Obrázky na stránke
PDF
ePub

<<sibus confutandis pernecessaria est 1. » Quæ verba quamvis Theologiam scholasticam dumtaxat complecti videantur, tamen esse quoque de Philosophia ejusque laudibus accipienda perspicitur. Siquidem præclaræ dotes, quæ Theologiam scholasticam hostibus veritatis faciunt tantopere formidolosam, nimirum, ut idem Pontifex addit, <apta illa et inter se nexa rerum et caussarum « cohærentia, ille ordo et dispositio tamquam mi<< litum in pugnando instructic, illæ dilucidæ de<finitiones et distinctiones, illa argumentorum <firmitas et acutissimæ disputationes, quibus lux <a tenebris, verum a falso distinguitur, hæreti« corum mendacia multis præstigiis et fallaciis involuta, tamquam veste detracta, patefiunt et « denudantur 2, » præclaræ, inquimus, et mirabiles istæ dotes unice a recto usu repetendæ sunt ejus philosophiæ, quam magistri scholastici, data opera et sapienti consilio, in disputationibus etiam theologicis, passim usurpare consueverunt. - Præterea cum illud sit scholasticorum Theologorum proprium ac singulare, ut scientiam humanam ac divinam arctissimo inter se vinculo conjunxerint, profecto Theologia, in qua illi excelluerunt, non erat tantum honoris et commendationis ab opinione hominum adeptura, si mancam atque imperfectam aut levem philosophiam adhibuissent. Jamvero inter Scholasticos Doctores, omnium princeps et magister, longe eminet Thomas Aquinas; qui, uti Cajetanus animadvertit, veteres doctores sacros quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium quodammodo sortitus est 3. Illorum doctrinas, velut dispersa cujusdam corporis membra, in unum Thomas collegit et coagmentavit, miro ordine digessit, et magnis incrementis ita adauxit, ut catholicæ Ecclesiæ singulare præsidium et decus jure meritoque habeatur. Bulla Triumphantis, an. 1588.

* Ibid.

3 In 2 2, q. 148, a. 4, in fin.

Ille quidem ingenio docilis et acer, memoria facilis et tenax, vitæ integerrimus, veritatis unice amator, divina humanaque scientia prædives, Soli comparatus, orbem terrarum calore virtutum fovit, et doctrinæ splendore complevit. Nulla est philosophiæ pars, quam non acute simul et solide pertractarit de legibus ratiocinandi, de Deo et incorporeis substantiis, de homine aliisque sensibilibus rebus, de humanis actibus eorumque principiis ita disputavit, ut in eo neque copiosa quæstionum seges, neque apta partium dispositio, neque optima procedendi ratio, neque principiorum firmitas aut argumentorum robur, neque dicendi perspicuitas aut proprietas, neque abstrusa quæque explicandi facilitas desideretur.

Illud etiam accedit, quod philosophicas conclusiones angelicus Doctor speculatus est in rerum rationibus et principiis, quæ quamlatissime patent, et infinitarum fere veritatum semina suo velut gremio concludunt, a posterioribus magistris opportuno tempore et uberrimo cum fructu aperienda. Quam philosophandi rationem cum in erroribus refutandis pariter adhibuerit, illud a se ipse impetravit, ut et superiorum temporum errores omnes unus debellarit, et ad profligandos, qui perpetua vice in posterum exorituri sunt, arma invictissima suppeditarit. Præterea rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum jura conservavit, tum dignitati consuluit, ita quidem ut ratio ad humanum fastigium Thomæ pennis evecta, jam fere nequeat sublimius assurgere; neque fides a ratione fere possit plura aut validiora adjumenta præstolari, quam quæ jam est per Thomam consecuta.

Has ob caussas, doctissimi homines, superioribus præsertim ætatibus, theologiæ et philosophiæ laude præstantissimi, conquisitis incredibili studio Thomæ voluminibus immortalibus, angelicæ sapientiæ ejus sese non tam excolendos, quam pe

nitus innutriendos tradiderunt. Omnes prope conditores et legiferos Ordinum religiosorum jussisse constat sodales suos, doctrinis S. Thomæ studere et religiosius hærere, cauto, ne cui eorum impune liceat a vestigiis tanti viri vel minimum discedere. Ut Dominicianam familiam prætereamus, quæ summo hoc magistro jure quodam suo gloriatur, ea lege teneri Benedictinos, Carmelitas, Augustinianos, Societatem Jesu, aliosque sacros Ordines complures, statuta singulorum testantur.

Atque hoc loco magna cum voluptate provolat animus ad celeberrimas illas, quæ olim in Europa floruerunt, Academias et Scholas, Parisiensem nempe, Salmantinam, Complutensem, Duacenam, Tolosanam, Lovaniensem, Patavinam, Bononiensem, Neapolitanam, Conimbricensem, aliasque permultas. Quarum Academiarum nomen ætate quodammodo crevisse, rogatasque sententias, cum graviora agerentur negotia, plurimum in omnes partes valuisse, nemo ignorat. Jamvero compertum est, in magnis illis humanæ sapientiæ domiciliis, tamquam in suo regno, Thomam consedisse principem; atque omnium vel doctorum vel auditorum animos miro consensu in unius angelici Doctoris magisterio et auctoritate conquievisse.

