Obrázky na stránke
PDF

subrepla, vel etiam plane falsoquc aflicta qucrcbatur : nam et similiter accepta eadcm epístola Zosimus papa fldem nimis temeré scriptis quibusdam Timasii atquc Jacobi testimonio habilam dicil {Infra, Append, parte 2). In istosduos animum Julianusgerebat infensum, et adolescentes ex monachis dissolutos eosdem per injuriam vocitabal (Infra, contra Juliaпит, lib. 2, п. 37).

Hunc in annum refaire visum est alteram Augustini lurubralionem contra Pelagianas quasdam raliocinationes, comprehensas in chartula, qua; sic prœnotata erat : Deßnitiones, ut dicitur. Cœlestii (Infra, de Perfeclionejustifia hominis, п. 1). liane de Sicilia charlulam fratres quidam, id est, calholici attulerant : dcderanlautem AugustinoEutropius cl Paulus episcopi, iidem illi qui non multo post appulsum Orosii in Africain, videlicet ante medium ipsum annum quadringentesimum decimum quinlum, sancto Doctori commonilorium de diversis liœresibus obtulerunt (Infra, Admonit. in librwn de Perfectione justiliœ hominis). Codicillus islc varia ratiocinia complectcbalur, brevia illa et pressa, quœ eo pertinebant, ut statuerclur, llominem hic sine peccato esse posse. Cumquc illis congesta erant deScripturis testimonia, scilicet quœdam (\mbusprobaretur, uti auctor inquiebat, prœceptum esse homini ut absque peccato sit : alia quibus ostendi volebat, quod Dei mandata non modo impossibilia non tint, verum ne gravia quidem : alia postremo quasi iis, quœ a Calholicis adversus Pelagianos proferri solerent, teslimoniis contraria. Asserit Augustinus perbreves istas ratiocinaliones ab Cœlestii ingenio, quantum e scriplo alio, cujus ccrlissimus is auctor erat, contactando licebatassequi, haudquaquam abhorrere. Easdem autem responsis elipse perbrevibus dis— solvit, docens perfeclionem plenitudinemquc justitiœ ¡Наш, qua homo sine ullo prorsus peccalo sit, uec sine gratia possibilcm per vires natura?, prœscrtim jam viliatœ, пес unquam esse prœsentis hujus vilœ. Attaincn censcl illis non nimis rcluctaiulum, qui quosdam gratis divino; auxilio vitam vixisse omnino inculpalam atque a peccato plane liberan» affirina. rent. Quod ccrte post cañones adversus hanc opinioncm in Carlhaginensi concilio anni quadringentesimi decimi ocla vi sancilos non dixisset.

IX. Consessus Jerosolymis anno cuadringentésimo décimo quinto a Joanne episcopo habitus. in quo cum Pelagio coram disputât Orosius. Pelagio Joannes plus œquo favens, Orosium paulo post insimulat blasphemiœ : quam Ule criimnationcm scriplo apologético ab se propulsai. Ve IIieronymi dialogis contra Pelagianos.

Cum ex Africa hoc anno solvisset Paulus Orosius. in Palœstinam circiter medium cumdem annum appui il. Is presbyter audita Augustini (ama, ex ultimis Hispaniis ad cum discendi cupidilalc vencrat : quem i lio ad Hieronymum, ut hunc de animo; origine consuleret, a se IransmisW (Epist. 169, n. 13). Quemadmodum autem Augustinum debcllandis Pelagianis occupalum rcliquerat, ¡la Hieronymum reperít eidem quoque bello implicatum. Quando ergo Pelagius tantos tamque celebres in Ecclesia viros fecisse sibi adversarios jam noscebalur. quin occasionedoctrinos ipsius multum fuerit in Palestina tumultuatum, dubitaverit nemo: пес aliunde proferto colloquium Jerosolymitanum, de quo hic agendum nobis est, ortum liabuit : quod ul inirclur, operam dédisse instilissequc videntur Jerosolymitanœ Ecclesia; presbytcri. Initum autem fuit quadraginta et septem diebus anteEncœniorumsolemnitatcm, hoc est, die iulii vigésima nona aut trigésima (Infra, Append, partet). Siquidem omnia hue faciunl, ul fes lu m illud non aliud cxislimemus fuisse, quam ecclesia; Resurrcctionis dedica lioncm qua; quotannis magno cum apparalu die decima tertia aut decima quarta septembris celebrnbatur (Nicephor. lib. 8, cap. 50, et Menolog. grœc). Ventum est in disputationem prœscnlc Joanne Jcrosolymorum episcopo, qui solus ex episcoporum online, quemadmodum ex Orosii relatione inlelïigcrc licet, isthic interfuit. Prcsbvterorum Innlum erat consessus, in quibus numerabantur Orosius, Avitus, Vilalis ac Passcrius. Aderat quoque ignolus quidam interpres, numero haud dubie adscribendus falsorum horumec fratrum, qui, leste Orosio, ex adverso latere consedebant. Prœter hos omnes memoralur etiam Dominus ex duce. Hic ill«.- Dominus, sicut el Passerius presbyter, multum sibi nominis turn in rebus quae ad Deum, lumin his quœ ad sœculum speclanl, fide sua atque e\ perietil ¡a pcpcrcranl: qui quia cl grœcc cl latine sciebant, ab Jcrosolymitanis saccrdolibus, ut consessui tanquam interpretes adessent, inviiati fuerant, atque ab iisdeni illuc addueli, ipsomet Joanne conveniente.

lodoclus a presbyteris Orosius secessum Bethlehemilicum, ut Jerosolymam veniret, reliquil : ¡ngressusque in locum conventus, jubente episcopo sedit. Verum id eo in con voulu ptecalum est, quod notarium, qui quœ gercrentur in tabulas referret, nullum adhibuere. Orosium stalim rogaruntuniversi, ut si quid super hœrcsi, quam Pelagius et tœlesliui conlra Dei gratiam seminarant, in Africa gestum esse cognosceret, fideliter ac simpltciter indicare!. Orosius igiturCœlestium a concilio Carlhaginensi damnatum fuisse declara vit; menlionemque libri de Natura et Gratia, quem hoc tempore commentabatur Augustinus, injecit. Unde inlelligas, ab ¡Ho hunc ante non mullos dies recessisse. Idem addidit, habere se in manibus epistolam, quam nuperin Sicilian! miserai sanctus Episcopus (Epist. 157); quam et jussus recitare Orosius, paruit.

His actis Joannes Pelagium inlroduci poslulavit : assensum est a consessoribus, turn propter Episcopi vencralionem, turn propter refulationem Pelagii, quam plcniorem hinc fore ntqiie ntiliorcm sperabant. Ingrcssum Pelagium omncs una voce interrogarunt, easne doeuisset opiniones, qiias confulasset Augustinus episcopus. Quibus illc confeslim respondit in hœc verba . Et guis est mihi Augustinus ( Infra, Append, parte 2)? Qua responsione in sanctum hune episcopum, cujus ore Dominus toti Áfricas sanUatem unitatis cxstincto Donalistarum «chísmate mdulserat, usque adeo injuriosa, offensi quotquol aderant, eum non с com ontii solum, sed etiam ex omni Ecclcsia pellcndum conclamarunt. Tum vero Joanlies, quem extrudere debuisset, eum jussit sedere inter presbyleros, hominern laicum alquo insuper in crimine haereseos deprchensum. Et prœterea quo liberius injuriam Augustino illatam ipsi ignos^eret, eamdem in se recipere professus est: Augustinus ego sum, inquiU Cui ab Orosio statim repositum : Si Augustini personam sumis, Augustini sequere sentenliam (Infra, Append, parte 2).

