Obrázky na stránke
PDF
ePub

ri vel ob translationem

[ocr errors]

Festi dicenda sint II. Vesperc; Ant. Capitulum, Hymnus, et, sumuntur de Laudibus. R. In simplicitáte, quod est ix. in Officio Noct,

Ad Magnificat, Ant.6. A. Venit María Magdaléne annuntians discipulis: Quia vidi Dóminum. Joan. 20. Oratio Laudes.]

ut supra ad

DIE XXIII,

IN FESTO

SS. RAVENNI ET RASIPHI

MARTYRUM.

SOLEMNE-MAJUS.

Omnia de Communi plurium Martyrum, p. xj. additis quæ sequuntur. Oratio, Propitiáre, infra.

Psalmi de Dominica in toto Officio, exceptis quæ sequuntur. In I. Vesperis, loco ultimi Ps. Laudate Dominum, omnes gentes, p. 57. et ad II. Vesp., ultimi loco dicitur Psal. Nisi quia Dóminus, p, 73.

Responsoria Vesperarum,et iij. vj. et ix. Noc turnorum repetuntur à principio post. Glória

Patri.

Antiphone ad Magnificat et Benedictus triplicantur.

F

IN I. NOCTURNO: De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános. Lectio j. Cap. 8. Ratres, debitores sumus non carni, ut secundùm carnem vivámus. Si enim secundùm carnem vixeritis, moriémini; si autem spíritu fac. ta carnis mortificaveritis. vivėtis. Quicumque enim spíritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non euim accepis is spíritum servitútis iterùm in timóre sed accepistis spiritum adoptionis filiórum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ipse enim Spiritus testimónium reddit spirítui nos¬

[ocr errors]
[ocr errors]

QU

tro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et hærédes: hærédes quidem Dei, cohærédes autem Christi: si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Existimo enim quòd non sunt condigna passiónes hujus témporis ad futuram glóriam, quæ revelabitur in nobis. Nam expectátio creatúra revelationem filiórum Dei expectat.

Lectio ij.

Cimus autem, quóniam

S diligentibus Deum ómnia cooperantur in bouum, iis qui secundùm propósitum vocáti sunt sancti. Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imáginis Filii sui, ut sit ipse primogénitus in multis fratribus. Quos autem prædestinávit, hos et vocávit et quos vocavit, hos et justificavit : quos -autem justificávit, illos et -glorificavit. Quid ergò dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui étiam próprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis ómnibus tradidit illum; quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit ? Quis accusábit adversùs electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immò qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui étiam interpellat pro nobis.

[ocr errors]

an

Lectio iij. Uis ergò nos separábit à caritáte Christi? tribulatio , an angústia, an fames, an núditas, periculum, an persecutio, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter le mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis.) Sed in his ómnibus superámus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita neque Angeli, neque prin

[ocr errors]

neque

cipatus, neque virtutes, neque instantia futúra, neque fortitudo, neque altitúdo, neque profundum, neque creatúra ália póterit nos separáre à caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Dómino

nostro.

IN II. NOCTURNO.

R

Lectio iv. Avennus et Rásiphus fratres, in majóri

pari stúdio religiónis incolas salutáribus præceptis institúerent, à provinciæ Præfecto pátria pulsi, desertum quemdam locum qui nunc Mathíacus dicitur prope urbem Sagiórum petunt. Ibi ferinis tecti péllibus cùm radicibus tantùm vitam sustentárent revelante Deo, ipsórun sanctitas manifestári ómnibus, et ingens pópuli concursus ad eos fieri cœpit. Quo audito, irà æs

tuans

tuans Néustriæ Præfectus satellites mittit, qui nefárias manus in eos injícerent. Próperant impii sicárii, inventosque Dei servos divíni verbi præcónio ægrotorumque curatióni incumbentes tot plagis afficiunt, ut suo purpuráti sanguine in cœlum migrarent. Horum corpora à Christianis in dés rto sepulta diù delituérunt, donec manifestátà divinitùs ipsórum glóriâ, ecclésia ædificata est super ipsorum sepulchrum. Lectio v.

C

[ocr errors]

Um per multos annos sanctórum Martyrum córpora in Ecclésia Mathíaci quievissent ad sanctum Vedastum prope Bájocas transláta sunt, ne à Úanis ómnia diruéntibus contaminarentur. Quo autem témpore venerabilis Hugo secundus Bajocensem regébat Ecclésiam, múlier quædam sanctimoniális ter diversis diébus duos viros adstantes in somnis sibi vidére visa est, à quibus juberétur Epíscopum monére ut sanctórum córpora aliò transferret. Paret jussis múlier; Hugónem adit, narrat que ex ordine quæcumque víderat. Qui ubi compertum habuit revelationem

esse à Deo, sanctorum Martyrum córpora in Ecclésiam Bajocensem quam tunc construébat transferri decrévit.

Pars Estiva.

