Obrázky na stránke
PDF
ePub

QUINTI HORATII FLACCI

QUÆ EXSTANT

OMNIA OPERA

EXCUDEBAT E. DUVERGER

VIA DE VERNEUil, no 4.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][graphic]

878 H5

2548

PRÆMONITIO NOVI EDITORIS

DE ULTIMO HORATII VOLUMINE.

In primi voluminis præfatione (p. viii) promiseram me in tertio hoc et ultimo volumine daturum laborum meorum ad elucidanda Horatii carmina susceptorum enarrationem, et nomina præcipuorum interpretum ac sociorum quos adjutores operis adhibueram. Fidem jam exsolvit secundi voluminis præmonitio. De aliis autem pollicitis superest, ut me non vanum promissorem, vel, ut ait Cicero, lentum infitiatorem ostendam.

Itaque hoc volumen complectitur,

1° Vitam Q. Horatii Flacci e Suetonio et aliis scriptoribus desumptam, ac per consulum annos accurate digestam, indicantemque quibus annis carmina singula componi probabiliter debuerint; pag. 1 sqq.

I

2° Notam de amicis Q. Horatii, pag. 25; et duas odas recenter (1760) editas, quamvis perperam nostro poetæ adscriptas, p. 27. 3o Varia veterum et recentiorum de Q. Horatio testimonia et judicia, pag. 29 sqq.

4° Notitiam literariam, e Fabricio et Ernestio desumptam, pag. 44 sqq.

5 Elenchum codicum MSS. ad quos Horatius adhuc exactus est, pag. 59 sqq.

6. De Horatii editionibus, pag. 101 sqq.

De Horatii versionibus Italicis, Gallicis, Anglicis, Hispanicis et Lusitanis, Græcis, Polonicis, Germanicis, Belgicis, Danicis et Russicis, pag. 244, sqq.

Jam diu est ex quo catalogus hic editionum typis mandatus exiit; tribus enim vel quatuor abhinc annis huic conficiendo volumini indesineuter incubuimus. Interim plures jam Horatii edi

« PredošláPokračovať »