Si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis Incipiunt torquere, domestica seditioni
Tela, nec hunc lapidem, quales et Turnus et Aiax, 65 Vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae Illis dissimiles et nostro tempore natae. Nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; Terra malos homines nunc educat atque pusillos. Ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.
A deverticulo repetatur fabula. Postquam, Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum Audet et infestis pugnam instaurare sagittis: Terga fuga celeri praestant, instantibus Ombis, Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae. Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum Praecipitans, capiturque; ast illum in plurima sectum Frusta et particulas, ut multis mortuus unus Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
Aut veribus; longum usque adeo tardumque putavit Exspectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem, Quem summa coeli raptum de parte Prometheus Donavit terris; [elemento gratulor et te Exsultare reor.] Sed qui mordere cadaver Sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit; Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem Qui stetit, absumpto iam toto corpore, ductis Per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim Produxere animas: sed res diversa, sed illic Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus Extremi, longae dira obsidionis egestas. Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet Exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, Membra aliena fame lacerabant, esse parati
Et sua. Quisnam hominum veniam dare quisve deorum Ventribus abnueret dira atque immania passis. Et quibus illorum poterant ignoscere manes, Quorum corporibus vescebantur? Melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam Pro vita facienda putant: sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, De conducendo loquitur iam rhetore Thyle. Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par Virtute atque fide, sed maior clade, Saguntus, Tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptus. Quippe illa nefandi Taurica sacri Inventrix homines (ut iam, quae carmina tradunt, Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil Aut gravius cultro timet hostia: quis modo casus Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo Arma coegerunt tam detestabile monstrum Audere? anne aliam, terra Memphitide sicca, Invidiam facerent nolenti surgere Nilo? Qua nec terribiles Cimbri nec Bistones umquam Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis Et brevibus pictae remis incumbere testae. Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt Et similes ira atque fames. Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur,
Quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus. Plorare ergo iubet causam dicentis amici Squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem Circumscriptorem, cuius manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturae imperio gemimus, quum funus adultae Virginis occurrit vel terra clauditur infans
Et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus 140 Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, Ulla aliena sibi credit mala? Separat hoc nos A grege mutorum, atque ideo venerabile soli Sortiti ingenium divinorumque capaces Atque exercendis capiendisque artibus apti Sensum a coelesti demissum traximus arce, Cuius egent prona et terram spectantia. Mundi Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Affectus petere auxilium et praestare iuberet, Dispersos trahere in populum, migrare vetusto De nemore et proavis habitatas linquere silvas, Aedificare domos, laribus coniungere nostris Tectum aliud, tutos vicino limine somnos Ut collata daret fiducia, protegere armis Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, Communi dare signa tuba, defendier isdem Turribus atque una portarum clave teneri. Sed iam serpentum maior concordia; parcit Cognatis maculis similis fera: quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam, saevis inter se convenit ursis: Ast homini ferrum letale incude nefanda
Produxisse parum est, quum rastra et sarcula tantum Assueti coquere et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extendere fabri. Aspicimus populos, quorum non sufficit irae
Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, vultum Crediderint genus esse cibi; quid diceret ergo Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret, Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
Quis numerare queat felicis praemia, Galli, Militiae? nam si subeuntur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, Quam si nos Veneris commendet epistola Marti Et Samia genetrix quae delectatur arena.
Commoda tractemus primum communia, quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat, immo et, si pulsetur, dissimulet nec Audeat excussos praetori ostendere dentes Et nigram in facie tumidis livoribus offam Atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti, Calceus et grandes magna ad subsellia surae, Legibus antiquis castrorum et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra Et procul a signis. Iustissima centurionum Cognitio est igitur de milite, nec mihi deerit Ultio, si iustae defertur causa querellae; Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit Vindicta et gravior quam iniuria. Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagelli,
Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot Milia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra Ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se Excusaturos non sollicitemus amicos. Da testem, iudex quum dixerit, audeat ille Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere: vidi: Et credam dignum barba dignumque capillis Maiorum. Citius falsum producere testem Contra paganum possis, quam vera loquentem Contra fortunam armati contraque pudorem.
Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus aut campum mihi si vicinus ademit, Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo, Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos, Vana supervacui dicens chirographa ligni: Exspectandus erit qui lites inchoet annus Totius populi; sed tunc quoque mille ferenda Taedia, mille morae: toties subsellia tantum Sternuntur; iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati Digredimur lentaque fori pugnamus arena. Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius
Vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore
Militiae, placuit non esse in corpore census,
Omne tenet cuius regimen pater. Ergo Coranum, Signorum comitem castrorumque aera merentem,
Quamvis iam tremulus captat pater. Hunc favor aequus Provehit et pulchro reddit sua dona labori. Ipsius certe ducis hoc referre videtur, Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.
« PredošláPokračovať » |