Quam ex hoc fonticulo, tantumdem sumere. Eo fit, At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo v. 56. ex hoc, ante pedes manante. Eo fit cett. sensus: hinc fit, ut ii, qui parvo fonte non contenti, ex magno flumine, qualis est Aufidus, haurire malint, huius fluctibus abrepti in aqua pereant, h. e. ut ii, qui, parvis non contenti, ampliora et largiora usque appetunt, huius insatiabilis cupiditatis poenas luant; ferat, auferat, abripiat; Aufidus acer, rapidus in Apulia fluvius, nunc Ofanto; supr. Od. III, 30, 10. dicitur violens, et Od. IV, 14, 25. tauriformis. v. 62. quia tanti q. h., sis, quia, quanta tibi divitiarum possessio, tanta tui sit aestimatio s. quantum bonorum possideas, tantum tibi statuatur pretii. v. 63. Quid facias illi? quomodo illi succurras? nos: was willst du wohl mit so einem anfangen? iubeas mis. e. cett, sine, quaeso, eum miserum esse, quoniam eum ita agere et proinde miserum esse iuvat; quatenus, quandoquidem, quoniam. Od. III, 24, 30. quatenus, heu nefas! virtutem incolumem odimus. 65 70 v. 64. quidam mem. Athenis, homines, qualis hic Athenis fuisse narratur, ubique gentium reperiuntur. Respexit igitur fortasse poeta, ut putat Heindorfius, Romanum aliquem nobiliorem, quem, satis notum omnibus, invidiae evitandae causa nominare noluit. v. 68. Tantalus a labris cett. Tu, qui nummos in arca tantum contemplaris, nec usum inde capis, idem fere facis, quod apud inferos Tantalus, qui sitiens aquam a labris refugientem captat. v. 69. quid rides? Quid Tantalus ad me, ridens ais? mutato nomine cett. Enimvero ea, quae de Tantalo finguntur, si nomen tuum cum Tantali nomine mutaveris, egregie in te quadrant; quemadmodum enim ille videbat quidem ante ora aquam, nec tamen eam hauriebat, ita tu nummos, tanquam pictas tabulas, contemplaris, nec usum ex iis capis. inhians (×ɛxy vós) inhiare dicuntur, qui hiante quasi ore (h. e. summa cupiditate) alicui rei imminent, toto animo in aliqua re defixi sunt. -- Indormis inhians, et tamquam parcere sacris An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos? v. 73. Nescis, quo valeat num- sacris, v. 75. adde, Queis hum. s. d. nat. neg. adde alià, quibus natura humana aegre nec sine dolore careat. Respicit ea, quae ad corporis voluptatem et ad alia, quae natura postulat, pertinent; natura humana, appetitus cuique homini a natura insitus. v. 78. fugientes, servi, qui aufugiunt. horum bonorum, eiusmodi bonorum, quae tantas curas iniiciunt suis possessoribus. occupat morbus, tentari morbo dicitur; frigore, quo agitari et corripi solent aegroti, h. e. febri. V. 83. te suscitet, te reficiat et morbo liberet. pueri atque puellae inf. Sat. II, 3, 130. Insanum te omnes pueri clamantque puellae. v. 88. An sic, recepi lectionem, quam ad fidem nonnullorum Codd. dedit Fea. Vulgo legebatur Ac si vel An si. sic, omnia argento postponendo. nullo lab., sponte. v. 90. Infelix operam perdas, profecto id aeque vano et infelice studio tentes velisque, ac si quis cett. parentem fraenis; equi enim, non asini, parent fraenis. v. 92. quaerendi, quaerendarum divitiarum. - laborem in colligendis divitiis positum. Pauperiem metuas minus, et finire laborem Quid mî igitur suades, ut vivam Maenius, aut sic, Frontibus adversis componere? non ego, avarum v. 94. parto sc. eo. v. 95. Reiecta vulgari lectione Vmmidius quidam, dedi eam, quam, a Bentleio propositam, iam Fea in textum recepit; sed posui post qui, quod referendum est ad metuebat, distinctionem minorem; qui, quamvis tam dives, ut nummos metiretur, tam avarus, ut nunquam melius se servo vestiret; tamen, ne victus penuria opprimeretur, ad mortem usque metuebat. Sed Heindorfius servavit ac defendit lectionem: Vmmidius quidam, distinctione maiore post fabula posita. At primum Horatius, qui ne ad ignobilia quidem hominum nomina unquam apposuit quidam, multo minus quidam appositurus fuisset ad nomen hominis, qui, cum tam dives esset, ut nummos metireretur, sine dubio notus fuit omnibus; deinde verba: non longa est fabula (narratio) inepte sententiam finiunt; denique, si Horatius tam omisisset ad dives, idem profecto ita ad sordidus omissurus fuisset; tam dives ut, ut v. 22. tam facilis, ut. v. 99. liberta, quam uxoris loco habuisse videtur Vmmidius. v. 100. fortissima Tyndaridarum, altera Clyta emnestra (quod maritum 100 suum Agamemnonem occidit), fortis- v. 101. ut vivam Maenius aut sic, Vt Noment. suadesue mihi, ut ego, sicuti Maenius, aut Nomentanus vivam? vita luxuriosa homines isti bona sua abligurierant; fuerunt igitur nepotes, nequam, vel ut Horatius eos v. 104. appellat, vappae, nebulones. Pro Maenius alii legunt Naevius; sed quis in vero eiusmodi hominum nomine perscrutando operam perdat? de Maenio cf. Sat. 1, 3, 4. Epist. I, 15, 26. de Nomentano Sat. I, 8, 11. Sat. II, 1, 22. Sat. II, 3, 224. v. 102. pergis pugn. s. F. a. comp. pergis componere res, quarum altera alteri contraria est; avaris enim oppositi sunt prodigi; frontibus adversis, comparantur avari et prodigi cum gladiatoribus vel tauris, qui, dum inter se pugnant, adversis frontibus se invicem petunt. v. 104. vappam. vappa, vitium vini (nam vappa proprie de corrupto Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli, 105 110 Turbae comparet? hunc atque hunc superare laboret ? Vt, quum carceribus missos rapit ungula currus, vino dicitur) transfertur ad vitium hominis, qui bona sua turpiter profundit; est igitur iam vappa homo prodigus, homo nequam. v. 105. Est inter Tanaim cett. poeta affert exemplum duorum hominum, quorum alter alteri, sicuti avaro prodigus, opponitur. Tanais, Maecenatis libertus, spado, at socer quidam Viselli herniosus fuisse dicitur. Multum igitur inter se differebant isti duo homines. v. 106. 107. denique, ne multa ! ut paucis me expediam. — rectum, zò óvór, quod ad certam normam recti fit. v. 108. Illuc, unde abii, redeo, ad sententiam scilicet in carminis limine positam: „neminem sua sorte contentum vivere, sed diversa sequentes laudare." Nemone, ut av. cett. ergone fit, ut nunquam avarus iis, quae habet, contentus sit, sed eos, quibus diversa est vitae conditio, laudet, tabescatque, quod cett. Nem., ut av. nemone igitur, sicuti avarus, se probet cett. v. 111. maiori turbae, numero, pauperiorum, non divitias quidem, 115 sed, quantum ad vitam sustentandam opus est, habentium; sic pauperes saepe apud Horatium. v. 113. Sic fest. cett. sensus et nexus: Hoc studio et hac cupiditate maiores usque divitias appetenti semper obstat alius, qui illo sit locupletior; huic igitur instat, sicuti auriga in ludis circensibus equis instat, iam praevectis, nihil curans a tergo relictos. Versus huius comparationis, a ludis circensibus translatae, sunt elegantissimi, et sic passim in Satiris Horatii versus occurrunt epici poetae sublimitate et numeris dignissimi; e. c. Sat. 1, 5, 9. et 10. et 73. 74. Sat. II, 1, 14. et 15. Sat. II, 3, 136. Sat. II, 8, 78. Epist. I, 7, 5—14. -- Cedat, uti conviva satur, reperire queamus. Iam satis est: ne me Crispini scrinia lippi Compilasse putes, verbum non amplius addam, SATIRA II. Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli, vita vel ea, aut cedat pro composito: decedat explicare. v. 119. ut conviva satur. Lambinus comparat Lucret. III, 951. Cur non, ut plenus vitae conviva, recedis? v. 120. Crispini. Crispinus philosophus et poeta ineptus (Sat. I, 3, 139.) et garrulus, de quo Schol. Acron. et Cruq.. philosophi cuiusdam loquacissimi nomen, qui aoeráloyos (virtutis concionator) dictus est; scripsit etiam versus de Secta Stoiса. Sed qui fit, ut Horatius, qui semet ipsum Sat. I, 5, 30. et 49. ad lippos refert, Crispinum, ut hominem lippum, carpat? Multa et mira de hac re disputata sunt ab interpretibus. Equidem puto, Horatium, contemtim ab adversariis poetam lippum appellatum, hoc ridiculum convicii genus, a corporis vitio petitum, in eos, quos contemnebat, salse regessisse. Lippitudo autem aeque ac caecitas transfertur ad animum; hinc infra Sat. 1, 3, 25. lippus mala sua inunctis oculis pervidere dicitur. 120 v. 2. mendici, ad mendicos, iam non proprie ita dictos, referunt Isiacos ac Gallos, sacerdotes Cybeles, praestigiatores et alios eiusmodi generis homines, quorum professio parum a mendicitate abest. -balatrones, infr. Sat. II, 8, 22. Servilius scurra vocatur balatro; quo quidem cognomine notari videntur homines, qui, postquam bona sua perdiderunt, scurrilitate, dicacitate et humili adulatione gratiam eius, a quo alerentur, captasse videntur. Vid. Ersch. Encyclopaed. V. Tom. VII. Schol. Acr. et Cruq. hos luxuriosos et perditos vocat a Servilio Balatrone, cuius in secundo lib. Sat. (8, 21.) meminit; ex huius autem nomine similis vitae homines balatrones sunt appellati, a balatu fortasse dicti, quae vox intorta est et ridicula cett. |