Obrázky na stránke
PDF
ePub

Harum machinationum triste ad recordationem documentum extremo mense Martio Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, Panormi vidistis. Nec tacita esse potuit indignatio vestra: significatio nem ejus luculentam et nobilem, qualem ab Episcopis expectari oportebat, ad Nos per litteras officii plenas deferendam curavistis. Profecto illæ injuriæ præter modum graves fuere, ut qui ex constituto Panormum convenerant, conjiciendis certatim probris in Pontifices Romanos visi sint convenisse. Ne ulla quidem verecundia religionis fuit, quam siculi homines ab avis et majoribus sancte inviolateque conservant, quæque est atrociter dictis lacessita, in quibus ipsam agrestem immanitatem nemo probus ferre æquo animo potuit. Quantus harum rerum inustus animo Nostro sit dolor, conjecturam ex dolore vestro singuli facite. Nihil enim tam lamentabile est, quam publice licere Ecclesiæ majestatem sanctitatemque nefarie contemnere; nihil tam miserum, quam Summorum Pontificum memoriam ab italis hominibus indigne violari.

Ea quæ Pontifices Romani pro salute Italiæ gesserunt, orbis terræ testimonio judicioque comprobantur, ita ut nihil sit, quod nomini Decessorum Nostrorum metuamus ab æquis et prudentibus viris. Verumtamen Nos in criminationibus, de quibus loquimur, valde commovit primum rei indignitas per se: deinde multitudinis minus eruditæ periculum, quæ facilius decipi et in errorem impelli potest.

Et sane magnus futurus est error, si in re judicanda sex ante sæculis gesta non ab his temporibus moribusque nostris cogitatio avocetur. Respicere quippe opus est ad instituta et leges ejus temporis, maximè vero jus gentium, quo tunc viveretur, repetere. Exploratum est, quæcumque demum illius juris origo et indoles extiterit, temporibus illis plurimum in rebus etiam civilibus auctoritatem Romanorum Pontificum valuisse, idque non

modo non repugnantibus, sed consentientibus libentibusque principibus et populis. Cumque optabile videretur Vicarii Jesu Christi patrocinium, non raro usu veniebat præsertim in Italia, ut ad eum velut ad parentem publicum confugerent civitates, eidemque sese in fidem sponte sua traderent et commendarent. Domina animorum religione, Apostolica Sedes perinde habebatur ac propugnaculum justitiæ, et infirmiorum tutela adversus injurias potentiorum. Et hoc quidem cum magna utilitate communi: hac enim ratione factum est, ut Pontificibus auctoribus diremptæ sæpe sint controversiæ, sedati tumultus, sublatæ discordiæ, bella composita. In hoc tamen magisterio populorum ac pene dictatura, nemo Romanos Pontifices jure coarguet imperii sui vel opes augere, vel fines proferre voluisse. Omnem potestatem suam illuc semper converterunt ut civitatibus prodessent: nec semel ipsorum opera et auspiciis Italia impetravit, ut vel externorum hostium propulsarentur incursiones, vel domesticorum adversariorum turbulenta ambitio frangeretur. Quam ad rem sapienter et opportune, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, commemorati a Vobis sunt Gregorius VII, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Innocentius IV Decessores Nostri, qui exterarum gentium dominationem rebus italicis sæpius imminentem prudentia et fortitudine summa prohibuerunt.

Quod ad Siciliam vestram pertinet, fidei et pietati ejus in hanc Apostolicam Sedem paterna benevolentia Pontificum mutue cumulateque respondit. Revera ipsorum consiliis vigilantiæque, non mediocri ex parte siculi debent quod potuerint Saracenam servitutem effugere. Gratamque etiam et æquam libertatem ab Innocentio IV et Alexandro IV gens Sicula tunc impetravit cum, post Conradi Imperatoris obitum, summam imperii penes municipium esse placuit. Post autem si Clemens IV Carolum Andegavensem solemni ritu Siciliæ regem appellavit, cur Pontifex reprehendatur

nihil est. Fecit ille jure suo, fecit quod e republica siculorum magis esse judicavit, delatis imperii insignibus viro nobili et potenti, qui civicas res ordinare et exterorum ambitioni resistere posse videbatur: de quo viro vel ipsa maximarum virtutum domestica exempla sperare jubebant, fore ut juste et sapienter imperaret. Nec caussa est, quamobrem vel Urbano IV vel Clementi IV vitio detur, quod homo natione exterus regnum siculorum capessivit. Etenim præterquam quod exemplis hujus generis nec antea carebat nec postea caruit historia, siculi ipsi in potestatem externi principis illo eodem anno volentes concesserunt. Simul ac vero se Carolus inflexit in dominatum injustiorem, maxime ministrorum vitio præcipitata in perniciosam partem republica, desiderata certe non est Romanorum Pontificum in admonendo caritas, in corripiendo severitas. Constat inter omnes, quot quantasque curas Clemens IV et Nicolaus III adhibuerint, ut hominem ad æquitatem justitiamque revocarent. Quorum providentia pervicisset fortasse obstinationem viri principis, nisi viam rebus novis cruenta multitudinis ira subito patefecisset. Post inhumanam illam cædem, cujus, ubi furor constitisset, ipsos puduit auctores, conscientia officii impulit Martinum IV, ut siculos itemque Petrum Aragonium aliquanto severius pro merito ipsorum adhiberet. Nihilominus tamen eam severitatem et ipse Martinus et Honorius IV, Nicolaus IV, Bonifacius VIII lenitate et misericordia mitigarunt: iidemque non antea quiescere visi sunt, quam, omnibus iis controversiis per litteras legationesque compositis, siculorum saluti et legitimæ libertati, quantum fieri poterat, consuluerunt. Quibus ex rebus manifestum est, quod Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, verissime dixistis, fautores injusti dominatus vel popularis invidiæ concitatores appellari Romanos Pontifices nisi per summam injuriam non potuisse. In quo quidem Decessores Nostri justioribus judicibus usi

sunt iis ipsis hominibus siculis, qui, recenti adhuc cæde, Sedem Apostolicam fidentibus animis implorandam censuerunt.

Hæc commemorare voluimus, ut de tot tantisque injuriis Ecclesiæ et Pontificatui Romano impositis querelas Nostras publice testaremur: eodemque tempore ut Vos intelligeretis, gratas admodum accidisse Nobis communes litteras vestras, quibus easdem injurias summa voluntatum concordia Nobiscum pariter deploratis. Apparent in iis litteris episcopalis vestigia virtutis, cujus gratia forsan ignoscentior posteritas erit eorum temeritati, qui nihil dubitarunt Romanum Pontificatum, hoc est nobilissimum et maximum Italiæ decus, incesto ore lacerare.

Ceterum ex hoc ipso magis ac magis perspicitis, quod superiore mense Februario monuimus, quanta vigilantia providere oporteat ut fides catholica in tanta iniquitate temporum apud Italos conservetur. Pergite itaque, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, fortiter pro juribus Ecclesiæ propugnare, mendacia improborum convincere, fraudes detegere, siculosque universos in fide et amore retinere hujus Apostolicæ Sedis, unde iis, beneficio Apostolorum, christianæ sapientiæ lumen affulsit.

Divinorum munerum auspicem et præcipuæ benevolentiæ Nostræ testem Vobis, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, et populis curæ fideique vestræ concreditis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romæ apud S. Petrum die xxII Aprilis MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri anno quinto.

LEO PP. XIII.

DE PRÆCONIO REGINA SS. ROSARII

IN LITANIIS LAURETANIS

LEO PP. XIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Salutaris ille spiritus precum, misericordiæ divinæ munus idem et pignus, quem Deus olim effundere pollicitus est super domum David et super habitatores Jerusalem, etsi numquam in Ecclesia catholica cessat, tamen experrectior ad permovendos animos tunc esse videtur, cum homines magnum aliquod aut ipsius Ecclesiæ aut reipublicæ tempus adesse vel impendere sentiunt. Solet enim in rebus trepidis excitari fides pietasque adversus Deum, quia quo minus apparet in rebus humanis præsidii, eo major esse cælestis patrocinii necessitas intelligitur. Quod vel nuper perspexisse videmur, cum Nos diuturnis Ecclesiæ acerbitatibus et communium temporum difficultate permoti, pietatem christianorum per Epistolam Nostram Encyclicam appellantes, Mariam Virginem sanctissimo Rosarii ritu colendam atque implorandam Octobri mense toto decrevimus. Cui quidem voluntati Nostræ obtemperatum esse novimus studio et alacritate tanta, quantam vel rei sanctitas vel caussæ gravitas postulabat.

« PredošláPokračovať »