Obrázky na stránke
PDF
ePub

luvenalis aetate esse poterant, qui breviore forma reconditae eruditionis speciem affectarent; sine libris, igitur nihil apud hunc mutem. Alia causa est v. 87, ubi quod Iahn. c. Pith. scripsit ibi, non librorum magis exemplo quam meo sensui obsecutus per relativum ubi ab unius navigii fortuna ad universam tuti sinus imaginem naufragorumque velut conciliabula revocavi; idem tamen mox v. 110 et 116 etiam propius illo optimi testis vestigia pressi scribendo bellique et aut: pulcherrima, ubi Pith. certe non ut Iahnius et plurimi belli et sed belliqet nec magna et sed magnaut exhibet. Unus: C. Schmidtius iam in delectu Bielefeldensi 1835 bellique edidit; sed quum simul turmam pro turrem scriberet partemque belli egregium aliquem ducem interpretaretur, hoc solum recte vidit, partem belli cohortes valde languide dici; reliqua multo facilius sic struemus, ut que ipsis cohortibus turrem tamquam partem aliquam belli et euntem in proelia adiungat.

Lib. V. Sat. XIII. v. 18 usu etiam post lahnium, qui usus scripsit, cum Pith. et plurimis asserui Vindic. p. 15; difficilius autem huius patrocinium est v. 28, ubi si Iuvenalis nunc scripsisset, quod ex Pith. nuper Iahnius edidit, nona aetas, quam eiusdem corrector cum deterioribus plerisque communem habet, quomodo in mentem librariis venerit, vix explices; neque ipsum nunc eminentem locum, quem in principio versiculi tenet, tueri posse videtur, postquam eadem tempora iam in antecedentibus diutius tractata sunt; servavi igitur, quo sublato verebar ne argutissimo epitheto frigidissima particula succederet. Etiam v. 82 idem mihi quod VIII. 203 indulsi, ut extremo et adderem, quod in fine enumerationum solemne ipsi quidquid luvenalis X. 174 et XI. 191 praemisit; quod vero v. 107 pro confirmat dedi confirmans, ex ipsa Pithoeani aliorumque plurimorum corruptela confirmant elicui; eiusdemque vel certiore auctoritate Sat. XIV. v. 33 subeunt pro subeant moxque v. 48 nec pro ne reposui, accedente insuper sententiae commendatione, de qua cf. Vindic. p. 18. V. 83 ut non a Pithoeani is enim corrupte levaret exhibet. sed a Pithoei Iahniique auctoritate digressus pro levarit plurimorum scripturam levabit praeferrem, et Prisciani vestigium, qui levavit legit, et superioris loci VI. 660 comparatio movit, ubi in simili constructione ipse Pithoeanus praegustabit tuetur; v. 152 autem hunc etiam foede scribendo nihil nisi genetivum foedae voluisse puto, cuius certe non impeditior quam adverbii structura est, modo hypallagen agnoscas, qua foedae buccina famae pro foeda fama dicitur, cuius velut buccina in sermonibus illis audiatur; nec v. 238 in optimi codicis lacuna anquirere potius cum Rupertio et lahnio quam cum vetere correctore adquirere invenio, quod et v.

125 et 223 poeta urget et nunc ita posuisse videtur, ut non pari cum antecedentibus infinitivis loco haberi sed hunc sensum esse vellet : dum divitias adquiras, nullo crimine abstinere. V. 269 quin pro suspecto

notarem, temperare mihi non potui; nimia certe acerbitas videtur in descriptione, quae vanum potius et temerarium, quam vilem et perditum mercatorem proponit, ipsumque orationis cursum inanis amplificationis strepitus tardat; acrius tamen tueor quod et huius satirae v. 315 et X. 365 pro habes cum Heinrichio scripsi abest, quod ut superiore loco ipsius Pithoeani fide nititur, ita antiquissimo Lactantii testimonio Instit. div. III. 29 ita firmatur, ut nunc vel contra optimum codicem retinendum visum sit; ne enim ipsum poetam variasse censeamus, sententiae quoque convenientia vetat, cui solum abest constare in Vindic. p. 17 defendi. Sat. XV. v. 86. 87 interpolatoris nugas etiam Orellium deprehendisse laetor; nec v. 124 eos sequi dubitavi, qui pro Britonibus minus nota Bistonum gente restituta numeris simul et sermoni consuluerunt, qui apud Iuvenalem Britannos tantum admittit; eodem vero exemplo Sat. XVI. 1 rarius Gallii nomen revocari ipsius Pithoeani auctoritas iussit, quod quum librari ignorarent, mature Galle pro Galli scribendo editores quoque in huius oblivionem adduxerunt. Sulpiciae satiram, quam Pithoei aliorumque exemplo comitem Iuvenali addidi, fere totam ad Wernsdorfii exemplar expressi, quem semel tantum miratus sum v. 55 proclivem emendationem spes pro apes sprevisse; in altero loco, ubi ab illius lectione discedens v. 61 velis cum Burmanno pro velint scripsi, veram poetriae manum nec ipse praestare audeo.

Scr. Gottingae d. XXIV Sextil. a. MDCCCLIV.

C. Fr. Hermann.

D. IUNII IUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Semper ego auditor tantum? numquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseïde Cordi?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumpserit ingens
Telephus aut summi plena iam margine libri
Scriptus et in tergo nec dum finitus Orestes?
Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum
Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper et assiduo ruptae lectore columnae:
Exspectes eadem a summo minimoque poeta.
Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum
Dormiret; stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, periturae parcere chartae.
Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;

IUV. SAT.

1

[blocks in formation]

Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:

[blocks in formation]

Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae 30
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso; post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat 35
Carus et a trepido Thymele summissa Latino;
Quum te summoveant, qui testamenta merentur
Noctibus, in coelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas, ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram!

40

[blocks in formation]

Haec ego non credam Venusina digna lucerna?

Haec ego non agitem? sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum labyrinthi
Et mare percussum puero fabrumque volantem,
Quum leno accipiat moechi bona, si capiendi
Ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat

55

60

Ipse, lacernatae quum se iactaret amicae!
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio, quum iam sexta cervice feratur,
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino,
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Lucusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquid: probitas laudatur et alget,
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,

[blocks in formation]

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85
Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.
Et quando uberior vitiorum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus? alea quando

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! simplexne furor sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
Quis totidem erexit villas, quis fercula septem
Secreto coenavit avus? nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbae rapienda togatae:
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
Suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies; iubet a praecone vocari

90

95

« PredošláPokračovať »