Obrázky na stránke
PDF
ePub

SULPICIAE SATIRA.

Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas,
Fabellam permitte mihi detexere paucis.
Nam tibi secessi, tecum penetrale retractans
Consilium; quare nec carmine curro Phalaeco
Nec trimetro iambo nec qui pede fractus eodem
Fortiter irasci didicit duce Clazomenio.
Cetera quin etiam, quot denique milia lusi
Primaque Romanas docui contendere Graiis
Et salibus variare novis, constanter omitto,
Teque, quibus princeps et facundissima calles,
Aggredior: precibus descende clientis et audi.

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum
Cogitat? an terras et patria secula mutat,
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes.
Nosque iubet tacitos et iam rationis egenos
Non aliter, primo quam quum surreximus aevo,
Glandibus et purae rursus procumbere lymphae
An reliquas terras conservat amicus et urbes,
Sed genus Ausonium Remulique exturbat alumnos?

5

10

15

Quid? reputemus enim duo sunt, quibus extulit ingens 20
Roma caput virtus belli et sapientia pacis.

Sed virtus, agitata domi et socialibus armis,
In freta Sicaniae et Carthaginis exiit arces

Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem ;
Deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo
Languet et immota secum virtute fatiscit,

25

Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit et pacem longis frenavit habenis,
Ipsa domi leges et Graia inventa retractans
Omnia bellorum terra quaesita marique
Praemia consilio et molli ratione regebat.

Stabat in his; neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim:
Imperium sine fine dedi, dixisse probatur.
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus,
Et studia et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras atque urbe excedere iussit.
Quid facimus? Graios hominumque reliquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris;
Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo
Ensibus et trutina Galli fugere relicta,
Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi
Ut ferale suos onus exstirpare libellos.
Ergo Numantinus Libycusque erravit in isto
Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro,
Cetera et illa manus bello facunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis
Scire adeo magni fecisset, utrumne secundis
An magis adversis staret Romana propago?
Scilicet adversis: nam quum defendier armis
Suadet amor patriae et captiva penatibus uxor,
Convenit, ut vespis, quarum domus arce Monetae,
Turba rigens strictis per lutea corpora telis;
Ast ubi spes secura redit, oblita favorum
Plebs materque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.

Hoc fabella modo pausam facit. Optima, posthac,
Musa, velim moneas, sine qua mihi nulla voluptas
Vivere, uti quondam Lydus, dum Smyrna peribat,
Nunc itidem migrare velis; vel denique quidvis
Ut dea quaere aliud; tantum Romana Caleno
Moenia iucundos pariterque averte Sabinos.
Haec ego; tum paucis dea me dignarier infit:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Pone metus aequos, cultrix mea: summa tyranno
Haec instant odia et nostro periturus honore est.
Nam laureta Numae fontesque habitamus eosdem
Et comite Egeria ridemus inania coepta.

Vive, vale; manet hunc pulchrum sua fama dolorem;
Musarum spondet chorus et Romanus Apollo.

65

70

Accius? VI. 70.

ONOMASTICON.

Albana arx IV. 145.

[blocks in formation]

Agrippina VI. 620.

Albanus IV. 100; V. 33; XIII.

214.

Albina III. 130.
Alcestis VI. 653.
Alcinous XV. 15.
Alcithoe VII. 12.

Alexander XIV. 311.
Alledius V. 118.

Allobrogicus VIII. 13.
Allobrox VII. 214.

Alpes X. 166; XIII. 162.
Ambrosius VI. 77.

Amphion VI. 174.

Amydon III. 69.

Anchemolus VII. 235.

Anchises VII. 234.
Ancon III. 40.

Ancus V. 57.

Andromache VI. 503.
Andros III. 70.
Antaeus III. 89.
Anticatones VI. 338.
Anticyra XIII. 97.
Antigone VIII. 229.
Antilochus X. 253.
Antiochus III. 98.

Antiphates XIV. 20.

Antonius VIII. 105; X. 123.

Anubis VI. 534.

Aonides VII. 59.

Aiax VII. 115; X. 84; XIV. 213; Apicius IV. 23; XI. 3.

XV. 65.

Alabanda III. 70.

Alba IV. 61.

Apollo I. 128; VII. 37; XIII. 203

Sulp. 70.

Appula VI. 64.

[blocks in formation]

Baptae II. 92.

Bardaicus XVI. 13.
Barea III. 116; VII. 91.

Basilus VII, 145; X. 222.
Batavus VIII. 51.

Bathyllus VI. 63.

Archigenes VI. 236: XIII. 98; Bebriacum II. 106.

XIV. 252.

Aricinus IV. 117.

Belides VI. 655.

Bellerophon X. 325.

Aristoteles II. 6.

Armenia VIII. 169.

Bellona IV. 124; VI. 512. Beneventanus V. 46.

Armenius II. 164; VI. 407. 550. Beronice VI. 156.

[blocks in formation]

Athenae III. 80; VII. 205; IX. Bruttius IX. 14.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »