Beiträge zur bretonischen und celtisch-germanischen Heldensage

Predný obal
G. Basse, 1847 - 209 strán (strany)
 

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 53 - Est aliud mirabile in regione quae dicitur Buelt. Est ibi cumulus lapidum et unus lapis superpositus super congestum cum vestigio canis in eo. Quando venatus est porcum Troynt, impressit Cabal, qui erat canis Arthuri militis, vestigium in lapide, et Arthur postea congregavit congestum lapidum sub lapide, in quo erat vestigium canis sui, et vocatur Carn Cabal. Et veniunt homines, et tollunt lapidem in manibus suis per spatium diei et noctis, et in crastino die invenitur super congestum suum.
Strana 87 - Mailcunus magnus rex apud Brittones regnabat, id est, in regione Guenedotae, quia atavus illius, id est, Cunedag, cum filiis suis, quorum numerus octo erat, venerat prius de parte sinistrali, id est, de regione quae vocatur Manan Guotodin, centum quadraginta sex annis antequam Mailcun regnaret, et Scottos cum ingentissima clade expulerunt ab istis regionibus, et nusquam reversi sunt iterum ad habitandum.
Strana 202 - Et primum quidem de origine statuque gentis pauca expediam, solam pene famam sequens in hac parte, nimia vetustate omnem fere certitudinem obscurante.
Strana 60 - Sabrina inundatur ad fissam, et märe inundatur similiter in ostio supradicti fluminis, et in stagno ostii recipitur in modum voraginis, et non vadit sursum, et est litus juxta flumen, et quamdiu Sabrina inundatur ad sissam, istud litus non tegitur; et quando recedit...
Strana 87 - ... depulsor tam regno quam etiam vita, supradictorum novissime in nostro stylo, prime in malo, major multis potentia simulque malitia, largior in dando, profusior in peccato, robuste armis, sed animae fortior excidiis, Maglocune, in tam vetusto scelerum atramento, veluti madidus vino de Sodomitana vite expresso, stolide volutaris?
Strana 60 - Et si fuerit exercitus totius regionis in qua est, et direxerit faciem 20 contra undam et exercitum trahit unda per vim, humore repletis vestibus, et equi similiter trahuntur. Si autem exercitus tergiversus fuerit contra eam, non nocet ei unda; et quando recesserit mare, totum tune litus, quod unda tegit retro denudatur, 25 et mare recedit ab ipso.
Strana 90 - Mariae visitandum et orandum confirmante abbate fraternitatem dilectam pro pace habita et pro beneficiis quae fecerant et amplius quae facturi erant. Inde redierunt reges pacificati promittentes veneranter obedire reverentissimo abbati...
Strana 90 - Melvas rege regnante in aestiva regione. Susceptus vir suscipiendus a Glastoniense abbate docuit confratres et diversas plebes seminans semen seminandum caelestis doctrinae. Ibi scripsit historias de regibus Britanniae. Glastonia, id est Urbs Vitrea, quae nomen sumpsit a vitro, est urbs nomine primitus in Britannico sermone [Ynisgutrin?].
Strana 202 - Nam super hac re varia opinio est, aliis arbitrantibus de Danis Northmannisque originem duxisse Saxones, aliis autem aestimantibus, ut ipse adolescentulus audivi quendam praedicantem, de Graecis', quia ipsi dicerent Saxones reliquias fuisse Macedonici exercitus, qui secutus Magnum Alexandrum immatura morte ipsius per totum orbem sit dispersus.
Strana 87 - Quid tu enim, insularis draco, multorum tyrannorum depulsor tam regno quam etiam vita, supradictorum novissime in nostro stylo, prime in malo, major multis potentia simulque malitia, largior in dando, profusior in peccato, lo robuste armis, sed animae fortior excidiis, Maglocune, in tam vetusto scelerum atramento, veluti madidus vino...

Bibliografické informácie