TONI OCTO IT EORUM SPECIES. Ix hocce Breviario cuilibet Antiphonæ præfigitur Numerus et Littera. Numerus Tonum designat : Littera Toni Terminationem. Intonationes Psalmorum in Nocturnis , Laudibus et Vesperis Festorum duplicium et suprà , ac dierum Dominicorum tantùm servantur ad primum Versum : reliqui Versus à Dominante in directum resumuntur. Idem observatur in parvis Horis et Completorio Festorum Annualium et Solemnium majorum tantùm. Canticorum autem Evangelicorum Intonationes, quæ in omni Officio fiunt ad primum Versum , in Duplicibus et suprà, ac in Dominicis servantur etiam ad singulos Versus ; excepto Cantico , Nunc dimittis. cujus Intonatio in quocumque Officio servatur tantùm ad primum Versum. Quia verò in primo Versu Cantici , Magnificat. propter ejus brevitatem. Intonatio et Mediatio ut plurimùm compleri nequeunt , in cæteris ejus Versibus recurrendum est ad Mediationem , quæ ad Bengdictus. eodem in Tono notatur. Mediatio fit in omnibus Versibus , eodem modo quo in primo, nisi sit dictio monosyllaba , vel Hebræn non declinata. Terminatio in omnibus Versibus semper eadem est. ne in primo. |