Obrázky na stránke
PDF
ePub

Materia constare putat paribusque elementis,
An saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
Tunc felix, quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer?
Rusticus exspectas, ut non sit adultera Largae
Filia, quae numquam maternos dicere moechos
Tam cito nec tanto poterit contexere cursu,
Ut non ter decies respiret? conscia matri
Virgo fuit; ceras nunc hac dictante pusillas
Implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
Sic natura iubet: velocius, et citius nos

20

25

30

Corrumpunt vitiorum exempla, domestica magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit praecordia Titan;

35

Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt

Et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
Abstineas igitur damnandis; huius enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam
Quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu foedum visuque haec limina tangat,

40

Intra quae pater est; procul, ah procul inde puellae 45
Lenonum et cantus pernoctantis parasiti!
Maxima debetur puero reverentia: si quid

Turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,
Sed peccaturo obstet tibi filius infans.

Nam si quid dignum censoris fecerit ira
Quandoque et similem tibi se non corpore tantum

Nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
Omnia deterius tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo

50

Clamore ac post haec tabulas mutare parabis:
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Quum facias peiora senex vacuumque cerebro
Iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.
Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela,

Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter:
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
Semodio scobis haec emendat servulus unus:
Illud non agitas, ut sanctam filius omni
Aspiciat sine labe domum vitioque carentem?

Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti,
Si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

[blocks in formation]

75

80

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit et inventa per devia rura lacerta:
Illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
Vultur iumento et canibus crucibusque relictis
Ad fetus properat partemque cadaveris affert:
Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
Pascentis, propria quum iam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
In saltu venantur aves, hinc praeda cubili
Ponitur: inde autem quum se matura levabit
Progenies, stimulante fame festinat ad illam,
Quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
Litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
Nunc Praenestinis in montibus alta parabat
Culmina villarum Graecis longeque petitis

85

Marmoribus, vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
Dum sic ergo habitat Cretonius, imminuit rem,

Fregit opes; nec parva tamen mensura relictae
Partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
Dum meliore novas attollit marmore villas.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
Nil praeter nubes et coeli numen adorant,
Nec distare putant humana carne suillam,
Qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt.
Romanas autem soliti contemnere leges

95

100

Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
Tradidit arcano quodcumque volumine Moses,
Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
Quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
Ignava et partem vitae non attigit ullam.

105

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera: solam
Inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
Quum sit triste habitu vultuque et veste severum
Nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
Tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
Certa magis, quam si fortunas servet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quod hunc,
Quo loquor, egregium populus putat adquirendi
Artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris.
Sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
Incude assidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros;
Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat, iuvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant et eidem incumbere sectae.
Sunt quaedam vitiorum elementa: his protinus illos
Imbuit et cogit minimas ediscere sordes,
Mox adquirendi docet insatiabile votum.
Servorum ventres modio castigat iniquo,

110

de

115

120

125

Ipse quoque esuriens; neque enim omnia sustinet umquam
Mucida caerulei panis consumere frusta,
Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri, nec non differre in tempora coenae

130

Alterius conchem aestivi cum parte lacerti
Signatam vel dimidio putrique siluro,
Filaque sectivi numerata includere porri:
Invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
Sed quo divitias haec per tormenta coactas,

135

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis, Ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit,

Et minus hanc optat qui non habet. Ergo paratur 140
Altera villa tibi, quum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines, maiorque videtur
Et melior vicina seges: mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri lassoque famelica collo
Iumenta ad virides huius mittentur aristas;

Nec prius inde domum, quam tota novalia saevos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.

145

Dicere vix possis, quam multi talia plorent,

150

Et quot venales iniuria fecerit agros.

Sed qui sermones, quam foedae buccina famae!

Quid nocet haec? inquit; tunicam mihi malo lupini,

[blocks in formation]

Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
Mox etiam fractis aetate ac Punica passis
Proelia vel Pyrrhum immanem gladiosque Molossos
Tandem pro multis vix iugera bina dabantur
Vulneribus: merces haec sanguinis atque laboris
Nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae
Curta fides patriae. Saturabat glebula talis
Patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
Uxor et infantes ludebant quattuor, unus

160

165

Vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
A scrobe vel sulco redeuntibus altera coena
Amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
Inde fere scelerum causae; nec plura venena
Miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
Humanae mentis vitium, quam saeva cupido
Immodici census. Nam dives qui fieri vult,
Et cito vult fieri; sed quae reverentia legum,

Quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
Vivite contenti casulis et collibus istis,

O pueri! Marsus dicebat et Hernicus olim
Vestinusque senex: panem quaeramus aratro,
Qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris,
Quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
Contingunt homini veteris fastidia quercus.
Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto
Per glaciem perone tegi, qui summovet euros
Pellibus inversis; peregrina ignotaque nobis

170

175

180

185

Ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit. Haec illi veteres praecepta minoribus: at nunc

Post finem autumni media de nocte supinum

Clamosus iuvenem pater excitat: Accipe ceras,
Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
Maiorum leges aut vitem posce libello.
Sed caput intactum buxo naresque pilosas
Annotet et grandes miretur Laelius alas.
Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
Afferat; aut, longos castrorum ferre labores
Si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
Cum lituis audita, pares quod vendere possis
Pluris dimidio, nec te fastidia mercis

190

195

200

Ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,

Neu credas ponendum aliquid discriminis inter

Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re

Qualibet: illa tuo sententia semper in ore

205

Versetur, dis atque ipso Iove digna poeta.

« PredošláPokračovať »