His ¡ta geslis sciscitalus est Joannes, an quae legeren tur ex epistola Augustini, Pclagium petcrenl, analium quempiam : simulque adjecit, si Pclagius impugnaretur, posse eos, qua ш illo rcprehcndcrenlur, declarare. Hicannuentibus rcliquis, itaOrosius : Pelagiiu mihi dixit, dicere se hominem posse esse sine, peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. Ad qua? Pelagius universis audientibus respondit : Hoc et dixisse me, et dicere, negare nonpossum. Tunc Orosius: ¡loan Cœlestio, inquit, Africana synodus detestata est : hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruil; hoc in ipsius nuncPelagii scriptis sua responsione condamnât (Idest, libro de Natura et Gratia) : hoc et beatus Ilieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus, exspectat (mulli enimjam hœretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt), in epistola sita, quam nuper ad Ctesiphonlem edtdit, condemnavit ; similiter et in libro quem nunc scribit.collata in modum dialogi altercatione confutat. Joannes vero auribus ad hœc omnia obturatis, illos induccrc conabatur, uti apud se judiccm tanquam Jerosolymilanum antistitcm, accusandi Pelagii actionem ipsi susciperenl. Cui saepius ab universis responsum : Nos accusatores hujus non sumus ; sed quid fratres tui, patres nostri, senserint et decreverint super hac hœresi, quam nunc luicus vulgo prœdicat, intimamus; ne Ecclesiam tuam prœsertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante conlurbet. Joannes interea, ut cos ad agendam accusatoris personam pellicerét, instare pergebat, docendi simulatione varia raliocinia in medium proferens, in quibus quœdara esse, quae ab Origene mutualus esset, animadverlcbant complures. At unum hoc ab Ulis rcsponsum tulit : Nos filii Ecclesiœ catholicœ sumus; non exigas a nobis, Pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super ¡udices. Patres quos universa per orbrm Ecclesia probat, quorum communioni nos adhœrere gaudemus, damnabilia hœc esse dogmata d'ecrcverunt : Ulis probantibus nos obedire dignum est.

Pluribus adbuc disputare pcrseveravit Joannes : quid autem disputando dixcrit, Orosius non exprimit. Volcbat sane euradem Orosium, quasi is naluram hominis malam atque peccandi ncccssitati obnoxiam a Deo condilam esse diccrct, perstringcre. Idem ¡lie vero antistes, quid coram se in Jerosolymilano convenlu non pridem esset actum, rogatus in synodo Diospolitana, relulit inter alia, Pelagium acrilcr haercscos ea de causa postulatum, quod dicerct quoniam potest homo, si voluerit, esse sine peccato. Et de hoc, inquit, inlerrogantibus nobis eum, respondit : Non dixi quoniam recepit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi. quoniam qui voluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet, et ambulet in prœceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a Deo. Prosequitur Joannes : Tunc quibusdam susurrantibut et dicen t Unis, quod sine Dei gratia diceret Pelagius posse hominem perfici, id est, esse posse hominemsine peccato; culpans, inquit, super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suamvirtuteni, sed secundum gratiam Dei, dixit, « Amplias omnibus Ulis laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum » (I Cor. xv, 10), etc., et alia multa similia diximus, inquit, de Scripturis Sanctis (Infra, de Gestis Pelagii, n. 54). Cum autem iis quae a Joanne dicebantur, nondum sibi satisfactum esse obstrependo signiGcarenl, lum Pelagius : Et ego, ait, sic credo : anathema sit, qui dicit absque adjutorio Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum. Agnoscit ipscmct Orosius, Pclagium dixisse, Posse hominem esse sine peccato, non sine adjutorio Dei. Inuc subjunxisse episcopum, Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat. Cumque dehinc sciscitalus fuisset quidnam prœterea Pelagio objcclarenl, anve Dei negarentauxilium ; se Orosium illico rcspondissc, Anathemaeiqui negaladjutorium Dei: ego certenon nego;prœcipue cum e contrario in harelicos confularim (Infra, Append, parte 2).

