Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

cœpissem loqui cécidit Spíritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. Recordátus sum autem ver bi Dómini, sicut dicebat:

Joaunes quidem baptizávit

aquâ, vos autem baptizabimini Spíritu Sancto. Si ergo eamdem grátiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dóminum Jesum Christum; Ego quis eram, qui possem prohibére Deum? His auditis, tacuérunt ; et glorificavérunt Deum, dicentes: Ergò et Géntibus pœniténtiam dedit Deus ad vitam.

R. iij. Videns Petrus ventum validum, tímuit: et cùm cœpisset mergi, clamavit; et Jesus apprehendit eum, et ait: Módicæ fidei, quare dubitas ti? et † Cùm ascendissent in navículam cessavit ventus. Accépit eum Deus, et assumpsit de aquis multis: *Jesus. Glória Patri. Videns. Matth. 14. Ps. 17.

IN II. NOCTURNO. Ant. 8. C. Multi discipulórum Jesu abiérunt retrò dixit ergò Jesus ad Duodecim: Numquid et Vos vultis abire? Joan. 6,

Ant. 6. A. Respondit Simon Petrus: Dómine, ad, quem íbimus? verba vitæ æternæ habes. lbid.

Ant. 4. A. Nos credidimus,

et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei. Ibid.

. Magnus es tu, et fácieus mirabilia: . Tu es Deus solus. Ps. 85. Ex libro sancti Hieronymi Presbyteri, de Scriptó

S

ribus Ecclesiásticis. Lectio iv. Cap. 1. Imon Petrus, filius Joannis, provinciæ Galilæa, è vico Bethsaïda, frater Andréa Apóstoli, et princeps Apostolórum; post Episcopátum Antiochensis Ecclésiæ, et prædicatiónem dispersiónis eórum qui de circumcisióne crediderant,in Ponto, Galátia, Cappadocia, Asia, et Bithynia, secundo Cláudii imperatoris anno, ad expugnandum Simónem magum, Romam pergit : ibique annis viginti quin→ que Cathédram Sacerdotáfem tenuit, usque ad últimum annum Neróuis, id est, décimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronátus est, cápite ad terram verso et in sublime pédibus elevatis ásserens se indignum qui sic crucifigerétur ut Dóminus suus. Sepultus Roma in Vaticano, juxta viam triumphalem, totíus orbis veneratióne celebrátur.

[ocr errors]

R. iv. Dicit discípulis Jesus: Vos quem me esse dicitis? Respondens Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Jesus dixit ei: Beátus es, Simon Barjóna, quia * Caro et sanguis non revelávit tibi, sed

Pater meus qui in cœlis est. y. Est Deus in cœlo revélans mystéria, qui indicávit tibi.* Caro. Matth. 16. Dan. 2. Lectio v.

P

Cap. 5. Aulus Apóstolus, qui

[ocr errors]

merum duodecim Apostolórum, de tribu Bénjamin, et óppido Judææ, Gíscalis fuit; quo à Románis capto, cum paréntibus suis Tarsum Cilicia commigrávit à quibus ob studia legis missus Jerosólymam, à Gamaliele viro doctissimo, cujus Lucas méminit, eruditus est. Cùm autem interfuisset neci mártyris Stéphani, et acceptis à pontifice templi epistolis ad persequendos eos qui Christo credidérant, Damascum pérgeret, revelatione compulsus ad fidem, quæ in Actibus Apostolorum scribitur, in vas electiónis de persecutóre translátus est. Cùmque primùm ad prædicationem ejus Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, ab eo quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen et juncto sibi Bárnaba, multis urbibus peragrátis, revertensque Jerosólymam, à Petro, Jacóbo et Joanne Géntium Apóstolus ordinátur.

R. v. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; *Et portæ inferi nou prævalebunt adversùs eam.y. Urbs

fortitudinis Sion Salvátor; ponétur in ea murus`et antemurále. * Et porta. Matth. 16. Is. 26.

Lectio vj.

