Obrázky na stránke
PDF
ePub

20

Cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium, Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Siquis deus En ego' dicat 15
'Iam faciam quod vultis; eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Heia!
Quid statis?' nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea, ne sic, ut qui iocularia, ridens
Percurram (quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 25
Doctores, elementa velint ut discere prima;
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo),
Ille, gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria; sicut
Parvola (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 35
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante

30

19. nolint maior pars codd.: nolent B alii pauci. -beatos perpauci. 23. ne aВRулLσ alii: nec non multi, in his ↓λlg1. 24. discere nonnulli, ut aRYTL. 27. amisso pro amoto B alii pauci. 29. caupo omnes fere codd.: campo perpauci dete

riores.

40

Quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiemps, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus?
Milia frumenti tua triverit area centum:

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus, ut si
Reticulum panis venalis inter onusto
Forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae finis viventi, iugera centum an

[ocr errors]
[ocr errors]

45

50

Mille aret? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
Vel cyatho, et dicas magno de flumine malim, 55
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
Eo fit,
Plenior ut siquos delectet copia iusto,

[ocr errors]

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in

[undis. 60

38. sapiens §Ãπ alii pauci, quos defendit Bentleius: patiens plerique codd., in his aBRLYg0, quorum nonnulli c pro t exhibent; recepit Holderus, probante Kellero. 39. Dimoveat aliquot codd., veluti yo42/8dog. 46. quam pro ac praebent aɣLg alii. lim R1QT alii: mallem ayLg☛ alii: malle admodum pauci, in his B. 57. delectat pauci, ut $21. 58. avolsos aliquot, Rig. 59. tantulo nonnulli codd., ut 4421. - quantum

velut

est Bentleius cum Lambini libris,

55. ma

[sis.'

At bona pars hominum decepta cupidine falso
'Nil satis est ', inquit, quia tanti quantum habeas
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives populi contemnere voces
Sic solitus: populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina. Quid rides? Mutato nomine de te
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

65

70

Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, vini sextarius, adde
Quis humana sibi doleat natura negatis.

75

An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc iuvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit temptatum frigore corpus
Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui

80

61. At perpauci, in his σ, Parisini 7973, 8213: Ut ceteri. 63. miserum codd.: miseram ex Marcilii coniectura recepit Bentleius, qui libenter cum miseram esse, dempta distinctionis nota, coniunxit. 64. facit, ut quidam (memoratur) Athenis distinxit Doederlinus. 72. aut omnes prope codd.: ac Parisini 7973,8213 cum B. 79. op. tarem aByg1o alii. 81. adflixit maior pars codd., receperunt Holderus, Hirschfelderus, alii, improbante Kellero: adfixit σ cum perpaucis, probantibus Bentleio, Kirchnero, Rittero, Luc, Muellero, Kellero, aliis.

Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,

Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
An si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas, ut siquis asellum
In campo doceat parentem currere frenis?
Denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam. Non longa est fabula. Dives
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non umquam servo melius vestiret, ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

[ocr errors]

85

90

95

100

'Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic

83. reddat gnatis aẞ alii pauci: reddat natis BRY 4HIπ alii: natis reddat Loo alii pauci: gnatis reddat get tres Blandinii. 88. At pro An 4218g alii: Ac y cum perpaucis: Ut a. - sic pro si ex coniectura Sabbadinius. 89, 90. amicos Infelix, operam distinxit Doederlinus. 91. campum nonnulli, veluti 442/SLg.

92. cumque codd.: quoque edidit Muretus, recepit Doederlinus. 94. habebas L alii pauci. 95. Ummidius vel Umidius plerique codd.: Humidius pauci, in his RO. — qui tam pro quidam coniecit Bentleius. 101. Naevius omnes Holderi et Kelleri codd.: Maenius protulit Glareanus, recepit Bentleius, quem imitati sunt Kirchnerus, Luc. Muellerus: Mevius editt, veteres. - aut sic maior pars codd.: an si pauci, ut Bg: ac si 1, alii perpauci.

Ut Nomentanus?

Pergis pugnantia secum

Frontibus adversis componere. Non ego, avarum
Cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 105
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo, nemo ut avarus

Se probet ac potius laudet diversa sequentis,
Quodque aliena capella gerat distentius uber, 110
Tabescat, neque se maiori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Iam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

115

120

108. nemo ut unus Blandinius cum aliis paucis, receperunt Kirchnerus, Ritterus, Holderus, Dillenburgerus, alii: qui nemo ut Blandinius vetustiss., probaverunt Luc. Muellerus, Mewesius, Sabbadinius, alii: nemon ut aliquot codd., ut aBRY, Parisini 7973, 8218, quod anteponendum esse censuit Bentleius: ne non ut

Lg alii: ne

moque ut ex coniectura Doederlinus: quia nemo (om. ut) Fritzschius: alii alia coniecerunt. 113. obstet B cum aliis perpaucis.

ayLg alii,

118. vitae, nonnulli, in his Qλl.

115. suis

« PredošláPokračovať »