Obrázky na stránke
PDF
ePub

tiones versionesve in lucem prodierunt, quas non uno doctrinæ et ingenii genere præstantes hic memorare juvat.

1o Horatius, cum scholiis et adnotationibus. Braunhard, Lips. 1831, in-80 maj.

2° Versiones gallicæ, Horace traduit en prose par Goubaux et Barbet, Paris, 1828. par J. F. Stiévenart, Paris, 1828. Traduction en vers

[ocr errors]

par Ragon, Paris, 1831. – par le général Delort, Arbois, 1831.

3o Versiones germanicæ, Horatii Satiræ, übers. von Dr. C. Kirchner, Stralsund, 1829, in-4°. — Epistolæ, von Rector Dr. Fr. v. P. Hocheder, Regensburg, 1830, in-12, maj. Prima Satira, von J. H. Voss, F. A. Wolff und C. Kirchner, Frankfurt, 1830, in-8°. Odæ cum notis, vom Verfasser des deutschen Versbaus, Berlin, 1831, in-8° maj.

Volumen claudit Index Universus, qui nomina, res et verba uno eodemque tenore complectitur, ut nuntiarimus in primi voluminis præfatione, p. VIII.

Ea sunt, lector benevole, quæ de mea ad absolvendam hanc Horatii editionem diligentia te monitum volui. Quæ ut tibi grata sint et accepta vehementer opto atque expeto; neque totum laborem nimio damnes fastidio, si qua occurrant peccata quibus obnoxia est humana fragilitas. Vale.

Datum Parisiis, decembri mense, 1831.

N. E. L.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

Q. HORATII
HORATII FLACCI

VITA

AUCTORE

C. SUETONIO TRANQUILLO1.

Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino2 et exauctionum coactore, (ut vero credi-. tum est, salsamentario, quum illi quidam exprobrasset in

1. Suetonium Tranquillum constat libellum scripsisse de poctis, quo eorum vitas complecteretur; v. Isid. Orig. VIII, 7. Ex eo servarunt viri docti vitas Lucani, Terentii, cet. Jam in codicibus antiquis reperta est vita Horatii, quæ diserto tribueretur Suetonio. Eam primus P. Nannius e cod. Buslidiano Miscellaneorum suorum libri III, c. 1 inseruerat. Deinde e cod. Bland. antiquiss. a Bernardino Lauredano acceptam Muretus editioni suæ a. 1858 præfixerat, sibique primus edere perperam visus erat. Post et Cruqu. ex eodem cod. edidit. Mendosissima initio erat, sed viri, docti post e vetustis MSS et conjectura pleraque emendarunt, imprimis Rutgersius, Gronovius, Casaubonus, Vossius. Sed essetne ea vita omnino Suetonii, necne, dubitatum est. Qui istud defendunt, urgent fere similitudinem dictionis cum stilo Suetonii. Quæ licet negari nequeat; tamen admodum infirmum e tali similitudine argumentum est. Illud autem gravius, quod Porphyrion ad Epist. II, 1 pr. scribit: << Apparet, hunc librum hortatu Cæsaris scriptum esse. Cujus rei etiam

HOR. III.

Suetonius auctor est. Nam apud eum epistola invenitur Augusti, increpantis Horatium, quod non ad se quoque plurima scribat. » Hoc inquam plus momenti habet; quanquam et, si durior sis, dicere possis, non ideo necesse esse, ut hæc, quam hodie habemus, Horatii vita a Suetonio sit, nam posse nihilo sečius grammaticum seriorem ejus auctorem esse, et modo illud de Augusto e Suetonio sumpsisse. Sed vel sic facile inducimur ad rectissimum de hac vita judicium esse eam omnino a Suetonio, sed grammaticos et librarios monachos, qui illam transcriberent, vel omisisse, in suo quemque exemplo, quædam, vel alia de suis interpolasse; quod ultimum de infami illo loco de speculato cubiculo certissimum est. Ceterum Porphyrionem etiam vitam Horatii scripsisse, ipse testatur ad Serm. I, 6, 41.

2. Libertino, vid. Serm. I, 6, 45 quidem deest in quibusdam editis; elegantius adest in MSS. Pro exactionum, quod vulgo legitur, præclare emend. Gesn. exauctionum h. finitarum s. peractarum auctionum i. venditionum publicarum ; in quibus et

I

altercatione : « Quotiens ego vidi patrem tuum bracchio se emungentem?) bello Philippensi, excitus3 a M. Bruto imperatore, tribunus militum meruit ; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit; ac primo Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur1 isto epigrammate : Ni te visceribus meis, Horati, Plus jam diligo, tu tuum sodalem Ninnio videas strigosiorem.

præcones essent, h. qui starent ad hastam, oblataque pretia enuntiarent, et coactores, h. qui ab his, quibus attributæ fuissent in auctione singulæ res, pretium exigendum s. colligendam pecuniam in se reciperent, pacta centesima parte; ut apparet e Cic. Rabir. Post. 11. Tale munus obierat Horatii pater, et inde reculam sibi compararat. Cf. Serm. I, 6, 91.

Pro ut vero quidam libri ap. Rutg. ut vere, unde Casaub. legebat fere. Salsamentarius, qui salsamenta facit, vel vendit, vтoжλng. Dacer. vertit un charcutier. —Immungentem pro emungentem in libris Rutgersii et sic Baxt. mungentem Casaub. Laudatur auct. ad Heren. IV, 54. « Ut si salsamentarii filio dicas: quiesce tu, cujus pater cubito se emungere solebat.» Vereor autem, ne hæc : « Ut vero creditum · emungentem,» a librario sint. [Recte; id quod vel hiulca oratio arguit. Forte duo panni assuti sunt, primus de salsamentario, cui alius notum illud scomma ex auct. ad Heren. adtexuit. Itaque uncis inclusi.]

3. Exercitus liber Puteani ap. Rutg. mendose. Scriptum quæstorium in

telligo munus scribæ, a quæstore in decuriam lecti; i ; qui scriptum facere dicitur. Cf. liv. IX, 46; XL, 29. [Adde Masson. in vita Nostri p. 74 sq. qui commode laudat Gell. VI, 9. Ad rem Noster Serm. II, 6, 36.]

4. Testatur pro demonstratur, liber Puteani, et sic Baxt. monstratur Valart. Sivr. In altero et tertio epigrammatis Mæcenatiani versu magna varietas est. V. 2 alii ap. Rutg. habent Titum, cod. Put, tutum. V. 3 apud Cruquium et Rutg. est Hinno me videas. Muretus edidit Nimio v. Nannius Mimo me v. Baxterus emend. Minno h. ove glabra. Gronovius conj. Titii sodalis Ginno, ut ludatur in Titium quemdam, strigoso ginno h. mulo vehi solitum. Dacer. Ninno me. Vossius, Lindenbrog. et Pithoeus Ninnio videas; dicitque Vossius, fuisse co tempore Romæ poetam Ninnium Crassum, qui ita esset macilentus et siccus, ut in quotidianos jocos abisset. Metrum non obest; nam etiam apud Catullum hendecasyllabi multi a trochæo incipiunt; et decet Mæcenatem talis negligentia. Modo illud de Ninnio Crasso certius esset. Ninnio haud du

« PredošláPokračovať »