Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si neque maiorem feci ratione mala rem,

Nec sum facturus vitio culpave minorem;

Si veneror stultus nihil horum; „O si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!

O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 10 Thesauro invento qui mercenarius agrum,

Illum ipsum mercatus, aravit, dives amico

Hercule;" si, quod adest, gratum iuvat, hac prece te oro,
Pingue pecus domino facias, et cetera, praeter
Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,

de iis, quorum usus et fructus nunquam imminuitur, quae manent et durant, quae sunt perpetua. Virg. Aen. VI, 872. propria haec si dona fuissent, ubi plura de hac vocis proprius significatione exempla dabit Cerda.

meam

v.6—7. Si neque cett. si neque foedo lucrandi genere rem augere et amplificare studui, neque eam vitii h. e. turpis luxuriae culpa imminuam atque profundam.

[ocr errors]

v. 8 15. Si veneror cett. Sensus: si non sum unus horum hominom, stulte ita precantium: O si angulus ille vicini agri ad meum accedat, quem nunc angulus ille contra normam aequalis longitudinis deformat! O si qua sors urnam argenti mihi monstret, ut illi mercenario, qui thesauro, Hercule favente, invento dives factus illum ipsum agrum, quem mercenarius aravit, mercatus est," si grato animo iis, quae possideo, contentus vivo; oro te hac prece, ut mihi domino pecus quidem pingue facias, et cetera, quae in agris pinguescere debent, sed non meum ingenium, quod pingue esse nolo; et ut maximus mihi, ut soles, Mercuri, custos adsis. veneror, precor, Livius VIII, 9. Iane, Iupiter, cett. vos preTom. II.

15

[blocks in formation]

v. 15. praeter ingenium, ludit in voce pingue, primum proprie de corpore, deinde per translationem de ingenio posita; ingenium pingue est tardum, hebes et ineptum, quia corpus quoque pingue tardum et rebus agendis ineptum est. Similiter fere homo obesae naris.

v. 16. Ergo ubi cett., quodsi igitur votorum meorum compos et sorte mea contentus cett. et in arcem, per arcem designavitHoratius villam suam, tamquam locum perfugii, ubi poeta a vitae urbanae molestiis, curis et negotiis remotus in tuto vivebat. L

(Quid prius illustrem satiris Musaque pedestri?)
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster
Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Vnde homines operum primos vitaeque labores
Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto
Principium. Romae sponsorem me rapis. Eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge!
Sive aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

[blocks in formation]

plum

v. 18. mala ambitio, molestum gratiae captandae studium. beus, quia Auster, omnia exsiccans (Sirocco) homines reddit plumbeos h. e. inertes.

v. 19. Auctumnusque gravis, valetudini ob aëris gravitatem infestus. supr. Od. III, 23, 8. auctumni grave tempus, ubi cf. not. Libitinae quaest. acerbue, quia auctumnus ob multa hoc anni tempore funera Libitinae, in cuius templo ad mortuorum sepulturam necessaria aut vendebantur, aut locabantur, quaestus, sive quaestuosus (einträglich) fuit.

v. 20-22. Nexus orationis: In urbe a prima diei luce infinita officiorum negotiorumque genera modo huc modo illuc me rapiunt truduntque. —

20

25

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Postmodo, quod mî obsit, clare certumque locuto
Luctandum in turba et facienda iniuria tardis.

Quid tibi vis, insane, et quam rem agis? improbus urget
Iratis precibus. Tu pulses omne, quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras.

Hoc iuvat, et melli est, non mentiar. At simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam
Roscius orabat, sibi adesses ad Puteal cras.

30

35

gyro aus dem Wege stossen) quoties tibi domus Maecenatis, semper animo tuo obversantis, celeri cursu repetenda sit.

ores et breviores reddit; interiore, minimo, brevissimo. Aratus apud Ciceronem de Nat. D. II, 41. de Cynosura: Nam cursu interiore brevi convertitur orbe. Et sic gyrus in circo metae proximus dicitur interior.

v. 27-28. Sensus: Postmodo, ubi clara voce et certa fide promisi, quod mihi damno esse possit, (sponsio enim damno est sponsori, si ei vere praestandum est, quod se pro aliquo praestare velle promisit,) redeunti mihi e foro luctandum est in turba hominum, vi submovendo eos, qui tarde procedunt,

T. 29-30. et quam rem agis? Sensus huius loci: Tum homo quidam inportunus et inficetus, quem e via removi, me insectatur imprecationibus et opprobriis his. Quid tibi vis, insane, et quam rem agis? Ad hanc igitur explicationem mutavi huius loci distinctionem, quam exhibuerunt Gesnerus et Heindorfius: Quid tibi vis, insane, et quam rem agis improbus? improbus, significatio buius vocis, quae late patet, accommodanda est rei, de qua sermo est; iam improbus est: importunus, homo plenus ruris et inficetiarum. cf. supr. Sat. II, 3, 200. - tu pulses cett., tu velis vel ausis omnes in via tibi obstantes pulsare, (aos: du möchtest wohl gern alles

v. 32-34. Hoc iuvat cett. nihil sane, fateor, contingere mihi potest hoc ad Maecenatem reditu iucundius, nihil dulcius, — atras Esquilias, in Maecenatis aedes, sitas in atris Esquiliis. Esquiliae dicuntur atrae, quia antea commune sepulchrum plebi, ut Noster loquitur supr. Sat. I, 8, 10., ibi steterat; aliena, pro aliis suscipienda. Per cap. et circ. sal. latus, me obruunt et premunt, vel, ut Terentius loquitur, circumvallant. per caput salire est, quod nos dicimus, durch den Kopf laufen. · Ceterum cum loco sequente tirones comparasse iuvabit Epist. Mureti, (in Selectis Mureti Epistolis a Clariss. Kraftio editis XXXI. p. 49.) ubi Muretus diversissimorum negotiorum mo→ lestias, quibus unoquoque die obrutus et pessime vexatus sit, suavissime enarravit.

v. 35-39. Ante secundam, apud nos: gegen sieben Uhr. Roscius orabat - cogita, servum aliquem Horatio sub eius in domum Maecenatis adventu iam referre, qui adfuerint in eius absentia, et quid precibus ab eo impetrare voluerint. Puteal (proprie putei operculum), murus, qui puteum cinxisse videtur, in for

De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quincte, reverti.
Imprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.
Dixeris, Experiar: Si vis, potes, addit et instat.
Septimus octavo propior iam fugerit annus,
Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero, duntaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet iter faciens, et cui concredere nugas

40

Hoc genus: Hora quota est? Threx est Gallina Syro par? Matutina parum cautos iam frigora mordent:

mam quadrati, vel in formam altaris
exstructus, uti puteal Libonis in num-
mis expressum conspicitur apud Lam-
binum. Fuerunt autem Romae in
foro duo putealia, ut docet Salmas.
ad Solin. p. 802., alterum in Comitio,
ubi ius dicebat Praetor, alterum ad
arcum Fabianum, a Scribonio Libone
iussu senatus excitatum, ubi foenera-
tores convenire, et foenus exercere
solebant; Ovid. de Rem. Am. 561..
vid. quos laudat Ernest. in Clav. Cic.
s. v. puteal: ad posterius, quod infr.
Epist. 1, 19, 18. plenius puteal Libonis
dicitur, respexit iam Horatius, ubi Ro-
scio in re pecuniaria adesse debebat.

v. 36. de re communi, ad omnes scribas pertinente; reverti, sc. in decurias scribarum, ut commune cum iis de re magna et nova consilium caperes. Horatius enim ipse fuit scriba, et quidem Quaestorius; de honestate scribarum publicorum, in decurias descriptorum, et mercedem ex aerario accipientium vid. Ernest. in Clav. Cic. s. v. scriba.

v. 38. Imprimat his cett. porrigit alius Horatio tabellas, rogans, ut eas a Maecenate consignandas curet. Maecenas enim nomine Augusti, a quo annulum signatorium acceperat, (vid. Heind.) tabellis sigillum imprimere, sive eas consignare solebat.

v. 39. Dixeris, pro: si dixeris, et

45

hoc pro si ego dixerim: experiar, periculum faciam, num satisfieri possit tuis precibus; nos: ich will zusehen, ob es geht.

v. 40. Septimus octavo cett. elegans versus pro vulgari: Iam octo fermé anni praeterlapsi sunt; fugerit, nisi fallor, fugit; nos: es werden nun wohl beinahe acht Jahre verflossen seyn.

v. 42. duntaxat ad hoc, quem cett. eo tantum consilio, ut essem, quem iter faciens, rheda secum tolleret, sive quem, cum rheda vectus iter faceret, comitem sibi adiungeret; sic apud Livium XLI, 3. equites dicuntur pedites in equós secum tollere.

[ocr errors]

v. 44. Hoc genus, eiusmodi, exempli causa. Threx est Gallina Syro par? num gladiator Gallina corporis viribus et agilitate par est gladiatori Syro? Plura fuerunt gladiatorum genera; Threces, (OonEs) ab armis Thraciis ita dicti; Samnites, ab armatura Samnitica; Mirmillones, ab insigni piscis cuiusdam, (cui nomen fuit póquvgos vel μoquvoíov,) cuius imaginem gerebant in galea. Iam vero cum Threces praecipue componi solerent cum Mirmillonibus, Syrus fuisse videtur Mirmillo.

v. 45. parum cautos, qui contra frigus non veste crassiore se munit,

Et quae rimosa bene deponuntur in aure.

Per totum hoc tempus subiectior in diem et horam Invidiae. Noster ludos spectaverat una, Luserat in campo; Fortunae filius! omnes. Frigidus a Rostris manat per compita rumor; Quicunque obvius est, me consulit: O bone, (nam te Scire, deos quoniam propius contingis, oportet,) Numquid de Dacis audisti? Nil equidem. Vt tu Semper eris derisor! At omnes di exagitent me, Si quicquam. Quid? militibus promissa Triquetra is parum sibi cavet. mordent mordere, non tantum, ut urere, adurere, de vehementiore frigore, sed etiam de vehementiore solis aestu, ut infr. Epist. 1, 8, 5.

v. 46. bene, secure; sermo est de rebus nullius momenti, quae securo animo et sine omni cura deponi possent is aure rimosa, h. e. pervia, quae tribuitur homini, qui, quae audivit, temere effutit; in animo habuit Horatius notissimum illud Terentii (Eunuch. 1, 2, 25.) Plenus rimarum sum, huc atque illuc perfluo. ribus rimosis opponuntur aures tutae supr. Od. I, 27, 18.

- au

v. 47-49. Per totum hoc cett. hunc locum ego interpretor sic: Ab eo inde tempore in diem et horam magis magisque expositus fui invidiae; si Maecenas una mecum ludos spectaverat, vel una mecum in Campo Martio luserat, et sic singularem mihi favorem probaverat, tum omnes: Horatius Fortunae est filius, clamabant. Sic παῖς τῆς Τύχης Sophiecles Oed. Reg. 1073. et Euripides ap. Plutarch. de solert. animal. p. 965.

Recte Maecenas ab Horatio simpliciter vocari poterat Noster, non ideo tantum, quod Maecenas Horatium in numero suorum habere coeperat, (v. 41.) sed etiam, quod is, qui nobis favet, simpliciter Noster

-

50

55

appellari solet; ut ipsi dii nostri,
qui nobis, tui, qui tibi, mei, qui mihi
favent, dicuntur; vid. Burmanņus ad
Ovid. Trist. IV, 4, 23. -
Ad spe-
ctaverat et luserat suppleri debet par-
ticula si, ut mox versu sequente ad
manat, et sexcenties alibi. Bent-
leiana huius loci lectio et distinctio,
quam dedit Heindorfius, est haec:
Per totum hoc tempus subiectior in
diem et horam Invidiae noster. Lu-
dos spectaverit una, Luserit
in campo. Sed quis in hoc senten-
tiarum nexu explicationem vocis no-
ster pro: ego, et omnem latinitatis
asperitatem ferat?

v. 50. Frigidus, qui frigus et horrorem incutit, h. e. tristior, v. c. de Dacis rebellantibus, de funesto proelio aliquo cett. a Rostris, ob maximam hominum ibi convenientium frequentiam.

[merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »