Obrázky na stránke
PDF
ePub

quasi tria editionum stemmata erant: Aldinæ, Juntinæ et Ascensiana editiones (plane ut in Virgilio); quæ omnes quum et a superioribus et a se invicem manifesto discederent, tum suam quæque familiam et quasi propaginem editionum secutarum habuit; licet subinde ab una familia ad alteram transfugisse videantur editores. Aldina prima prodiit 1501. Eam secutæ tres aliæ, 1509, 1519, 1527, quæ nihil in textu novasse videntur; sed quarum tamen emendatissima putatur 1519. Repetierunt Aldinum textum plures aliæ, ut Basil. 1520, item fere, Veneta 1540, 1573, Parisinæ quædam ut H. Stephani I, 1513, etc. Contra Aldi junioris editiones, quibus Muretus præfuit, in multis a priscis Aldinis discedunt, novamque recensionem constituunt. Earum prima fuit 1551, sæpius deinceps repetita; etiam cum scholiis J. M. Bruti 1561, 1570, etc. Expresserunt hanc juniorem Aldinam s. Muretinam etiam Rouilliana 1559, Lugdunenses 1566, 1610, etc. Paullus autem Manutius a. 1566 et 1568 Lambinianum repetiit.

Juntina prima, a Phil. Junta expressa est a. 1503, quam secutæ ex ejus officina duæ aliæ, 1514 et 1519. Inter emendatissimas habendæ Juntinæ, nimiumque neglectæ sunt ab editoribus; quamquam non defuerunt, qui eas seque

rentur.

Ascensiana, h. Jodoci Badii Ascensii commentariis instructa, prima prodiit a. 1503; quam secutæ (1505, 1506), 1511, 1516, 1519 et 1529. Si verum dicendum, respectu ad textum universum habito Ascensianæ ab antiqua recensione, quam habet Veneta 1492 et ejus familia, non multum discedunt; in singulis lectionibus quædam omnino aliter exhibent. Sed in his ipsis etiam editt. 1519, 1529 a prioribus sæpius dissentiunt; nam lectiones ex Ascensianis 1503, 1511, 1516, laudatas reperias, quæ non sint in illa 1519. Scilicet in hac subinde Ascensio Matth. Bonfinis

imposuit. Transcriptæ autem ex Ascensianis complures Venetæ, ut 1536, 1543, 1558; Lugdunenses, ut 1519; Parisinæ, ut 1528, 1543, inprimis ex Ascensiana ultima 1529 expressæ sunt editt. Parisinæ Roignii, Vascosani et Richardi. Vid. Cuning. Animadv. c. VIII.

Maxime memorabilis et inter classicas referenda est editio Lugdunensis a. 1511, et summæ raritatis, et emendatæ sanæque lectionis nomine. Sed quis ei vir doctus præfuerit, non certo constat; quamquam probabile est, Simonem Carpentarium fuisse. Id apertum, diligentem accuratæque doctrinæ virum fuisse. Fundamentum editionis est textus Aldinus, sed multa ex antiquis libris editor in eo correxit. Ducta haud dubie ex hac Argentinensis ex ædibus Matth. Schurerii, qua Horatii opera separatim prodierunt, annis 1514-1517; quod facile intelligatur ex inscriptione tomi IV an. 1517, comparata cum inscript. Lugdunensis.

Ge. Fabricius, Chemnicensis, exemplo Juntino, ut videtur, pro fundamento posito, codices etiam mss. in subsidium vocavit, deditque Horatium cum argumentis et castigationibus, Lipsiæ 1570, quæ editio post sæpissime repetita est. Inprimis autem unus omnium maxime promeritus est Fabricius de antiquis Horatii Intpp. vel Scholiastis, non Acrone et Porphyrione solum, sed et, quorum pauca tantum fragmenta exstant, C. Æmilii, Julii Modesti et Terentii Scauri; in quibus restituendis ac emendandis operam per multos annos assiduam posuit; cujus fructus publici usus fecit editio Henricopetrina 1555, inter præstantissimas, sed et rarissimas numeranda.

Glareani prima editio 1523 fere ducta est ex Aldina 1519, sic tamen, ut ipse nonnulla, audaciori interdum conatu, correxerit. Repetita sæpius.

Editiones Sim. Colinai 1528, 1531, 1533, etc. presse se

quuntur Aldina exempla; de fonte Gryphianarum 1530, 1533, etc. nihil adfirmare ausim; nisi quod Gryphianæ 1559, 1566, 1567, ex Muretinis ductæ videntur.

Robertum Stephanum I in editione prima 1539, iisque, quæ secutæ sunt, Juntinum exemplum operis imitandum dedisse, suspicor. Multo plus adjumenti Horatio attulit Henricus Stephanus II, dum in consilium adhibuit lectiones codd. Lambini, Cruquii, Fabricii, Mureti; deinde et paucula, quæ aliunde habuit, sive codices, sive excerptas lectiones, consuluit, magnumque se et generosum, sed modestum quoque, in emendando criticum præstitit. Sunt editt. 1577, 1588, 1592, 1600. Denique Ro. Stephanus III, a. 1613 editionem minorem evulgavit, cum notis J. Rutgersii, in quibus multa utilia, inprimis ad crisin. Textus expressus est fere ex edit. D. Heinsii, etiam cum plerisque illius emendationibus.

Basileensium primariæ sunt tres ex officina Valentini Curionis (quibus præfuit Michael Bentinus), 1524, 1527, 1531, ex Juntino exemplo, ut arbitror, ductæ, sed adhibito etiam vetusto codice Jo. Sichardi, ut Bentinus in præfatione testatur. Has ex impressis emendatissimas esse judicabat Fabric. ad Carm. I, 6. Henricopetrina prima, 1545, sequitur editt. Curionis. Secunda est Fabriciana 1555, ex qua etiam textus repetitus est in tertia 1570 et quarta 1580; quarum utraque variorum Intpp. commentariis onerata atque obruta est; quod jam in prima factum erat.

Antuerpienses, ex officina Mart. Nutii, duæ, 1557 et 64, cum Theod. Pulmanni notis, ex Aldino textu ductæ, sed ob emendationes Pulmanni, et collatos ab eo codd. admodum utiles. Plantiniana non unius generis sunt. Prima fuit cura Raphelengii 1558, ex Aldino exemplo, recusa 1575, 1590 · et 1608. Tum ex recensione Pulmanni, 1566, recusa deinceps 1577, 80, 82, 87, 1610, 77. Hinc ex ea prodierunt

Heinsiana 1606, item Cruquianæ 1573, 1578, 1586, 1678. Ex officina Plantiniana Raphelengii Lugd. Bat. prodiere Cruquianæ 1593, 1597, 1603, 1604, 1611 et 1620, seu ultima; et minores editiones, 1594, 1604, tum Heinsianæ 1605, 1610, 1709.

Dionysii Lambini, magni illius Horatii sospitatoris, a quo novam ætatem editionum ordiri fas est, editio prima, ad fidem decem codd. MSS. emendata, prodiit a. 1561; altera et ultima, ab ipso quidem accurata, a. 1567. In hac adornanda VII aliis etiam codd. mss. usus est, et quædam in textu novavit. Quum certatim utraque editio per Galliam, Germaniam et Italiam repetita est; in quibus princeps est illa a. 1605, ob adjecta Turnebi et Marcilii commentaria : tum recensio Lambini in multas Venetas, innumerasque alias editt. est illata.

Jacobus Cruquius ad undecim codd. MSS. in quibus omnium, qui noti sunt, præstantissimi quidam, Horatium recensuit et commentario illustravit. Prima editio prodiit 1578 apud Plantinum, postquam jam a. 1565 librum IV carminum, et 1573 Sermones separatim ediderat. Sæpius ea recusa est; sed in editione 1597 primum accessit ineditus Scholiastes, vel, ut Cruquius dicit, Commentator, hoc est, sylloge scholiorum, quæ ille ex codicum Blandd. margine et interlineari spatio laboriosissimo studio eruit. Fuerunt (in his Barthius et T. Faber), qui huic commentatori exiguum admodum pretium statuerent; nam nihil in eo esse, quod non in Acrone et Porphyrione jam legatur. Quod licet negari non possit, confluxisse quasi videri ex illis scholiasten Cruquianum, tamen is quædam subinde addit, alia aliter, luculentius etiam interdum, exponit, atque hactenus sua ei dignitas relinquenda est. Deinde huic edit. Cruquianæ etiam adnexus est Jani Dousæ, patris, commentariolus, quem huc usque non ita, ut opus erat,

inspexere Intpp. Horatii. Repetita autem est hæc editio a. 1603, 1611, quæ classica est, sed admodum rara, tum 1620 et 1678.

Greg. Bersmanni prima Lipsiæ prodiit a. 1602, cum variis lectt. sex codicum; et sæpius sub prælum est revocata.

Ex officina Plantiniana Raphelengii primum exiit a. 1605 Horatius ex recensione et cum notis Dan. Heinsii. Repetita est in eadem officina a. 1610 et 1709. Tum apud Elzevir. a. 1612, animadversionibus auctioribus et cum libro de Satyra longe præstantissimo; item 1628 et 1629 (quæ classica est), et forma minore sine notis 1653. Denique, sine notis etiam, Amstel. 1676, 1696, et Edimb. 1704. Ex Heinsiana autem ductæ Rutgersiana 1613 (ut vidimus), item haud dubie Schrevelianæ, et quædam aliæ.

Lavinus Torrentius Horatium, subjecto textu vulgato, emendavit et recensuit ad fidem aliquot codicum. Prodiit prima editio a. 1608 ex officina Plantiniana; et est numeranda inter principes: repetita a. 1620, 1708.

Tanaquillus Faber Horatium recensuit et castigavit, sed e solo ingenio, a. 1671. Heinsium inprimis acriter in notulis suis insectatus, sed eo ipse sæpe non continentior. Expressus ex ejus recensione est textus Dacerii.

Petrus Burmannus edidit Horatium primum a. 1699, cum Rutgersii lectt. Venusinis, doctis et ad crisin utilissimis; deinde 1713 emendatum ad fidem codd. MSS. et ad Bentleii editionem, a qua tamen, ubi ille audacior est, recedit. Utraque editio ad usum criticum præclara.

Prodiit anno 1699 etiam Cantabrigiensis editio Jac. Talbot, quum a splendore, tum a diligentia recensionis, et variarum lectt. elencho commendanda. Recusa est 1701, et repetita a Jo. Pine, qui æneis tabulis incidit Horatium 1733.

Willelmi Baxteri prima editio exiit a. 1701. Nullis ille

« PredošláPokračovať »