Elorum plenissimè de Tquia in Actibus Apos

ejus conversatióne scriptum est, hoc tantùm dicam, quòd post passiónem Dómini vicésimo quinto anno, id est, secundo Nerónis, eo tempore quo Festus procurátor Judææ successit Felíci, Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custódia adversùs Judæos de adventu Christi quotídiè disputavit. Sciendum autem in prima satisfactióne necdum Nerónis império roborato nec in tanta erumpente scélera, quanta de eo narrant históriæ Paulum à Neróne dimis sum, ut Evangélium Christi in Occidentis quoque pártibus prædicarétur, sicut ipse scribit in secunda Epístola ad Timótheum. Hic décimo quarto Neróuis auno, eódem die quo Petrus, Romæ pro Christo cápite truncatur; sepultusque est in via Ostiensi, anno post passiónem Dómini tricésimo séptimo.

B. vj. Simon, ego rogávi pro te, ut non deficiat fides tua; * Et + Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. . Convertam te, et ante fáciem meam stabis, et quasi os

49. JUNII, SS. Apostol. Petri et Pauli.

meum eris.* Et tu. Glória. Simon. Luc. 22. Jer. 15. IN III. NOCTURNO. Ant. 7. F. Dicit Jesus, Adhuc módicum vobiscum sum: quò ego vado Vos non potestis venire. Joan.

13.

Ant. 8. A. Petre, quò ego vado non potes me modò sequi; sequéris autem póstea. Ibid.

Ant. 5. B. Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modò 7 animam meam pro te ponam. Ibid. V. Perfecto ódio óderam inimicos tuos; R. Et inimíci facti sunt mihi. Ps. 138.

Léctio sancti Evangélii secundum Joaunem. Lectio vij. Cap. 21. N illo témpore'; Dixit Simóni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei Etiam, Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Et réliqua.

I

Homilia sancti Euchérii Epíscopi. Inter Serm. Euseb. Episc. Gall. in Vigil. S. Petri. Ntérrogat Dóminus Petrum, an se diligat, quem semper et ubique majórem amoris affectiónem erga se ostendere vidébat : sicut modò supériùs, cùm cæteri ad eum navígio venissent, ipse moras uavis expectáre non

381

pótuit; sed amóris immeusitáte cogente, in mare sè præcipitavit, ut velócius ad Dominum veníre posset. Simon, inquit, Joannis, diligis me plus his, qui tui amoris affectum erga me ostendis plus quàm hi? Dicit: Dómine, étiam tu scis quia amo te. Etiam, Dómine, amo te, et tu scis scis étiam quia amo te quantum diligo te; ego autem néscio, an plus cæteris diligam te. Dicit ei: Pasce aguos meos.

[ocr errors]

R. vij. Simon Joannis, amas me? Dómine, tu ómnia nosti; tu scis quia * Pasce amo te. Dixit ei: oves meas. . Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris dux super Israël. *Pasce. Joan. 21. 2. Reg.5. Lectio viij.

On vult Dóminus suos

Naguos alii committere,

nisi illi qui eum diligit; quos ipse tantùm dilexit, ut pro eis mori diguarétur. Et ideò priùs Ecclésia pastórem interrogat an se díligat, et sic postea pascendos agnos suos ei committit. Dixit ei iterùm : Simon Joannis diligis me plus his? Ait illi: Etiam, Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertiò: Simon Joannis, amas me? Tunc Petrus contristátus, et timens se habéri à Dómino suspectum, quia dixit ei tértiò: Amas me, respondeus dicit: Dómine

tu

ómnia nosti; tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Priùs agnos, deinde oves commisit ei; quia non solùm pastórem, sed pastórum pastorem eum constituit. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves; pascit filios, pascit et matres; regit et subditos, et prælatos Omnium ígitur pastor est, quia præter agnos et oves, in Ecclésia nihil est ; nihil, inquam, quàm quod suis pastóribus Christus commiserit.

B. viij. Cùm esses júnior cingébas te, et ambulábas ubi volebas: cùm autem senueris, * Extendes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quò tu non vis. 7. Ecce data sunt super te víncula, et ligábunt te in eis; et non egrediéris de médio eórum. * Extendes

Deum. In crucis namque patíbulo pósitus beatus Petrus, ibique manus extendeus ab aliis cinctus et ligátus est. Et méritò postquam ter Dóminum se amasse respondit, mortem suam ei Dominus nuntiávit. In ea, quantùm eum diléxerit, apertissimè demonstrávit.

