De M. Tullii Ciceronis de oratore libris

Predný obal
apud M. Alberts & filios., 1896 - 119 strán (strany)
 

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 57 - ... o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Strana 8 - Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Strana 105 - Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum, 1 quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans esset 2 iudicando.
Strana 96 - Saepe enim audivi poëtam bonum neminem — id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt — sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris.
Strana 43 - Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae ; bene dicere autem, quod est scienter, et perite, et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis septa teneatur.
Strana 51 - ... hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem.
Strana 97 - Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dummodo hoc constet...
Strana 12 - Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat quam si optimarum artium vias traderem meis civibus ; quod compluribus iam libris me arbitror consecutum.
Strana 40 - Ego hanc vim intelligo," said Cicero, " esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed quae sua sponte homines eloquentes facerent, ea quosdam observasse, atque id egisse ; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum.
Strana 82 - Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.

Bibliografické informácie