cetiis reliquis longe excelluisse, quis ignorat? Vicerunt ergo joci facetiæque eloquentiam verbosam. Immo vero facultas dicendi secuta est: ceterum cum orator omnem suam operam, curam, et diligentiam in nulla fere alia re collocare soleat, quam ut in dictione sua sermonis elegantia eniteat, haud scio melius, an ullibi, præterquam apud Comicum, verborum illa mundities atque elegantia, quam orator studiose observat, eminentior sit, magisque conspicua: pereleganter enim Poëta ait: Mortales immortales flere si foret fas; Flerent Divæ Camoenæ Nævium Poëtam. Etenim si musæ ipsæ, quod antea dixi, Plautino voluerunt loqui sermone, si Romanæ linguæ lex quædam est Plautus, si Romana loquendi figura in Plauto efflorescit, si denique nulla elocutionis figura a Grammaticis tradi potest, cujus apud Plautum non exemplum petatur; ecquam ejus dictionem putabimus? an hac festivitate Plautina ac lepore ullam scriptionem conditiorem reperiemus? Sunt tamen qui aures mihi scalpuriunt, et nescio qua freti audacia Plauti laudes non modo verbis, sed reapse extenuare mollireque suis conantur dicteriis. Et hi vel antiquiores sunt, vel recentiores. Inter veteres Plauti contemtores familiam ducit Horatius Flaccus, qui tale, seu serio seu joco, in Plautum effutivit cavillum : At nostri proavi (inquit) Plautinos et numeros et Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Ecce exortus est antesignanus omnium obtrectatorum Plauti Horatius; cujus e ludo tanquam ex equo Trojano innumeri sanniones egressi sunt. Hinc clamosus alius corax, Terentianus ille Aristarchus, cui in Plautum audacter, ne quid gravius dicam, hæc talia pronuntiare non erubuit: Hæc Plautina sunt,' inquit, 'cum in iisdem longa sit disputatio, sed mire a Terentio proferuntur ad ejus exemplum, et, quod est plus, carent Plautinis nugis.' Quibus e recentioribus consonat nescio quis Minturnus, qui insulse 'non pauca insulsa in Plauto nostro reperiri' vehementer admodum disceptavit. Sed quid tandem? an ista patienter adeo in Plautum quotidie dici patiemur? nihil minus. Sublinendum est os eruditulis istis audaculisque Zoilis, ut cum se cicadam ala corripuisse animadverterent, palinodiam canere incipiant. Sed ne longior sim, quam necesse est, justoque magis excandescam, sententiam illam Horatianam, in qua multi sese ad insaniam usque jactitarunt hucusque, probabilibus, uti spero, argumentationibus refellam. Laudent ergo, quicumque velint, Horatium dictionis Plautinæ arbitrum, laudent judicium ejus gravissimum, admirentur etiam, modo et ipse tuto assentiri queam iis viris, qui mihi videntur, quasi quædam platanus satis spatiosa, ad opacandum hunc locum, patulis undiquaque diffusa veritatis ramis: Varroni puta, Elio Stiloni, Macrobio, Agellio, sexcentis aliis, quorum supra mentio facta, neque id, ut opinor, injuria: quandoquidem enim constat Horatium fuisse hominem iracundum, judicium hoc ejus tanti non videtur faciendum, quod scilicet ex præcipitato affectu sic temere effudit. Sed sic agam. Aut Horatius veritatem hac in parte dissimulavit, aut Poëta non fuit. At Poëtam fuisse Horatium præconio domestico edicit ipse Horatius: Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem Carminis, nomenque dedit Poëtæ. Atqui Poëta,' ut Plautus noster monet, cum fabulas cepit sibi, quærit quod nusquam est gentium.' Et Lucillius, antiquus et nobilis ille Satirarum scriptor, dixit: 'Pergula pictorum; veri nihil, omnia ficta.' Ex quo illud intelligitur, Horatium Flaccum, cum hanc tulisset sententiam, subventanea velut anicularum deliramenta peperisse. Et quid mirum est? Nam idem prorsus judicium præposterum valde tulit de Laberio et Chorilo, Poëtis præstantissimis ante Horatium. Archelaum quippe legimus, numisma aureum pro singulis versibus Choerilo numerasse. Scilicet id verum est, quod dici solet! Tres mihi convivæ prope dissentire videntur, Itaque ut rex Atheas religiosissimo sanctissimoque se obstringebat juramento (jurabat enim per Aquilonem et Acinacem) se equi hinnitum potius, quam Ismeniæ tibicinis Græcorum præstantissimi modulos malle audire; (quo quid absurdius?) sic Romulus, cum ceteri alerentur Ambrosia et Nectare, rapis vesci maluit. Nec invenuste proverbio dici solet. 'Præterit asparagos, ut edat carduos asellus.' Simili mihi ratione judicium illud Grammaticelli mangonisque, nescio cujus Minturni, coërceri reprimique videtur posse. Sed missis istis Plauti contemtoribus, de iis aliquid dicam quoque, qui dictare non erubescunt, juventutem Christianam lectione Plauti Comoediarum plurimum corrumpi ; redolere item antiquitatem obsoletam; et denique dictionem Plautinam esse corruptam, in pravumque planitus conversam negligendam igitur, et ab omni lectione arcendos humaniorum literarum studiosos. De prioribus ut primo dicam, on sum nescius D. Augustinum omnem suam ætatem gravissime detestari, quam in lectione profanorum auctorum desumsit. Neque hoc etiam diffiteri possum, in Comoediis Plautinis introduci sæpe meretrices procaces, avaros lenones, parasitos edaces, adolescentes dissolutos, senes stultos, veteratores, et fallaces servos, mores mollissimos, Massilia dignos vel Tarento, jocos denique non facetos, sed obscoenos, tanquam e Suburra, aut Velabro, Tuscoque Vico oriundos. Sed quid tum? an propterea e manibus adolescentum humaniorum excutiendus est is, qui tot annis, tot sæculis in doctissimorum virorum oculis, qui in manu sinuque fuit perpetuo? minime gentium. Si enim in his inest aliquid probri, quod capiat incautos, nemo tamen tam inconsideratus erit judex, quin id non Plauto, sed Comœdiæ imputandum et dicat et sentiat. Atqui ne huic quidem jure tribui posse fatebitur is, qui consideraverit, esse illam imitationem vitæ, speculum consuetudinis, imaginem veritatis. Nimirum in hac bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, optima denique spes cum omnium rerum desperatione ut plurimum confligit: adeoque a tot ac tantis turpissimis sceleribus præclarissimæ virtutes quasi superantur. Quæ cum ita sint, mihi id hominum genus Comœdiæ ideo irasci solitum, quod vitia et mores depravati ibi continentur, simile videtur illis mulierculis, quæ ipsæ turpes et deformi præditæ vultu cum sint, speculo suo irascuntur, quod formosam sui non referat imaginem. Quapropter qui petulantiam, fraudationem, scelus, turpitudinem, libidinem, avaritiamque sibi in Comoedia, tanquam in speculo, proposita non ægre modo ferunt, sed et ira stomachoque idcirco ardent; his hoc do consilii, ut ne peccent, certo persuasi, ab omni Comœdiæ immitiore morsu tum demum se fore immunes. Et si hanc ob causam Plautus legendus non esset, quod vitia perstringit; quis quæso Homeri Iliada, quis ejusdem Odysseam, hinc inde variorum hominum vitiis sceleribusque conspersam, in unum collegisset? quis unquam legisset? Non minus enim quam Plautus noster vitia sæpius taxat, adulterium videlicet Paridis, Circes, Calypsus, Veneris; intemperantiam procorum; scelera alia. An Augustus Virgilium, Didonis et Æneæ amores lascivos pertractantem, tanto unquam habuisset in honore? nec Aristophanis Comœdiæ, satis non nullibi flagitiosæ, a Chrysostomo fuissent absque flagitio tanta lectitatæ diligentia et accuratione. D. Hieronymus signandus nigro calculo, quod Plautina lectione tantopere delectatus fuit? Ciceronem denique, non semper Vestæ pedissequos imitatum, quis sequeretur? Quis Juvenalem? Horatium? et quid multis? abjiciendæ epistolæ D. Pauli, Gentium illius doctoris; quibus præsertim introducit flagitium horrendum incestus; Ethnicorum nefanda scelera, cane pejus et angue fugienda! quin immo tota Scriptura sacra perpetua foret obliteranda oblivione, omnique ætati, ad Catonum severiorum normam de vitiis fugiendis, conticescendum. Sed et illi ipsi liberiorum morum Aristarchi hisce facile assentiunt, qui, ut Poëta canit, ut plurimum, Curios simulant, et Bacchanalia vivunt. Quemadmodum igitur sacrarum Literarum monumenta non idcirco videntur vitia recensere, ut ea imitemur, sed (quod optimum est) ut aliena insania ad nostram utilitatem fruamur, ita Poëtarum scena, Comicorum scelera (quorum messem undiquaque maximam licet metere) tanquam in speculo eminentiore depingit, ut peccatorum turpitudine propalam conspecta, hominibus terrorem incutiat; contra ad pietatem sedulo colendam excitet. Nam quid causæ fuisse putamus, cur Demodocus ille Phæacensis Martis et Veneris amplexus decantavit? an quod adulterio adularetur? non, non: sed quod cauterium libidini adhibere cuperet. Et si (ut lex vult Julia) non verba mochantia, sed ipsa facta puniuntur,' quis Plauto jure succenseat? facit enim id suo quodam jure, si puerilia quædam et indecora adducit in Theatrum, hanc, ut opinor, ob causam, ut hac ratione homines vel solo recogitatu mores improbos amitterent. Quare ut vina opposita vinosum facilius proritant ad bibendum, quam abstemium; ita libertas illa in Comodia animum nequam et improbum incitare facile potest: castum virum et integrum non potest. Non immerito ideo etiam Poëtarum lectio immenso alicui mari comparatur ; in quo licet scopuli sint acuti, vada etiam difficillima, non tamen cautus idemque diligens nauta ad ea navem suam impellit: pari ratione in Poëtarum libris sunt scopuli quidam, ad quos cum impelli non expedit, vir bonus strenue prætervehitur: non secus atque socii Ulyssis, qui, ut Sirenum dulcissima modulamina devitarent, aures sibi cera liquefacta obturarunt; atque ne blandimentis illis ad libidines allecti naufragium facerent, scopulos prætervolarunt. Recte igitur etiam Livia viros nudos nihil differre castis fœminis a statuis dixit. Cumque in studiis nostris nihil aliud præter delectationes quæramus, quid impediat, quominus jocos ejusmodi facetiasque urbanas severioribus nostris studiis admisceamus, ut ita animus ex forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessæ nonnunquam conquiescant? Nec vero propterea Plautinas fabulas abjiciendas censeo, licet maculæ quædam iis, vel sui vel sæculi vitio, inspersæ inveniantur. Ut enim vinum generosum, vinum |