B. ix. Cornélius Centurio déprecans Deum semper, vidit Angelum dicentem sibi : * Oratiónes tuæ ascendérunt in couspectu Dei; † Accersi Simónem, hic dicet tibi quid te opórteat facere.. Quando orábas cum lacrymis ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.* Oratiónes. Glória. Cornélius. Act. 10. Tob. 12.

[ocr errors]

AD LAUDES. Psalmi de Dominicá. TNtuens Petrus in

manus. Joan. 21. Ezech.3. claudum ex úlero

Lectio ix.

Cce Petrus, qui ter ne

Egaverat, ter Dominuta se amáre respondet, quátenùs amor déleat culpam, et dilectio tollat offensam. Et dicit ei Jesus: Amen, amen dico tibi, cùm esses júnior, cingébas te et ambulábas ubi volébas; cùm autem senuéris, extendes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis. Quod quid significet, Evangelista exponens, ait: Hoc autem dixit, significans quâ morte clarificaturus esset

[ocr errors]

1. E.

matris, dixit: In nómine

Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. Act. 3.

Ant. 2. B. Apprehensâ manu ejus, allevavit eum, et prótinùs consolidatæ sunt bases ejus, et plantæ. Ibid.

Ant. 3. A. Invénit Petrus hóminem ab annis octo jacentem in grabáto, et ait illi: Sanat te Dóminus Jesus; surge; et continuò surrexit. Act. g.

Ant. 7. F. Factum est ut Tabitha morerétur. Petrus conversus ad corpus,

dixit: Tabitha, surge; at illa apéruit oculos, et viso Petro, resédit. Act. 9.

Usque cœlestis pretiosa

Ant. 5. B Signa apostolátûs Pauli facta sunt in omni patiéntia, in signis et prodigiis, et virtútibus. 2. Cor. 12.

Capitulum. Act. 5.

Er manus Apostolórum

Phebant signa, et prodigia multa in plebe; ita ut in pláteas ejícerent infirmos, et ponerent in léc tulis, et grabátis, ut veniente Petro, saltem umbra illíus obumbraret quemquam illórum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.

Hymnus.

MBO divíni Próceres

A Senátûs ;
Príncipes cœli, sócii la-

bórum ;
Quos amor junxit, simul
una jungat
Pompa triumphi.
PAR fides, et par utrius-
que votum,
Corda divino penetrante
verbo,

Sub jugo Christi nimis obstinátas Subdere gentes. MAGNA VOS vidit, stupuitque Roma

Roma tot diris habitáta

monstris,

servat Sémina verbi. LAUS Deo Patri, genitóque Verbo,

Et tibi compar, utriusque Flamen: Nosque fac, tantis dúcibus, heátos Tángere portus. Ameu.

Annuntiavérunt opera Dei; . Et facta ejus intellexérunt. Ps. 63. Ad Benedictus, Ant.6.A. Triplicatur.

Hi sunt duæ olívæ, in conspectu Dómini stantes: habent potestátem claudendi cœlum, et percutere terram. Apoc. 11.

Oratio.

DEus qui hodiernam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martyrio consecrasti; da Ecclésia tuæ eórum in ómnibus sequi præceptum, per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum.

Fit Commemoratio omnium SS. Apostolorum per Ant. Vos estis, .Annuntiavérunt, de Commu ni, p. v.

DEus

Oratio.
Eus qui nos per beátos
Apóstolos tuos ad ag
nitiónem tui nominis ve-

Vidit excisis pénitùs se nire tribuisti ; da nobis eó

pulta

Numina fanis.
Torus in Roma superátus

orl is ;

Par locus tantis utrius-
que palmis,

rum intercessione, ut quod fides cognoscit, spes desideret et caritas apprehendat. Per Dóminum.

AD HORAS Psalmi de Dominica.

« PredošláPokračovať »