ad discentinm diligentiam, aut docentium attentionem excitandam aptae videri possint, vix desideraveris. Ceterum materiam ita disposui, ut ordo operis libro meo vernaculo, quem anno praeterlapso de eadem doctrina vulgavi *), responderet. Utrumque nimirum opus, praecipue scholarum usui destinatum, in tradenda artis literariae doctrina ita conjungi commode potest, *) Lehrbuch der Literar- Aesthetik, oder Theorie und Geschichte der schönen Literatur, mit besonderer Berücksichtigung der deutschen, zum Selbststudium und Gebrauche bei Vorträgen, 2 Bde. Mainz, 1827. Librum hunc jam in pluribus scholis instituendae in hac disciplina juventuti cominendari, non sine magna laetitia accepi; quippe qui inde intelligam, nec consilium meum, quod in eo elaborando secutus sum, omnino improbari, neque rem ipsam ejusdemque tractandae rationem omnibus, qui quidem de opere ipso judicare valeant, displicere. Quo magis doleo , ex erratorum, quae ibi offenduntur, copia plura , eaque non minima, a me indicari non potuisse, quia mihi postremas plagulas in perficiendo mendorum indice inspiciendi potestas facta non est. Qua in re gratum mihi fecit anonymus, qui in Seebodii Biblioth. critic. ann. 1828. mens, Mart. Nro. 19. circa ista errata rectissime conjecturavit simulque amicissime monuit, Praesertim emendanda haec sunt. Tom. I. p. 132, pro Philetas circa an, 450, d. circa an. 300. Tom. II. p. 716. pro Serena I. Selina et in ipso indice pro Aleximenes I, Alexamenos etc, ut singulis vernaculae scriptionis capitibus loci pertinentes, ex antiquis auctoribus transscripti, interpretandi et explicandi addantur: unde certe haud minimos solidioris eruditionis fructus discipulis, ultra rudimenta jamjam longius progressis, redundaturos, exspectare licet. • At dicat quispiam: Cur non unum eundemque scriptorem, cujus integrum de hac disciplina librum habemus, v. g. Quintilianum, Ciceronem aut Aristotelem exponendum adhibeamus ? . Huic quidem, si necesse sit , breviter respondendum videtur, non solum verborum, sed etiam et quidem inprimis rerum cognitionem his studiis petendam esse, quae utraque certe, variorum comparanda ratione atque, doctrina, plenior exsistat oportet, quam acquiescendo in unius, vel principis, scriptoris lectione; sed ne exstare quidem ex tota antiquitate opus, in quo res nostra universa cum singulis partibus tractata sit ; praeterea praecipuas hujus generis scriptiones non raro ad eas delabi subtilitates, quae, utpote illius aetatis rationi omnino propriae,' a nostra nimium alienae appareant, et intelligendi difficultates sine aliquo fructu supra modum adaugeant. Quae si recte se habent ; spero equidem, fore ut labor hic meus, qualiscunque demum sit, certe abunde operosus, nec ingratus omnino nec inutilis iis videatur, qui se artis literariae magistros profitentur. Ab iisdem certe circa ea, quae in opere desideraverint, admoneri me libenter patiar : imo ut propter ipsum, quem spectavi, finem aequo me judicio edocere velint, plurimum rogo. Dabam Gissae ipsis Kalend. Jun. a. MDCCCXXVIII. CORRIG E N D A. Pag. 4 lin. 11 leg. "Ouws. 8 in not. lin. 15 leg. De audit. poet. Ib. lin. 34 leg. Praeter differentiam. Ib. lin. 30 leg. tetigesse. 222 in not. lin. i leg, coinoedia. • 223 in not. 2da lin. 18 leg. Grot. - 237 in not. lin. 3 leg. quoque. 241 in not. lin. 4 leg. Nuntgcv ARGUMENTA CAPITUM. PARS PRIM A. Cap. II. Prolegomena Aesthetices literarine generalia, sive de pulchritudine et arle in genere. Cap. 1. De pulchritudine. pulchritudinis vim referri possunt. De miseratione. S. 8. PARS SECUND A. De arte literaria. SE CTIO PRIM A. De universa artis literariae natura ac constitutione. Cap. II. A. De elocutione in universum. De recta nominum ratione. $. 13. elegantia. De ornatu' ex 'figuris. §. 22. sive de generibus dicendi. De singulorum elocutionis generum natura ac virtutibus. §. 23. Vita quaedam singulis dicendi generibus opposita. S. 24. Cap. IV. De elocutionis decoro. 3 B. De materia dicendi universa. Cap. 1. De affectibus. De affectuum notione atque natura. S. 26. quatenus dicendi materiam praebere possunt. . 27 tandi sint. $. 28. Cap. II. De moribus. De moribus juvenum. S. 29. De moribus potentium. §. 34. S E C T I O S E CU N D A. prosaica. I. De universo elocutionis poeticae charactere. S. 39. II. μητική). $. 42. |