Obrázky na stránke
PDF
ePub

ad Maecenatem scripto significat: Ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum; nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis scribendis adiuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistulae, e quibus argumenti gratia pauca subieci: Sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit.' Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερηφανοῦμεν. Praeterea saepe eum inter alios iocos purissimum penem et homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem eins usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum iniunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberi Drusique privignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?' Expressitque eclogam ad se, cuius initium est:

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

Legibus emendes, in publica commoda peccem,

Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Horatius habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in satiris describitur et ab Augusto hac epistula 'Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego, ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit ογκωδέστατος, sicut est ventriculi tui. Ad res Venerias intemperantior traditur. [Nam specula in cubiculo scortans ita dicitur habuisse disposita, ut, quocumque respexisset, sibi imago coitus referretur.] Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati; sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistula etiam obscura; quo vitio minime tenebatur. Natus est VI. Idus Decembris, L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V. Kal. Decembris C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus post L* dies quam Maecenas obiit LVII aetatis anno, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.

INDEX CARMINVM

ET EPODON

Aeli vetusto nobilis III, 17.
Aequam memento rebus II, 3.
Albi, ne doleas plus nimio I, 33.
Altera iam teritur Ep., 16.

Angustam amice pauperiem III, 2.
At o deorum quicquid Ep., 5.
Audivere, Lyce, di mea vota IIII, 13.
Bacchum in remotis II, 19.
Beatus ille qui procul Ep., 2.
Caelo supinas si tuleris III, 23.
Caelo tonantem credidimus III, 5.
Cum tu, Lydia, Telephi I, 13.
Cur me querellis exanimas II, 17.
Delicta maiorum immeritus III, 6.
Descende caelo et dic age III, 4.
Dianam tenerae dicite I, 21.
Diffugere nives IIII, 7.

Dive, quem proles Niobea IIII, 6.
Divis orte bonis IIII, 5.

Donarem pateras grataque IIII, 8.
Donec gratus eram tibi III, 9.
Eheu! fugaces, Postume II, 14.
Est mihi nonum superantis IIII, 11.
Et ture et fidibus iuvat I, 36.
Exegi monumentum III, 30.
Extremum Tanain si biberes III, 10.
Faune Nympharum III, 18.

Festo quid potius die III, 28.
Herculis ritu modo dictus III, 14.
Horrida tempestas caelum Ep., 13.
Iam iam efficaci do manus Ep., 17.
Iam pauca aratro iugera II, 15.
Iam satis terris nivis I, 2.

Iam veris comites IIII, 12.

Ibis Liburnis inter alta navium Ep., 1.

Icci, beatis nunc Arabum I, 29.

Ille et nefasto te posuit die II, 13.

Inclusam Danaen turris III, 16.

Impios parrae recinentis III, 27.
Intactis opulentior III, 24.

Integer vitae I, 22.

Intermissa, Venus, diu IIII, 1.

Iustum et tenacem propositi III, 3.
Laudabunt alii claram Rhodon I, 7.

Lupis et agnis Ep., 4.

Lydia, dic, per omnis I, 8.

Maecenas atavis I, 1.

Mala soluta navis Ep., 10.

Martiis caelebs quid agam III, 8.

Mater saeva Cupidinum I, 19.

« PredošláPokračovať »