Orosius latine loquebatur, grœce Joannes, sic ut neuter neutrum intelligerct, sed uterque opus haberet inlerprclis. Porro qui hascc partes obcundas susceperat, homo Orosio inco— gnilus, nequáquam officium implcbat suum. Enimvero alia alio, quam dicta fuerant, sensu rrddebat; alia aliis dictis mulabat,deniquenonnulla omitlcbat : atque ita responsiones Orosii plerasqueomncs aut corrumpcbal,autsupprimebat: qua tarnen in re peritianiejusmagisOrosius desiderat,quam (idem, lllius autem frustralioncs Passerius et Avilus presbyleri, necnon Dominus cxduce animadvertebant. Quaproptercum interprete lam parum comraodo, tamqueparum lequo judiccuti sc intelligerct Orosius, pnlam professus est, lalinum esse hœrelicum, se itidem latinum, haeresim denique latinis partibus magis nolam cjusdem linguae judicibus reservandam : Joannem minus idoneum judicem videri, quod cum accusalorem ageret nemo, ipscmct scse ad judicandum ingcreret. Orosio suffragali complures libere tcslati sunt, non posse eumdem et advocatum esse et judiccm. Multis demum utro cilroque actilatis, Joannes ipse pronuntiavit, quosdam ad Innoccnlium Itoinanum ponlificem cum cpistolisdestinandos, ut quidquid ille decernerct, uni vers i judicium ejus scquerentur : deberé interim Pelagium filenlium sibi imposilum observare, adversarios aulcm ab insultalione ejus ecu convicti jam confusiquc temperare. Huir, sentcnlia? assensere omnes, gratiisque Deo redditis, ас pace Invicem data, ut earn cerliore testimonio conGrmarenl, oralioni so dederunt; solulusque postremo est totus convenlus.

E\a< lis postea quadraginta septem diebus , cum primo Encreniorum die Orosius de moro ad Joannem deducendum venisset, pro árnica salutalionc exceptúe ab illo fuit hisce verbis: Quart ad me venís, homo qui blasphemastif Ad quie perculsus Orosius, ac nullius criminis sibi conscius, illum rogavit, cujusmodi blasphemiam, quandonam ac quo teste prolatam sibi impingerct. Ego te, subjunxit Episcopus , audivi dixisse quia nee cum Dei adjutorio possit eue homo sine peccato. Hic Orosius presbylerorum aliorumque omnium qui tune adorant, testem conscientiam appelions, se quidquam unquaiu dixisse liujusmodi pernegavit. El corte si verbis istis in Jcrosolymilano convenlu fuisset usus, noquaquam Joannes commissurus eral, quin cum stalim corriperet, ас si muí paterne adinoncret, ne in poslcrum oralioncm adeo periculosam sibi palcretur excidere. Ñeque ullo pacto erat audiendus , cum post exactos tolos quadraginta septem dies ejus blasphcmia? eum aecusaret, quam ab illo proferri non alius quisquain animadvcrtcral: ita ul idem et accusalor et judex esset ejus criminis, cujus unicum se testem posset allegare; lamelsi homo latine ignarus , dicti latine prolati nequáquam pro teste idóneo habendus esset; пес ci quidquam aliud affirmare liceret, nisi ita se ex ore intcrprelis didicissc. Id quidem, postea Torte corruplus , dixisse videtur interpres , ac postulasse, ut sibi qui mendacio suo fidem facerent, testes praebcrent. Paret etiam , testimonio suo criminationcm confirmasse Pelagium , quem illa baud dubio Orosii verba rcspiciunt : Conabor exquirere, hi qui tía nos respondisse asserunt, qualiler ipsi inlerrogasse videantur, etc. Ait enim a nobis esse rcsponsum (Infra, Append, parle 2). etc.

Orosio salis non fuit, contra Joannis criminationcm verbis réclamasse; sed însuper innocentiam suam slilo propugnare sibi neccssarium duxil : gavisusque etiam est, oblatam sibi occasionem impietalis Pelagii in lucem proferenda?; ratus non sine divina Providentia factum, ul hœrelicorum procacilalc malum jam aequo palienlius toleratum dclegere cogerclur, el simul non errorem modo impugnare, quod hactonus Aurelio Augustino, atquo flicronymo suffícere visum fueral, sed ipsas quoquc hauclicorum personas [Ibid.). Enimvcro cernebat Pelagium ac Cœlestium haercsis suae virus palam ubique spargere, necnon sacram sedem Ecclesiae Jcrosolymitana?, in quam irrcpserant, usque auco tcnere obscssam, ul potential suœ terrorc veros (¡dolos, ne ad ¡llam recurrerent, prohibere sc posse confiderent: se ipsum vero, qui contra pugnarct, pelli ex Ecclesia, in cujus sinu aleretur fovereturque hœrelicus , qui instar Goliath, fámulos Dei ad pugnamjam diu provocarel, ignavam eis Jimiditalcm exprobrans. Scriptum ¡taque in apologia? formam vulgavit, quod saccrdolibus

ihoc enim cos titulo , beatissimi sacerdotes, nuiiquam non compcllat) inscripsit. Noque nos ubilaverimus, quin intelligcndi sint Jcrosofymilanae Ecclesiae prcsbytcri, in quibus et hi potissimum, qui colloquio inlerfucranl. Principio stricliin tolius colloquii ordinem narrât, ас Joannis accusationem diluit. Hinc occasione arrcpla fusius sentcntiam suam explicandi, ac Pelagii, quem persaepe nominal, errorcm impelendi, satis longam dc impeccanlia et de gratis adjutorio disputationcm instituít, eamque non parum consentaneam menti et sertptis Hieronymi, cum quo de hac re quin conlulcril, nulli dubilamus. Fatclur quidem illic hominem divina gratia adjutum vitam agerc posse ab omni prorsus peccalo puram, verum id пес factum unquam, nec futurum aliquando, conlcndit; nee cnim eum hominis statum esse, in hac scilicet, qua vivit, corruptione.

Augustinus de oborta ilia inter Joannem elOrosium discordia non tacet; et adversus hunc alque alios quosdam illum antistitem in Diospolilana synodo exposlulasse memoriae prodit (Infra, deGestis Pelagii, n. 39). Instante autem ipsa synodo Diospolilana, quonam tunc statu essent res Pelagianorum apud Palarslinam, non ex Apologético solo Orosii, sed ex Hieronymi quoque adversus cosdem Dialogis oportet disecre, in quibus videlicet is ad cunetas coram quœstiunculas hoc ipso tempore rcspondebat (Ilieron. prœfut. ad Diálogos adrersus Pelagianos ).

Dialogo igilur primo de hoc tractavit Hieronymus, quod a Pelagio scriptum audicrat, Posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse prœcepta. Et id quidem Pelagius sic dictum volebat, ut subaudirelur, cum Dei gratia : sed Dei graliam ad conditionis roforoh.it beueficium, quia liberi arbitrai conditi sumus. Nec aliter ad singulas res quae gerimus, adesse Dei adjulorium consentiebat, nisi quod nobis hac semel aati liberi arbitrii gratia coMservelur. Praelerea exslitisse aliquos reipsa sine peccalo conlcndcbat, ut Job, Zachariam H Elisabeth. El e Scripturae locis, quibus praecipitur ut homo non peccel, silque pcrfectus, irgumenlabatur hunc in modum : Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia : si oossibilia , in nostra est potestate ea faceré si volumus; si impossibilia, nec in hoc rei sumus , ñ non facimus quod implere non possumus. Tandem statucbat, hominem in hoc etiam corport txistentem posse cunetas habere virtules. His autem confutalis Hieronymus ad examen vocat sentenlias aliquot de Pelagii libro , quem ¡He Capitulorum inscripserat : quarum et nonnulla? similiter in Orosii Apologia perstrictae sunt, el pleraequc Diospolitanis postea judicibus oblata?.

In secundo dialogo, qui Pelagianorum personam agit, objectât, invidiam referriad Deum. si tales homines condidit. ut oblivione, el ignorantia, et peccato carere non possint : nenne dari posse testimonium Novi TestamciUi, tibi error, et iqnoranlia, et impossibilitas manJutt teneatur in crimine. Nam quod afTerri solerct ex Apostólo, « Video aliam legem in membri« « meis » (Rom. vu. 23), etc., acsimilia, eum non er sua persona hcec dicere, sed ез

Íersona generis humani, quœ vitiis subjacet ob carnis fragilitatem, ex persona peccatoris. IIa quoquc Danielis verba, « Peccavimus, inique egiinus » (Dan. in, 29), etc., sicaccipienda, ul ei Daniel, el omnes Prophetœ, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona populi sint locuti.

In tertio dialogo contendit rursum Pelagianisla, et naturam accusari, et culpam referri ad Deum, et liberum arbitrium tolli, nisi fateamur, hominem Baplismo Christi semel justiGcatum posse in sempiternum justiliam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum. Joriniani jam damn л (um errorem hie suscitari, queritur Hicronymus : qui etiam prœfalione admonuit, illud esse Origenis dogma : Impossibile esse, humanam a principio usque ad mortem non peccarc naturam; ct rursum esse possibile, cum se aliquis ad meliora converterit, ad lantain fortitudinem pervenirc, ut ultra peccare non possit. Deniquo capitula duo ex scriptis Pelagii ad viduam, pharisaicœ superbiœ tumorcm rcferenlia, perstringuntur. Atquc hinc sensim sermo delabilur ad quaeslionem de originali peccato : sed cam ab Augustino egregie traclatam recordatur Hicronymus, ac dialogum claudit in hœc verba : Scripsit dudum vir sanctus et elo

Íjuens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heraclianœ ab mrcticis innocens ccesusest, duos libros de infantibus baptizandis contra hœresim vestram, etc. linde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi tllud Horalii, In silvam ne ligna feras. Aui enim eadem dicemus ex superfluo; aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora (Infra, Append, parte 2).

Adversarios hic nominatim appellate noluit, ut ca rationc omnibus probaret, se non odisse homines, sed errores ; ñeque aliquorum infamiam quœrcre, sed errantium doleré viccm (Ilieron. prœfat. ad Dialogos adversus Pelagianos). Itaque Pelagii nomen a prœfalione operis, ubi nunc in excusis legitur, omnino removendum ¿ cum illud nee eo loci habucrit unquam vetus codex noster Corbciensis. Opus Diospolitanam synodum, cujus in со nulla Qt menlio, exiguo tempore prœccssit : quandoquidem apud conventual Jcrosolymis in fine julii anni qua(Iringenlesimi decimi quinti habitum, Orosius Hicronymum eidem conscribendo operi per id temporis incumbcrc lestabatur.

X. Pelagius ab Herote et Lázaro accusalus perducitur ad Diospolitanœ synodi judicium : illo judicio damnatur Pelagiana hœrcsis, hœresiarcha ipse Pelagius absolvitur.

Joannis Jerosolymitani adversus Orosium criminatio, sicut el ipsius Orosii Apologia, qua is episcopum ilium verbis tractabat aspcrioribus, necnon societatem cum Pclagio, nisi resipisceret, habere se nolle rcnunliabat (Orosius, in fine Apologelici), nequáquam polerant eas turbas non excitare, quibus quidquid pactum decrclumquc in conventu Jerosolymitano fucrat, dc silcntio videlicet alque induciis utrinquc servandis, quoad Komanus pontifex causam dijudicassct, convclleretur. Nihil igitur mlrum, si Pelagium hœrcsis nomine apud Palestinos nntistites baud ita multo post denuntiatum repcriamus. Ejus accusatorcs fuerunt Heros et Lazarus, Galli episcopi, hie Aquensis, Arclalensis ille, sed suis tunc sedibus paritcr pulsi. Hos Zosimus papa, quo tempore Pelagii ac Goelestii contra eosdem calumniis fallcndum sesc prœbebat, durissime prorsus habuit. At Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum duodecimum Hcrotem virum sanctum appcllat, B. Martini discipulum , qui, ait, cum Arelatensi oppido episcopus prœsideret, a populo ipsius civitatis, insons, et nullis insimulalionibus öbnoxim.pulsus est. Ex ipso autcm sociuin ejus Lazarum, cujus remansit obscurior memo-ia, discere nos oporlere dicit Baronius : quia quos calumnia parinvolvit, eosdem décorasse äqualem virtutem putandum sit; cum nonnisi bonos consueverint odisse mali, et hœrelici vexasse Catholicos (Baronius, ad annum 417). Eosdem sane Augustinus sánelos fratres ct coepiscopos, ac rursum alio loco bonos fratres vocat. Et fatelur quidem aliquam dc illis apud Diospolitanum concilium habilam a Joanne Jerosolymitano quaerimoniam : sed illam ad connu prœjudicium nihil valere, ñeque ullius momcnli visam esse palribus concilii, défendit (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 2, 53, 39). lidem a prœsulibus concilii Carlhaginensis sancti fratres ct consaccrdolcs nominanlur (Epist. 175, n. 1, inter Augustinianas).

Quid porro in causa fuerit, cur ¡Hi duo Galli episcopi anno quadringentesimo décimo quinto versarenlur in Palœstina, curve tam acriter in Pelagium insurgèrent, ignoramus: nisi quod scribit Augustinus, eos perversa doctrina, quam ejus in dispulalionibus deprc— henderant, offensos fuisse (Infra, de Gestis Pelagii, n. 53). Errores illi in libellum retulerunt, ex Pelagii et Cœlcslii libris collectos, sed redactos tamen, ut fatcbanlur, in compendium, eo quod locos Íntegros excerpcre sibi non licuissct (Ibid., п. 29). His adjecere tum eos artículos, quorum causa damnatus a concilio Carthagincnsí fuerat Cœleslius, tum etiam illos quos Hi— larius с Sicilia ad Augusliiium miserat. Scriptum idiomate latino (Ibid., п. 2) huncce libellum obtulcre Eulogio (Ibid., п. 9), quem antistitem aliis tredeeim Diospolitanx synodi episcopis, ipsimel etiam Joanni Jerosolymitano semper prœponit Augustinus. Atquc inde est, quod episcopus Cœsarcœ ас tolius provincia; Palœstina; metropolitanus fuisse mérito censentur. Bes ad concilium Palœslinum, quo id nomine Augustinus vocitat, delata est : quin vero idem concilium fuerit, quod apud Diospoliin urbcm Palœstinœ, in Scripturis Lyddœ vocabulo cognitam (Act, tx, 32), habitum esse scribit Hieronymus (Epist. 202, n. 2, inter Augustinianag), nemo ambigit. Docet revelationis re.iquiarum Stephani martyris historia, quo tempore Hire rctcctae sunt, nimirusn circiter diem vigesimam deccmbris anni quadringcnlcsimi deri^.i quinti, Joanncm ejus rci nuntium LydJa; seu Diospoli, ubi concilio intcrerat, acccpissc (Litannus, Epist. de Revelatione corporis Stephani martyris, in Appendice toet'xï). Idem cnim décima, octava die nondum ad concilium profeclus adhuc eral Jerosolymis, quo memórala beati" Protomarlyris ossa die vigésima quinta vel vigésima sexla (nam variant codicum lechónos) transtulit. Quapropter commodius quam vigésima vel circiter assignari concilium non potest.

Huic aulcm prœscntes fuere episcopi qualuordecim, videlicet Eulogius, Joannes, Ammouianus, Porphyrius, Eutonius, Porphyrius alius, Fidus, Zoninus, Zobocnnus, Nymphidius, Chromatius, Jovinus, Eleulberius, et Clcmatius (Infra, contra Julianum, lib. 1, nn. 19, 32). Quin Eulogius ac Joannes, alter Cœsareœ, aller Jerosolymis, sedcrint, non dubilalur. Auluniant similiter e Porphyriis duobus alterutrum celcbrem ilium Gazœ antistilcm esse, qui anno lantum quadringentesimo vigésimo diem obiit. In historia prœdictœ translalionis legere est, Joannem ad earn peragendam assumpsisse secum alios duos episcopos, Eutonium scu Hestonium Sebastensem, et Eleulhcrium Jerichontinum. Ephesinœ synodo adfuil Fidus, episcopus Joppcnsis. Jovinum autem ilium credere forsan liceat, quern Palladius ante annum quadringcnlesimumvigesimum ad Ascalonis episcopatum cooptatum fuisse tradit. Neceliam alius forte Zoboennus fuit ab illo hujus nominis, qui dicitur apud Sozomcnum Eleutheropolis anlistes, quiquc Turboni, a quo circiter annum trecentesimum octogesimum scxtum sedes istius loci tcnebatur, potuit succedere.

Peiagius prœscnlem se concilio stilit : Heros autem ас Lazarus eo venire, propter gravem alterius œgritudinem, non potuerunt (Infra, de Gestis Pelagii, n. 2]. Aberat similiter Oroeius : nee omnino quisquam aderat, qui paries actoris obiret in Pelagium, ut ct pravum ejus sensum aperiret, et eum ad explicandam mentem adigeret, ac demum si quid esset in ejus doctrina ambiguitalis, distinguerct. Id sane mirum videatur, nee sine occulta quadam conspirationc factum, quam lamctsi Augustinus ignorare non potucrit, tarnen memoria) tradendam non puta vit. Vidimus certc quam infensum se adversariis Pelagii dcclaravcril Jcrosolymœ civitatis episcopus : quod quidem et cvenlus funestos, uti videbimus, peperil, et in ipsa quoquc synodo jam erupit. Joannes cnim ab episcopis rogatus, ea qua; présente se in conventu Jcrosolymitano gesta fucrant exponcret; orationem, quae ex parte ab Augustino refertor, habuit, qua non modo Chrisli graliam admilti a Pelagio contendebat, verum cliam in Hcrotem et Lazarum, in Orosium, et in quosdam alios invehebatur {Ibid., п. 37).

