D. Junii Juvenalis, et A. Persii Flacci Satiræ: ad lectiones probatiores diligenter emendatæ, : et interpunctione nova sæpius illustratæ;

Predný obal
Excudebant J. Ballantyne et Socii, impensis A. Constable et Soc. Edinburgi, et venales prostant apud J. White et J. Murray, Londini, 1806 - 159 strán (strany)
 

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 15 - Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem eras Deteret exiguis aliquid : proponimus illuc Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, 25 Dum nova canities, dum prima et recta senectus, Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Strana 19 - si pudor est, et de pulvino surgat equestri...
Strana 125 - Quisquis es, o modo quem ex adverso dicere feci, Non ego, quum scribo, si forte quid aptius exit, (Quando haec rara avis est) si quid tamen aptius exit, Laudari metuam ; neque enim mihi cornea fibra est. Sed recti finemque extremumque esse recuso EUGE tuum et BELLE.
Strana 133 - Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et unde ? Quis modus argento ? quid fas optare? quid asper Utile nummus habet? patriae carisque propinquis 70 Quantum elargiri deceat ? quem te deus esse Jussit, et humana qua parte locatus es in re?
Strana 140 - Vertigo facit. hic Dama est non tressis agaso, Vappa, et lippus, et in tenui farragine mendax : Verterit hunc dominus, momento turbinis exit Marcus Dama. Papae ! Marco spondente, recusas Credere tu nummos? Marco sub judice palles ? 80 Marcus dixit : ita est.
Strana 143 - Jus habet ille sui palpo quem ducit hiantem Cretata ambitio ? Vigila, et cicer ingere large Rixanti populo, nostra ut Floralia possint Aprici meminisse senes...
Strana 16 - Achaei? lam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes Et linguam et mores et cum tibicine chordas Obliquas nec non gentilia tympana secum Vexit et ad Circum iussas prostare puellas.
Strana 145 - Nunc et de cespite vivo Frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret Caerulea in tabula. Sed cœnam funeris haeres Negliget, iratus quod rem curtaveris ; urnae Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, Seu ceraso peccent casiœ nescire paratus.
Strana 145 - Discrepet his alius. Geminos, horoscope, varo Producis genio. Solis natalibus est qui Tingat olus siccum muria vafer in calice empta, 20 Ipse sacrum irrorans patinae piper : hic bona dente Grandia magnanimus peragit puer.
Strana 127 - Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso. Men' mutire nefas, nee clam, nee cum scrobe?

Bibliografické informácie