem respondere conatum esse, arbitratur clarissimus scriptor Pelagiana historia (Henr. Noris, lib. 1 Historic Pelagianæ, cap. 6).

Augustinus porro officii sui esse duxit, opus istud refellere, de quo etiam a Timasio et Jacobo interpellabatur. Hac de causa grandem librum adversus Pelagii hæresim (his enim verbis hoc ipso anno quadringentesimo decimo quinto utitur [Epist. 169, n. 13]) composuit; quem et dicavit illis adolescentibus, a quibus Pelagii scriptionem acceperat ; ut videlicet, si quid adhuc pravæ doctrinæ eorum animis adhæresceret, id radicitus exstirparet. Ibi tamen Pelagii nomine abstinuit, veritus ne hoc ille in sui contumeliam accipiens, medicis manibus sese præberet minus tractabilem (Epist. 186, n. 1); necnon facilius, ut ait sanctus Doctor, se existimans profuturum, si servata amicitia, adhuc ejus verecundiæ parceret, cujus litteris jam parcere non deberet (Infra, de Gestis Pelagii, n. 47). Atqui eum postea pœnituit, quod cum dolorem facere timeret, nihil sua illa moderatione contulerit, nisi ut tumorem augeret (Ibid., n. 50). Hoc opus inscripsit de Natura et Gratia, quod ibi gratiam defendat, non quidem contra naturam, sed per quam natura et liberatur, et regitur (Retract. lib. 2, cap. 42). Ibidem Pelagii pronuntiatum illud, Hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire. si velit, condemnari ab Augustino, testatur Orosius (Infra, Append. parte 2). Veterum auctoritates a Pelagio adductæ examinantur; his etiam non prætermissis, quæ Xisti Romani pontificis et martyris nomine ab eo laudatæ fuerant. Necdum enim deprehenderat sanctus Doctor, illa ethnici cujusdam philosophi esse: quod postmodum ex epistolæ Hieronymi ad Ctesiphontem, ut putamus, lectione intellexit. Tandem ea diligentia ventilasse Pelagii librum dicitur, ut ad singulos apices responsa reddiderit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 48). Ipso ann quadringentesimo decimo quinto Hieronymum atque Orosium Augustiniani hujusce opusculi, tanquam inchoati quidem, nondum tamen absoluti, mentionem facere, alibi observamus (Infra, Admonit. in librum de Natura et Gratia). Augustinus Evodio, ut id exscribendum curaret, extemplo permisit (Epist. 169, n. 13). Id ipsum sequenti anno, cum ipsius Pelagii libro conjustum, Joanni episcopo Jerosolymitano, ut inde istius hæresiarchæ mentem perspiceret, transmisit, rogans illum etiam ut utrumque ad Pelagium dirigeret (Epist. 179, nn. 5, 10). Simi'iter easdem illas disputationes anno quadringentesimo decimo sexto dedit ad Innocentium papam deferendas (Epist. 177, n, 6).

Quamvis autem non liceret Augustino revocare in dubium, quin scriptio illa sibi a Tima sio et Jacoho tradita Pelagii esset; eam tamen sine cautione nunquam memorat, gnarus vi delicet hunc esse eo ingenio, ut si non alia via sese expedire posset, illam inficiari minime dubitaret. Eam itaque Augustinus non citat in libro de Gratia et Peccato originali, in quo libro damnandas Pelagii opiniones ex operibus, quæ ille in sua ad Romanum antistitem epistola agnoscebat, ostendit; non vero ex iis quæ sibi vel antequam recognosci potuissent,

« PredošláPokračovať »