Peiagius vero Joannis prœsidio et favorc non contenlus, ut cxistimationem suam apud jodices amplifkaret, complures sanclissimos viros sibi júnelos amicilia jactilavit, multasquc anlistilum, a quibus eximie prœdicabatur, protulit epístolas. Harum uonnullas curavit in synodo recilari, in quibus et Augustini una fuit (Ibid., п. 51).

Atqui tandem aliquando necesse fuit legi libellum, in quo Heros et Lazarus scntenlias Pelagii pcrscripserant. Interprets opera utebantur judiccs latin» dictionis ignari; at Peiagius ad sibi objecta responsiones cloquio gneco reddebal (Ibid., nn. 3, 2). In his quae de libcllo rccitata sunt, et objecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit (Lib. Capitulorum. Vide Append, parte 2), Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit (Infra, de Gestis Pelagii, n. k). Quo recítalo Synodus dixit : Tu hoc edidisti, Pelagi? At ¡lie respondit : Ego quidem dixi, sed non sicut Uli intclligunt : non dixi non posse peccare qui scientium legis habuerit ; sed adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, « Legem in adjutorium dedit Ulis. » Hoc audito Synodus dixit : Non sunt aliena ab Ecclesia, quœ dicta sunt a Pelagio.

Adjecit episcopalis Synodus, el ait : Legalur et aliud capitulum. El lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium, Omncs volúntate propria regi. Quo lecto Peiagius respondit: Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligentibona; homo vero peccans.ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii. Quo audito episcopi dixcrunt : Neque hoc alienum est ab ecclesiasticadoctrina (Ibid., п. 5).

Item rccitatum est, quod in libro suo Peiagius posuit, In diejudicii iniquis et peccaloribus non esse parcendum, sed œternis eos ignibus exurendos. Respondit Peiagius : Hoc secundum Evangelium dixi, ubi dicitur de peccatoribus, « Uli ibunt in supplicium œternum ; justi autem in vitam œlcrnam: »et si qtiis aliter credit, Origenisla est. Synodus dixit : Alienum non est ab Ecciesia (Ibid., nn. 9, 10).

Objectum est et illud Pelagio, tanquam in suo libro scripserit, Malum nee in cogitationem venire. Respondit : Hoc non ita posuimus; sed diximus, deberé studere christianum, ne male cogitet. Episcopi approbarunl (Ibid., п. 12).

Uecitatum est et aliud, quod in suo libelle scripsit, Regnum catlorum etiam in Veteri Testamento promissum. Ad quod Peiagius : Hoc et per Scripturas probari possibile est; hœretici autem in injuriam Veteris Teslamenti hoc negant. Ego vero Scripturarum aucloritatem seculus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est : « Et aeeipient saneli regnum Altissimi. » Qua ejus accepta responsione, Synodus dixit : Neque hoc alienum est a fide ecclesiastica (Ibid., n. 13).

Post hœc objectum est, quod Peiagius in eodem libro scripserit suo, Posse hominem si veut, esse sine peccato : et quod scribens ad viduam adulatorie dixerit, Invenial apud tepietas, quœ nusquam invenit, locum : inveniat ubique peregrina in te sedem justilia : ventas quam jam nemo cognoscit, domestica tibi el arnica fiat ; et lex Dei quœ ab omnibus prope homimbus contemnitur, a te sola honoretur. Et iterum ad ipsam: O te felicem et bealam, si justilia , quœ in rirln htm um esse credenda est, apud te solam inveniatur in terris! Et in alio ad ipsam libro, l>ost orationem Domini et Salvatoris nostri, docens quemadmodum debeant saneti orare, ait: Sanct. August. X. {DeuxJ

« PredošláPokračovať »