Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

૨.

SATIRAR V M

LIBER PRIMVS.

SATIRA L

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores, gravis annis

Miles ait, multo iam fractus membra labore.
Contra mercator, navem iactantibus Austris:

SATIRA L

Poeta in causas vitiorum, quibus homines laborant, inquirit, easque praecipue ab avaritia repetit.

[blocks in formation]

omittunt Exαotos. vid. Manut. ad Cic. pro Quinet. 26.

multo iam

v. 4. gravis annis fract. membr. labore, qui iam sentit venientis senectutis molestiam et viv. 1-3. Qui fit, Maecenas cett. rium multo labore exhaustarum deSensus: operae pretium sane est fectum. Vir quidam doctus in Diario quaerere, Maecenas, quid sit, quod Trevoltiensi an. 1715. mens. Iun. nemo sorte sua, sive secum delibe- coniiciebat: gravis armis, quae qui rando delecta, sive fortuito oblata, dem lectio plures defensores nacta contentus vivat, imo nemo non eos, est; in iis quoque est Wolfius: Hoqui diversum a suo vitae genere se- rat. Erste Satire Lat. und Deutsch. quuntur, felices praedicet? ratio, (Berol. 1813). At mihi antiqua ledeliberatio; obiecerit, gravius pro: ctio annis et simplicior, et verbis obtulerit. Sors saepius hominis ad sequentibus multo iam fractus memvitae aliquod genus amplectendum bra labore accommodatior videtur. vi quadam pellit, trudit et adigit. Sic milites aetate graves apud Liv. laudet, sed unusquisque laudet. Sic - VII. 39. et sic apud Theocrit. Idyll. infr. in hac Sat. Nemone ut avarus Se probet, at potius (sed unusquisque potius) laudet diversa sequentes ; et sic Graeci post ουδείς et μηδείς Tom. II.

[ocr errors]

XXIV. 100. Τειρεσίας πολλοῖσι βα qús neq tov iviavτois. fractus membra graece, ut Od. I, 1, 21. stratus membra.

A

Militia est potior. Quid enim? Concurritur: horae
Momento aut cita mors venit, aut victoria laeta.
Agricolam laudat iuris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat..
Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium: ne te morer, audi,
Quo rem deducam: Si quis Deus, En ego, dicat,
Iam faciam, quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu consultus modo rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus; eia,
Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis.

V. 7. militia est potior sc. mercatura.

v. 10. consultor, qui consulit iuris legumque peritum, qui v. 17. dicitur consultus, h. e. qui de iure respondet; sub galli cantum, sub gallicinium, quod mediam noctem excipit. Clientes scilicet apud Romanos primo mane adire solebant causarum patronos. Hinc infr. Epist. II, 1, 103. Romae dulce fuit et solemne, reclusa Mane domo vigiTare, clienti promere iura.

v. 11. Ille (consultor, cliens) vadibus datis qui cett. quem causae dicendae necessitas adegit proficisci in urbem, ut ibi patronum consulat ; datis vadibus pro vulgari: in iudicium vocatus ; is enim, quem vàdabatur accusator, debebat promittere vadimonium, H. e. vades (obsides, sponsores) daré, qui praesentiam in ius vocati sua fide et suo periculo. praestarent; vades non in capitis tantum causis, sed, aeque ac praedes, in causis quoquè privatis, uti hoc loco; vid. Ernest. in Clav. Cic. s. v. vas.

v. 13. Cetera de genere hoc, principium versus Lucretiani IV, 594.

v. 14. Fabium, quicunque demum

10

15

[merged small][ocr errors]

v. 16. Iam faciam sc. ex vobis id, quod esse vultis.

v. 18. mutatis partibus sc. quas adhuc in vita egistis, pro vulgari: mutata, vitae conditione.

v. 19. Nolint, equidem praetulerim alteram lectionem: Nolunt; oratio cohaeret sic: si quis deus ad homines, qui diversa sequentes laudant, dicat: accedite, ego statim vos mutabo in eos, in quos mutari cupitis; expectat paulisper deus, sed ii accedere et mutari nolunt ; notum est illud Ciceronis: tacet, consentit. licet esse beatis, graece pro: licet iis esse beatos; sic Sat. I, 2, 51. munifico esse licet; Sat. 1, 4, 39. dederim quibus esse poetis. Sat. I, 6, 25. fierique tribuno. Epist. III, 372. mediocribus esse poetis.

Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ?
Praeterea, ne sic, ut qui iocularia, ridens
Percurram, quamquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima,
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.
Ille, gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria; sicut

v. 20. Quid causae est, quin, quidui, nonne igitur merito Iupiter illis, h. e. ob illorum, modo aliquid appetentium, modo idem recusantium, inconstantiam, amb. Irat. bucc. inf. qui ira exardescunt, buccas inflare solent; exprimitur igitur hac locatione imago irascentis.

v. 23. Praeterea, ne cett. ceterum, ne more eorum, qui res ludicras et iocosas ridendo percurrunt, ego quoque hanc rem seriam ridens percurram.

v. 25. olim, in comparationibus passim de rebus, quae factae sunt, et porro ita fieri solent; nonnunquam; nos: etwa, manchmal; inf. Epist. I, 10, 42. ut calceus olim. Virg. Aen. VIII, 391. sq. Non secus atque olim, tonitru quum rupla corusco Ignea rima micans per

currit lumine nimbos.

v. 27. Sed tamen; hae particulae, ut simpliciter sed, igitur, eleganter post longiorem parenthesin interruptam orationem excipiunt; exempla Ciceroniana dedit Ernesti in Clav. Cic. s. v. sed. Oratio sibi respondet sic: ceterum, ne videamur ridicula

20

25

30

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

v. 29. Perfidus hic caupo, repetit poeta homines diversa sequentes, sed pro legum iurisque peritis, ne carperet et elevaret eorum studia, vel quia Icti non lucri, sed honoris et utilitatis causa de iure respondebant, prudenter posuit caupones, qui lucri faciendi et ditescendi gratia perfide homines, ad se divertentes, circumvenire solent, dum, parvo lucro intenti, merces, quas vendunt, corrumpunt, v. c. vinum aqua miscentes cett. Sic caupones maligni inf. Sat. I, 5, 4. et sic nanŋlevɛiv apud Graecos. miles, qui laborem in bello perfert, tam praedae, quam piendorum spe plenus. nautaeque, et agrorum post facta stipendia accimercatores; supra in Od. II, 13, 14. navita Poenus, mercator Phoenicius. Sic Epod. 16, 61. Sidonii

nautae.

v. 32. cibaria, quibus alimur, congesta, accommodate ad exemplum formicae, quae in hiemale tempus mira sedulitate atque prudentia ali

Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcumque potest, atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quaesitis sapiens, quum te neque fervidus aestus
Dimoveat lucrc, nec hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.

menta congerit: ex simplice senten-
tia: cibaria congesta more formicae,
enati sunt tres versus elegantissimi.

v. 33. nam exemplo est, sc. magno, quo rebus suis prospicit, labore. magni laboris, suaviter per avTidetov formicae parvulae tribuitur labor magnus.

[ocr errors]

annum

v. 36. Quae, simul cett. at eadem, simulac sol in Aquarium transit, et tempus, quo annus circumactus est, pluviosum et triste reddit; pro simplice: tempus hiemale. inversum, h. e. exactum; donec annus cursum suum peragit, dicitur vertens; quando cursum suum exegit, dicitur inversus. Schol. Porphyr. Marime sole in Aquario constituto tempestates horrendae et frigora ingentia solent esse. Sol autem transit in Aquarium XVII. Calend. Febr.; in eo est diebus triginta usque ad XVII. Calend. Mart.

v. 38. et illis utitur ante Quaesitis sapiens, et illis, quae ante congessit, ut animal sapiens, pro: sapienter hieme fruitur. Iam transfert poeta exemplum formicae ad avarorum stultitiam; congerunt quidem avari, sicuti formica, divitias, sed iis non utuntur. Formica igitur homine avaro est sapientior.

35

40

ferrum, de rebus violentis, quae per-
niciem intentant.
per medios
ignes volitare apud Sil. Ital. XV.
41. pro: per summa pericula; et
sic apud Graecos διὰ πυρός.

v. 40. Nil obstet tibi cett. ne multa! cum nullo omnino periculo a divitiis coacervandis te deterreri patiaris, modo nemo, qui te ditior sit, reperiatur.

v. 42. defossa, explicant effossa, et laudant defossos specus ap. Virg. Georg III, 376. proprie enim non terra, sed aurum sub terra defodi dicitur. An defossa, ut in multis aliis locis, non ad nomen, cui adiectum est, sed ad nomen vicinum referri debet? ut in Satir. sequ. v. 29. vox subsuta non ad veste, sed ad instita referenda est; et sic auri pondus defossum deponere erit: defossum reponere, seponere, recondere, vel simpliciter pro: defodere;

timidum, accommodate ad ingenium hominis avari.

v. 43. Quod, ideo hoc iuvat, quia, si comminuas cett. aurum comminuitur, si usum ex eo capias, at ex auro defosso usus capi nequit. quid hab. pul. constructus acervus, simillime Theocrit. XVI, 22. Sαipóvioi, τί δὲ κέρδος ὁ μύριος ἔνδοθι χρυ

v. 39. hiems, frigus, ignis, mare, oòs xeíuevos.

At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus? Millia frumenti tua triverit area centum,

45

Non tuus hoc capiet venter plus, ac meus; ut si
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, iugera centum an

50

Mille aret? At suave est, ex magno tollere acervo.

Dum ex parvo nobis tantumdem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Vt tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas: Magno de flumine malim,

v. 45. 46. Millia frumenti cett. quamvis centum millia modiorum frumenti terantur in area tua, ob hoc tamen (ob hanc tamen copiam) non plus venter tuus, quam meus, capiet; frumenta, quae terebantur in area, h. e. in agro, ubi ad terendas fruges area facta est; cf. supr. ad Od. I, 1, 10. iam ipsa area terere dicitur. Tibull. I, 5, 22, Area dum messes sole calente teret. Virgil. Georg. I, 192. Nequicquam pingues palea teret area cutmos. hoc pro: ob hoc, ideo, passim apud Nostrum. Sat. 1, 2, 81. Sat. I, 3, 93. Sat. 1, 4, 9. 6, 41. et 52. et 87.9, 8.

v. 47. reticulum, mantica sive pera, ex reti contexta.

v. 50. viventi. vix locus, puto, idoneus ex scriptore aliquo, qui Horatii aetate vixit, afferri poterit, ubi impersonali refert iunetus sit dativus. Fuerunt igitur, qui viventi mutarent in viventis. Equidem malim: Vel dic, quid referat, intra Naturae fines vivens num iugera centum, an Mille gret? vel dic, quid prosit, num centum, an mille iugera aret intra naturae fines vivens, h. e. fruens iis, quae natura postulat; num-— an, ut infr. Sat. II, 5, 58. num furis

55

an ludis. Fortasse vivens, cum post hanc vocem excidisset num, ab homine aliquo latinae linguae imperito, ut metro succurreret, mutatum est in viventi.

v. 52, tantumdem haurire, tollere, promere.

v. 53. cumeris. Schol. Acr, cumeram dicimus vas ingens vimineum, in quo frumenta conduntur. Sic ipse alibi (Epist. 1, 7, 30.). Sive cumerae dicuntur vasa fictilia, similią doliis, ubi frumentum suum reponebant agricolae. Tertio cum erae dicuntur vas a minora, quae capiunt quinque sive sex modios, quae lingua Sabinorum trimodiae dicuntur.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »