Obrázky na stránke
PDF
ePub

Pascendi. Quid agam bruma spirante? quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas?
Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
Metiris pretio, quod, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
Scis certe, quibus ista modis, quam saepe rogaris
Et quae pollicitus. Fugientem saepe puellam
Amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
Signabat; tota vix hoc ego nocte redemi,
Te plorante foris: testis mihi lectulus et tu,
Ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
Instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
Coniugium in multis domibus servavit adulter.
Quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
Quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
Tollis enim et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,

Iam pater es: dedimus, quod famae opponere possis;
Iura parentis habes, propter me scriberis heres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda praeterea iungentur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero." Iusta doloris,
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid affert?
,,Neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.

Haec soli commissa tibi celare memento,

Et tacitus nostras intra te fige querellas;
Nam res mortifera est inimicus pumice levis.
Qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
Tamquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat; nec contemnas aut despicias, quod
His opibus numquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis."
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur,
Et canis et postes et marmora. Claude fenestras,

70

75

80

85

90

95

100

Vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
E medio face eant omnes, prope nemo recumbat:
Que tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet; audiet et quae
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,
Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? nec deerit, qui te per compita quaerat
Nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas
A nobis; taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni
Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
Vivendum recte est, quum propter plurima, tum vel
Idcirco ut possis linguam contemnere servi.
Praecipue cave sis, ut linguas mancipiorum
Contemnas; nam lingua mali pars pessima servi;
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et aere.

Utile consilium modo, sed commune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
Deceptas? festinat enim decurrere velox
Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
Portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus."
Ne trepida: numquam pathicus tibi deerit amicus,
Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient et carpentis et navibus omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera maior
Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem.
Haec exempla para felicibus; at mea Clotho

[ocr errors]

Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.

O parvi nostrique Lares, quos ture minuto
Aut farre et tenui soleo exorare corona,

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
A tegete et baculo? viginti milia fenus
Pigneribus positis, argenti vascula puri,

Sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes

.05

110

115

120

125

130

135

140

De grege Moesorum, qui me cervice locata
Securum iubeant clamoso insistere circo.

Sit mihi praeterea curvus caelator et alter,
Qui multas facies pingit cito: sufficiunt haec,

Quando ego pauper ero! Votum miserabile, nec spes
His saltem; nam quum pro me Fortuna rogatur,
Affixit ceras illa de nave petitas,

Quae Siculos cantus effugit remige surdo."

D. IUNII IUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER QUARTUS.

145

150

SATIRA X.

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te 5
Conatus non poeniteat votique peracti?

Evertere domos totas optantibus ipsis

Di faciles; no citura toga, nocitura petuntur
Militia; torrens dicendi copia multis

Et sua mortifera est facundia; viribus ille
Confisus periit admirandisque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia cura

Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis ballaena Britannica maior.

[ocr errors]

SATIRA X.

Temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors: rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus gladium contumque timebis
Et motae ad lunam trepidabis arundinis umbras:
Cantabit vacuus coram latrone viator.
Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus; tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
Praetexta et trabeae, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset praetorem curribus altis
Exstantem et medii sublimem pulvere circi
In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
Ex humeris aulaea togae magnaeque coronae
Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.

Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc praecedentia longi
Agminis officia et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tum quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cuius prudentia monstrat,
Summos posse viros et magna exempla daturos
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,
Interdum et lacrimas, quum fortunae ipse minaci

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

IUV. SAT.

5

Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut vel perniciosa petuntur,
Propter quae fas est genua incerare deorum.
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
Invidiae; mergit longa atque insignis honorum
Pagina. Descendunt statuae restemque sequuntur,
Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
Caedit et immeritis franguntur crura caballis:
Iam strident ignes, iam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
Pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
Spectandus; gaudent omnes: Quae labra, quis illi
Vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem! sed quo cecidit sub crimine? quisnam
Delator? quibus indiciis, quo teste probavit?
Nil horum: verbosa et grandis epistola venit
A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo.
Turba Remi? Sequitur fortunam ut semper et odit
Damnatos; idem populus, si Nortia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet atque duas tantum res anxius optat,
Panem et circenses. Perituros audio multos.
Nil dubium, magna est fornacula; pallidulus mi
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax
Ut male defensus! curramus praecipites et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
Cervice obstricta dominum trahat.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Sed quid

Hi sermones

Tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi.
Visne salutari sicut Seianus? habere

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »