Obrázky na stránke
PDF
ePub

De Capitolini furtis iniecta Petilli

95

Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus
Fecit; et incolumis laetor quod vivit in Urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
Fugerit. Hic nigrae succus loliginis: haec est 100
Aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si

Dixero quid, si forte iocosius; hoc mihi iuris

Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, 105
Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque

v. 94-99. De Capitolini furtis Petilli. Schol. Cruq. Fingit se loqui cum amico aliquo Pelillii Capitolini, qui, cum praeesset Capitolio, unde Capitolinus dictus est, accusatus est, quod coronam Iovis Capitolini rapuisset; quare ipse sublatae coronae causam dixit et absolutus est a iudicibus in gratiam Augusti, cuius amicus erat. defendas, ut t. est mos, defendas, per me licet, Petillium, ut soles, hunc in modum, vel his verbis: Me Capitolinus cett. Sed tamen cett. en hominem nigrum ! postquam veterem Petillii amicitiam eiusque erga se officia laudavit et, quod ille, criminis insimulati absolutus, in urbe vivat, se laetari professus est, idem, qui factum sit, ut Petillius absolveretur, se non satis assequi posse, ait.

-

v. 96. amicoque, particula que a sequente in proximo versu vocali absorbetur.

v. 100. Hic nig. cett. Qui ita loquuntur et sentiunt, qui alios a crimine aliquo se purgare et ut amicos defendere velle simulant, eosdemque huius ipsius criminis 'suspectos reddunt, pessimi animi sunt homines.

[ocr errors]

pro succus revocavit Fea lectionem plurimorum vett. codd. fucus i. e. virus. — loliginis. Schol. Cruq. Loligo genus est piscis marini, succum habens nigrum et atramento similem (Tintenfisch).

v. 101-103. Aerugo proprie de rubigine in aere (ut ferrugo de rubigine in ferro) transfertur ad invidiam et livorem, qui apud Ovidium Amor. I, 15, 1. dicitur edax, quia similis est aerugini, quae aes exedit; quod vitium promitto, quam quidem malevolentiam a scriptis meis atque ab animo meo (prius), antequam ille ad scribendum appellitur, longe afore, id ego, si quid unquam aliud vere promittere possum, promitto; ut si quid cett. iunge: si quid, ut aliud unquam, vere de me promittere possum, sed dura et molesta est haec verborum collocatio; lenius sane ex mea sententia flueret

[blocks in formation]

Viverem uti contentus eo, quod mî ipse parasset:
Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem 110
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret: Sectani dissimilis sis.

Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti
Possem: deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat: sapiens, vitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum: simulac duraverit aetas

115

Membra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me 120
Formabat puerum dictis; et, sive iubebat,

Ut facerem quid, Habes auctorem, quo facias hoc,
Unum ex iudicibus selectis obiiciebat;

Sive vetabat, An hoc inhonestum et inutile factu,
Necne, sit, addubites, flagret rumore malo cum

mus pater me insuevit hoc, (ad hoc me adduxit) ut fugerem vitia, dum quaeque eorum notabat exemplis ante oculos positis. insuescere active cum accusativo; Columell. VI, 4. ca pecus insuescas. - notando non cum Heindorfio ad filium (Horatium), sed ad patrem omnino referendum esse, satis docent sequentia, sive ipsa ex ́empla a patre proposita.

[ocr errors]

v. 109-115. Albi - filius -filius Albii cuiusdam; Barrus Seclanus et Trebonius fuerunt malae notae homines, satis tum Romanis noti. male vivat, turpes enim libidines misera et turpis vita sequitur. Barrus sive Barus, de quo Schol. Porph.` Hic Barrus vilissimae libidinis fuit, adeo, ut Aemiliam virginem incestasse dictus sit; certe adulteras sincerissima (an insanissima?) cupiditate sectabatur, alibi quoque ab Horatio ut homo nequam et ineptus notatur; cf. Sat. 1, 6, 30et Sat. I,

125

[merged small][ocr errors][merged small]

Hic atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,

Perniciem quaecunque ferunt; mediocribus, et queis 130 Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc

135

.

Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium: neque enim cum lectulus aut me
Forticus excepit, desum mihi: Rectius hoc est,
Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle; numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum
Compressis agito labris: ubi quid datur otì,
Illudo chartis: hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poetarum veniat manus, auxilio quae

habes auctorem, quo hoc facias! sive me aliquid facere vetabat, An, dicebat, cum ob idem, quod tu tentas, hic atque ille male audiat, addubites, utrum id honestum an inhonestum, utrum utile an inutile sit? er iudicibus selectis. Schol.' Cruq. proferebat in exemplum virum aliquem illustrem er senatorio vel equestri ordine, qui aliquando propter aequitatem et iustitiam fuerat selectus in iudices; de selectis iudicibus vid. Ernest. Clav. Cic. s. v. selectus. An hoc pro: utrum hoc.

v. 126. avidos sc. potus et ciborum, qui aegroto nocent; sic seq. Sat. v. 75. convivae avidi, edendi cupiditate flagrantes.

v. 127. Exanimat, terrore complet. — sibi parcere, valetudinis suae curam habere, non aviditatem edendi vel bibendi explere velle, sed abstinere ab iis, quae valetudini obsunt; infr. Epist. 1,7,11. Ad mare descendet vates tuus, et sibi parcet.

v. 129. er hoc ego s. ab illis, ex

140

hoc inde tempore, quo pater me puerum dictis et exemplis formavit, firmus et validus sum contra illa vitia, sive, integer et tutus sum ab omnibus illis vitiis, quae parant perniciem.

v. 132. fort. et isth. Larg. abst. 1. aet. fortasse etiam de his mediocribus vitiis aetas longior, ubi iuvenilis fervor et vehementia deferbuit, multum detraxerit; — liber amicus, qui libere amicum de eius vitiis monet, eumque ab iis dehortatur.

v. 134. neque desum mihi, ne-. que, cum vel quiesco in lectulo, vel ambulo in porticu, animi mei excolendi immemor sum, imo diligenter eum excutio et tacite mecum: Rectius hoc cett. v. 136. num quid simile illi, quod quidam non belle h. e. male fecit.

v. 139. Illudo chartis, ludendo chartis illino, pro vulgari: chartis mando.

v. 140. concedere, veniam dare, ignoscere.

Sit mihi, (nam multo plures sumus) ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.

Egressum magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Graecorum longe doctissimus. Inde Forum Appî,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Praecinctis unum: nimis est gravis Appia tardis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

5

[blocks in formation]

Hic ego, propter aquam, quod erat teterrima, ventri
Indico bellum, coenantes haud animo aequo
Exspectans comites. Iam nox inducere terris
Umbras, et coelo diffundere signa parabat:
Tum pueri nautis, pueris convicia nautae
Ingerere. Huc appelle: trecentos inseris! ohe!
Iam satis est. Dum aes exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora: mali culices, ranaeque palustres
Avertunt somnos: absentem ut cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim: tandem fessus dormire viator
Incipit; ac missae pastum retinacula mulae
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, cum nil procedere lintrem
Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus,

a Fea ex plurim. Codd. auctoritate
in textum receptam: nimis est;
addit enim Horatius rationem, ex
qua unius diei iter in duorum die-
rum iter diviserint, nimirum quia via
Appia nimis gravis (molesta) sit
tardis vel ignavis; res igitur ipsa
tò minus repudiat.

v. 7. teterrima, teterrimi saporis, quia fuit foetida, ut docet Cruquius; sic sapor teter, qui nauseam creat, apud Lucret. VI, 21. Significantior certe est nostra lectio, quam deterrima, cui favet plurimorum Codd. auctoritas apud Feam.

v. 8. ventri bellum indico, qui ventrì cibum potumque denegat, hostiliter quasi contra ventrem exsurgit, eumque infestum sibi reddit; hinc venter ieiunus atque esuriens suaviter dicitur infr. Sat. II, 8, 5. iratus. — haud animo aequo, inpatiens morae a coenantibus comitibus interpositae.

v. 9. Iam nor cett. versus elegantissimi, ut infr. v. 73. 74. cf. supr. ad Sat. I. v. 113 seq.

v. 10. diffundere signa, sic Nox

10

15

20

coelum astris spargere dicitur apud Ovid. Met. XI, 309.

v. 11. Tum pueri cett. sensns et nexus: Tum servi nostri et nautae conviciis invicem se petere incipiunt; unus servorum clamat: huc navem appelle; et cum, nave appulsa, ingentem hominum numerum in eam descendere videt, iterum clamat: Ohe! desine plures inserere; iam satis est! trecenti, ut sexcenti, numerus rotundus de magna copia.

v. 13. acs, intellige naulum. dum mula ligatur, dum mula in ripa navi ad eam per illum canalem trahendam alligatur.

v. 14-21. absent. ut cant. amic. cett. dum simul et nauta in nave et (viator) mulae agitator in ripa, cum uterque largis vini corrupti et insipidi haustibus incaluisset, canendo suum quisque amorem erga absentem puellam exprimit, ut pro: dum; exempla vide apud Bentleium.— prolutus, madefactus, madidus, uvidus, (Brẞoɛyuivos) Sat. II, 4, 26. praecordia leni mulso proluere, h. e. mulsum bibere; Persius Prolog. I.

« PredošláPokračovať »