Sed, quod pluris est, Romani Pontifices Prædecessores Nostri sapientiam Thomæ Aquinatis singularibus laudum præconiis, et testimoniis amplissimis prosecuti sunt. Nam Clemens VI 1, Nicolaus V 2, Benedictus XIII 3 aliique testantur, admirabili ejus doctrina universam Ecclesiam illustrari; S. Pius V 4 vero fatetur eadem doctrina hæreses confusas et convictas dissipari, orbemque universum a pestiferis quotidie liberari erroribus; alii cum Clemente XII 5, uberrima bona

1 Bulla In Ordine.

* Breve ad FF. Ord. Prædic. 1451.

3 Bulla Pretiosus.

5 Bulla Verbo Dei.

4 Bulla Mirabilis.

ab ejus scriptis in Ecclesiam universam dim nasse, Ipsumque eodem honore colendum esse a firmant, qui summis Ecclesiæ doctoribus, Greg rio, Ambrosio, Augustino et Hieronymo defertu alii tandem S. Thomam proponere non dubitaru Academiis et magnis Lyceis exemplar et mag strum, quem tuto pede sequerentur. Qua in memoratu dignissima videntur B. Urbani V vert ad Academiam Tolosanam: Volumus et tenor præsentium vobis injungimus, ut B. Thomæ d ctrinam tamquam veridicam et catholicam s ctemini, eamdemque studeatis totis viribus an pliare 1. Urbani autem exemplum Innocentius XII in Lovaniensi studiorum Universitate, et Bened ctus XIV 3 in Collegio Dionysiano Granatensiu renovarunt. — His vero Pontificum maximoru de Thoma Aquinate judiciis, veluti cumulus, In nocentii VI testimonium accedat: Hujus (Thoma doctrina præ ceteris, excepta canonica, habe proprietatem verborum, modum dicendorum, v ritatem sententiarum, ita ut numquam qui ear tenuerint, inveniantur a veritatis tramite de viasse; et qui eam impugnaverit, semper fuer de veritate suspectus 4.

Ipsa quoque Concilia Ecumenica, in quibus minet lectus ex toto orbe terrarum flos sapientia singularem Thomæ Aquinati honorem habere pe petuo studuerunt. In Conciliis Lugdunensi, Vier nensi, Florentino, Vaticano, deliberationibus decretis Patrum interfuisse Thomam et pene pra fuisse dixeris, adversus errores Græcorum, hæret corum et rationalistarum ineluctabili vi et fau stissimo exitu decertantem. Sed hæc maxim est et Thomæ propria, nec cum quopiam ex do ctoribus catholicis communicata laus, quod Patre Tridentini, in ipso medio conclavi ordini habendo

1 Const. 5a dat. die 3 Aug. 1368 ad Cancell. Univ. Tolo 2 Litt. in form. Brev., die 6 Febr. 1694.

3 Litt. in form. Brev., die 21 Aug. 1752. 4 Serm. de S. Thom.

una cum divinæ Scripturæ codicibus et Pontificum Maximorum decretis Summam Thomæ Aquinatis super altari patere voluerunt, unde consilium, rationes, oracula peterentur.

Postremo hæc quoque palma viro incomparabili reservata videbatur, ut ab ipsis catholici nominis adversariis obsequia, præconia, admirationem extorqueret. Nam exploratum est, inter hæreticarum factionum duces non defuisse, qui palam profiterentur, sublata semel e medio doctrina Thomæ Aquinatis, se facile posse cum omnibus catholicis doctoribus subire certamen et vincere, et Ecclesiam dissipare 1. Inanis quidem spes, sed testimonium non inane.

His rebus et caussis, Venerabiles Fratres, quoties respicimus ad bonitatem, vim præclarasque utilitates ejus disciplinæ philosophicæ, quam majores nostri adamarunt, judicamus temere esse commissum, ut eidem suus honos non semper, nec ubique permanserit: præsertim cum philosophiæ scholasticæ et usum diuturnum et maximorum virorum judicium, et, quod caput est, Ecclesiæ suffragium favisse constaret. Atque in veteris doctrinæ locum nova quædam philosophiæ ratio hac illac successit, unde non ii percepti sunt fructus optabiles ac salutares, quos Ecclesia et ipsa civilis societas maluissent. Adnitentibus enim Novatoribus sæculi XVI, placuit philosophari citra quempiam ad fidem respectum, petita dataque vicissim potestate quælibet pro lubitu ingenioque excogitandi. Qua ex re pronum fuit, genera philosophiæ plus æquo multiplicari, sententiasque diversas atque inter se pugnantes oriri etiam de iis rebus, quæ sunt in humanis cognitionibus præcipuæ. A multitudine sententiarum ad hæsitationes dubitationesque persæpe ventum est: a dubitationibus vero in errorem quam facile mentes hominum delabantur, nemo est qui non videat. Hoc

1 Beza-Bucerus.

« PredošláPokračovať »