Lectio vj. Onvocatis igitur Clero, et pópulo, licèt jam longo sénio confectus, nudis tamen pedibus cum cæteris ad sancti Vedasti Ecclésiam perrexit, ubi effossà usque ad viginti pedes terrà, arcam saxeam invenerunt; qua reserátà, suavíssimus emanavit odor, et ossa sanctórum cervino cório involúta apparuerunt. Tum sacras reliquias Bajocas déferunt et in majori basilica cápsula auro argentóque ornatà inclúsas super altare in ipsorum honorem erectum cóllocant. Innúmeris miraculis sanctórum Martyrum memóriam Dóminus commendávit. Quibus permótus Odo primus Hugónis successor cùm majórem Ecclésiam absolvisset, sanctórum Martyrum córpora in altera capsa partim ex auro obríso confecta inclúsit, in qua per aliquot sæcula pretiós Mártyrum exúvia cultu condigno servátæ sunt, donec anno Dómini millésimo quingentésimo sexagésimo secundo, Calvinista eas cum multis aliis sanctórum reliquiis igni tradiderunt.

IN III. NOCTURNO.

Léctio sancti Evangélii se

cundùm Lucam. Lectio vij. Cap. 6. N illo témpore; Des-. cendens Jesus de mon38

te, stetit in loco campestri, et turba discipulórum ejus, et multitudo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri et Sidónis. Et réliqua.

Homilia sancti Joannis

Chrysostomi.

'Homil. 15. in 5. Matth.

Ictum est præsentibus, scriptum verò

tea essent futúri. Propté rea docens ad discípulos quidem réspicit, verùm nequáquàm in eis sua dicta determinat, sed indefinite et incircumscriptè cunctas beatitudines in commúne propónit. Non enim dicit: Beati estis vos, si pauperes fueritis; sed, Beati pauperes. Et certè etiamsi ad illos hoc directè, signatèque dixisset, futúra nihilóminùs fuisset ómnibus doctrina commúnis. Nam et cùm dicit, Ecce ego vobiscum sum ómnibus diébus usque ad consum-. matiónem sæculi; non ad eos tantummodo loquitur, sed per eos ad universum prorsus orbem. Et quando eos beatificat persecutió nem ferentes, exagitátos undique, et intolerabilia illa patientes, non eis solùm sed et cunctis, éadem impléntibus texit co

rónam.

Lectio viij. Uidnam possit his præceptis inusitátius in

[ocr errors]

quæ

veniri, per quæ illa nobis desideranda dicit álii putant esse fugienda? Egére dico, atque lugere, persecutionem pati audíre maledicta : nihilóminùs non modò id dixit, verùm étiam fácilè persuasit, nec duobus aut de cem, non viginti aut centum hominibus, aut mille, sed universo jam penè mundo. Cùmque diceret

et grávia, contráque muk tórum consuetudinem veniéntia, nihilominùs admirabátur vénerans ómnia illa audientium multitúdo: tanta quippe erat virtus docentis. Attamen ne putáres quòd quolibet modo audíre maledicta, præstá. ret beátos, duos tantùm separávit modos, cùm scilicet vel propter ipsum audiuntur, vel falsa jactantur. Si verò ista non fúerint, non modò non est beátus hæc audiens, verùm étiam misérrimus. Deinde réspice rursus in præmium: Quóniam merces vestra multa est in cœlis. Tu verò etiamsi non per singulas beatitúdines regnum áudias repromitti, nequaquàm tamen mæróre turbéris,

[blocks in formation]

solabuntur, et misericordes misericórdiam consequentur, et mundi corde Deum videbunt, et pací fici filii Dei vocabuntur ; nihil omníno álind nisi cœleste regnum per hæc cuncta desiguat. Qui enim horum dicuntur potíri, illud sine dubio consequentur. Ne igitur tantummodo páuperuin spíritu hoc esse præmium suspicéris, sed et esuriéntium justítiam, et mitium, et prorsus ómnium quos idem beatitúdinum textus inclúdit. Proptéreà enim in cunctis virtutibus et promissiónibus beatitúdinem pósuit, ut ne quid sensibile sperandum putáres; neque enim esset beátum tálibus coronári, quæ in præsenti vita continuò solvuntur, ac defluunt, et fugáciùs quàm umbra prætervolant.

Oratio.

Ropitiáre, quæsumus,

[blocks in formation]

Incéntius à Paulo Pódit non procul ab Aquis-Tarbellis in Aquitánia natus, à púero eximiâ in pauperes caritáte enítuit. A custódia paterni gregis ad litteras evocálus, humánas Aquis, divínas cùm Tolosa, tùm Cæsaraugustæ dídicít. Sacerdótio initiátus, et Theo. lógia laurea insignitus cùm Tolósam Massiliâ re

PDomine, nobis famu diret, in Turcas incidit qui,

lis tuis per sanctórum Mártyrum tuorum Ravenni et Rásiphi mérita gloriósa, ut eórum piâ intercessione ab ómnibus semper protegámur adversis. Per Dó

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »