Obrázky na stránke
PDF
ePub

tionis cordium esse inveniuntur . Tot quidem progressiones diversitatis efficiunt quot operum dissimilitudinibus a se recedunt. Virtutum tamen tabernacula sunt quia boni operis administrationi deserviunt. Virtutes sunt, quibus vires gratiæ recuperantes reparamus; tabernacula vero sunt affectûs gratiæ sub quorum umbraculo actus virtutis exsequimur Нӕс ех

operibus Sanctorum admirandis ostenduntur; quia præclarius per actus operum quam per strepitum sermonum Dei miracula eloquuntur. Cæli, qui virtutis imitatione et animorum inhabitatione sunt cœlibes, et idem ex beatitudinis cæli participatione consortes, hanc virtutis altitudinem enarrant ; et ex prædicationis sollicitâ administratione commendant. Qui cælorum firmamentum merito dicuntur, quia inferiorum et magis fragilium fides et opera in eis radicata fundantur. Mirabilia igitur Dei ab eis annuntiata deteguntur, dum, non tantum operibus, sed etiam miraculorum mirabilibus declarantur. Hæc ideo de tabernaculis brevius diximus, ut convenienti ordine ad Tabernaculum Beati Cuthberti descendentes pervenire possemus.

Finit Sermo de Tabernaculis Sanctorum.

INCIPIT LIBELLUS DE ADMIRANDIS BEATI CUTHBERTI VIRTUTIBUS QUE NOVELLIS PATRATE SUNT TEMPORIBUS.

CAP. XII.-Quomodo maris plenitudo venienti ipsius Corpori sacratissimo cesserit, et siccas harenas populo transeunti remiserit; et quibus Sanctorum consimilatur, dum talibus præconiis honorifice declaratur.

Venerandus Confessor Cuthbertus, non mortis dolore devictus, sed quodam blando viventis tepore perfusus, sicut carnis labe corrumpi omnino non potuit, sic, quod vivens in carne prædixerat, post ipsius vitæ depositum cassari omnino non poterat . Namque dum ei vitæ exitus immineret et cœtus ab eo Fratrum verbum ultimæ edificationis expeteret, cœpit de temporibus ultimis sermonis seriem texere, et prophetico spiritu eis futuri seculi mala prædicere." Sciatis," inquit, "et memoriâ retineatis, quia si vos unum e duobus adversis eligere necessitas coegerit, multo plus diligo, ut, eruentes de tumulo, tollentesque vobiscum mea ossa, recedatis ab his locis, et ubicunque Deus providerit incolæ maneatis, quam ut ullâ ratione, consentientes iniquitati, scismaticorum jugo colla subdatis" Anno igitur ab incarnatione Domini DCCC.LXXV. transacto, contigit Angliæ fines latâ strage vastari; et, sævienti Pyratarum Prædonumque mucrone,

rent.

populus circumquâque ex internicione deficiendo deperire. Nam civitates ignibus conflagrando consumebant; ecclesias et cymiteria multimodis sacrilegiorum pollutionibus prophanabant; puerperia de materno uteri gremio excidebant; infantulos, jaculis, spiculis et hastis transfodientibus lanceabant; nec ætati nec sexui vel ordini deliberabant'. Accidit, igitur, Lindisfarnensis Insulæ cives, talibus territi, consilium cum Episcopo et Clero inirent; et quid opus foret consilii secum solicitius pertractantes inquirerent. Sanctum enim corpus illius post se in Insulâ relinquere non audebant, ne præda hostibus fieret, et totius spei suæ opem et thesaurum sævus secum et truculentus pirata exportaret; nec quovis in loco abscondere vel in abdito coopertum recondere, ne Dei indignatio in eos debacchando desæviret; nec extra Insulam secum comportare, ne forte Beatus Cuthbertus in irâ suâ eos argueret, vel in furore suo eos corriperet; et, quam maximè, ne locus tantæ hactenus venerationis et dignitatis habitus, in solitudinem heremi et desolationem exterminii deveniret. Quid igitur consultè agerent, quove, in fugiendo, diverterent, penitus invenire non poterant. Et, si diutius in Insulâ moras innecterent, omnes, gladio consumente, deficeEt tamen ipsius sanctuarii direptionem, ædium sanctarum conflagrationem, pignorum suorum coram aspectibus propriis obtruncationem, et sancta coram se dari in pollutionem, vel sustinere nec etiam videre non poterant. Tandem, igitur, Beati Cuthberti dictorum reminiscentes, et necessitatem illam è duobus adversis, sicut prædixerat, instantem videntes, maluerunt, juxta ipsius præceptum, ossa illius de tumulo eruere, et secum in exilium comportare, quam aliquâ arte, scismaticorum jugo colla subjicere. Consilio igitur tam salubri inito, omnibus secreti sui depositum aperiunt, et se subsequi cum omnis substantiæ suæ frequentiâ, puplico edicti decreto præcipiunt. Noverant enim, et coram omnis concilii concionem claris vocibus contestabant, quod, quamdiu illum in comitatu habuissent, in manus gladii hostilis nullo modo inciderent; nec ullius rei sustinere detrimentum vel penuriam possent. His instructi consiliis, thecam Beati Cuthberti ligneam, in quâ eâtenus requieverat, corripiunt, et secum comportantes, cum cæteris ecclesiæ thesauris, ad maris litus usque deveniunt. Forte igitur, eodem momento, sinus maris alveum suum copiosius solito adimpleverat, et etiam ripæ prioris fines excesserat. Sacri igitur latores corporis, dum ad ripa limites devenissent, ulterius progredi, metu cogente, non potuissent; tunc tantum gradum ibi sistere, et

[ocr errors]

1 In margine " tus Ærdulfi...xxij."-[scilicet anno Episcopatus Ærdulfi vicesimo secundo.]

B

maris reflui deliberabant recessus anfractuum expectare. Lindisfarnea enim Insula a Lindis est cognominata, quæ prope fines insulæ, more fontis irrigui, oriendo defiuit, et in rivi morem viantes brevi intervallo vadare compellit. Insula hæc; accedente reumate, cotidie bis undis spumantibus maris alluitur; totiensque, refluis maris sinibus, contigua terræ relinquitur, et viantibus gressibilis et accessibilis exhibetur; cum tamen harenæ spacium trium miliarium fore comprobetur. Subito igitur mare, cum jam plenitudine sui intumesceret, miris conatibus fluctus plenissimos in se retorsit, et viæ semitam, siccantibus harenis, viabilem omnibus præbuit. Erant enim eis aquæ pro muro, a dextris et a sinistris ; et laterali parietis more sese in directo per aera linealiter extendebant. Cumque sacri portitores corporis procedere deliberabant, semper, ante sui vestigia, harenæ siccata limina et strata viatori area apparebat. Miroque modo, cum omnes viri et fœminæ, parvuli et juvenculæ, armenta et pecudes, oves et boves, jam infra maris ambitus sese procedentes incluserant, mox maris unda gressus eorum subsequens, sinus refluos adimplebat; et statim post terga eorum maris aqua usque ad plenitudinis fastigia pertingebat. Sicque coram eis semper in anteriora viam siccabilem præbuit, et post vestigia gradientium in fontis se pristini gremium mare retorsit. Ita denique, illæso vestigio, ad ulteriora pervenerunt, et, dum ad Insulam oculos retorquendo conferrent, totum maris ambitum copiosâ aquarum multitudine inundare conspicerent. Mare, igitur, Beati Cuthberti carnem incorruptam archam fuisse testamenti Domini præclari miraculi indicio patenter ostendit, quia, instar Jordanis, ad introitum sacerdotum, archam Domini humeris deferentium, se retorsit; et, ordine consimili, se post gradientium terga reclusit. Nec mirum; quia archa testamenti æterni corpus et caro exstitit Beati Cuthberti; in quâ archâ urna aurea est Beati Cuthberti, pura Deo et immunis a peccati contagio animæ conscientia, habens manna se infra reconditum, æternæ spei cæleste desiderium, et virgam Aaron quæ floruit et fronduit: id disciplinæ spiritualis rectitudinem quæ floruit ex gratiâ et fronduit ex copiosæ virtutis fructibus et inundantiâ. Thurribulum etiam de auro tenet purissimum, id est purissimi cordis domicilium, in quo thus devotionis suavissimo orationis fumo et compunctionis

1 In margine, manu coævá, Poterat quidem tunc Beatus Cuthbertus eis siccare maris transitum sicut fe ..at postmodum. Nam anno ab incarn... M. LX. VI. redeuntibus cum...Patris corpore....sese aperuit et humidas har...siccas jam illis...Quod factum est Egel...episcopante LXXv ann...ex quo ab Alduno in Dunelmum corpus ipsius delatum est; sed iterum viij Kalendas Aprilis sacrum corpus Dunelmum est reportatum et monasterium solempniter reconciliatum. The chasms in this marginal note have been occasioned by the knife of the binder.

odore nectareo redolet, et carbones cordis quasi nimiâ devocione affectiones igniuntur; qui igne Sancti Spiritûs cotidie et continuè in altari ipsius sacrati pectoris mirâ suavitate accenduntur. Et quod Moyses virgâ mare in divisiones divisit Sancti Cuthberti typo refulsit; qui sicco vestigio in Dei virtutis gratiâ populum sibi subditum maris undas transire præcepit. Josuæ itaque Beatus Cuthbertus et Moysi non tam consimilis effulsit quam etiam incomparabilis ; quia quod ipsi viventes, orationibus, et aliorum forte necessitatibus promerentibus impetrantes obtinebant, hoc solius Beati merita Cuthberti, jam defuncti, apud Dei misericordiam propriis propiciantibus meritis impetrabant.

CAP. XIII.—De Clerico, qui ad Tumbam Sancti Cuthberti confugit; qui, cmnia, quæ Pyratæ dicebant vel facere minitabant, vidit et audivit; ipse tamen ab eis nec videri vel sentiri non potuit.

Clericum itaque quendam, fugientes, ecclesiæ custodem, reliquerant; a quo, superveniente prædonum rabie, quidnam de ecclesiæ prædiis fieret se certius audituros confidebant, et, quando reditum sperare debuissent, ab eo discere et audire instituerant. Forte, igitur, illis ad Insulam adventantibus, et ecclesiæ limina subeuntibus, clericus ille, timore coactus, ad Beati Cuthberti tumbam confugerat, sub cujus præsidio vitæ commercia postulabat. Illi igitur, nudato ense, spicula fulgrantia vibrabant, et circumeuntes ecclesiam, si quempiam, sui gladii satellitem, invenire possent, sollicitius quæritabant. Incredibili vero operis genere, clericus, ille pervigil ante Beati Cuthberti tumbam sanusque residebat, omnesque eorum ambitus, actus et strepitus et comminatus, quam studiosius advertebat. Videbat illos qui eum audire nec videre non poterant; gradientibus et sævientibus consociatus adherebat, qui eum dinoscere vel sentire omnino non poterant: Beatus enim Cuthbertus caligine videndi et non discernendi, quæ Græco eloquio aorosia dicitur, eos perfuderat ; et eos illa, quæ videre non expedierat, contueri minimè permittebat. Ubi illud antiquum miraculum jam hic novâ pulcritudine dedicatur, quando Angeli Loth jam viribus urgendum, clauso a tergo hostio, omnes exterius a minimo usque ad maximum cæcitate horribili percusserunt, et totâ nocte circumeuntes insaniendo hostii aditum, quem quærebant, penitus invenire non poterant. Et duo Discipuli in Emaus euntes eodem cæcitatis genere percussi fuerant, quia oculi eorum tenebantur ne Jesum colloquentem agnoscerent, cujus cognitione adhuc indigni exstiterant. Nec aliquid præclaræ

virtutis miraculum in totius sacræ scripturæ serie poterit reperiri, quod in admirandis Beati Cuthberti operibus non consono moderationis ordine completum valeat approbari. Illi igitur

totam Insulam pervagabant, et diripientes omnia secum exportabant. Multum tamen adinvicem conquerebantur, quod ita omnia, illis non prævenientibus, de eorum rapinis et rapacitatis ingluvie subtracta videbantur. Perpaucos, quos invenerant, gladio devorante dilaniabant. Alios etiam expoliatos verberibus et contumeliis afficiebant. Quæcunque autem, quamvis pauca, invenire poterant, omnia asportando diripiebant. Minabantur insuper quia si aliquando eorum reditum advertere potuissent, quam celerius accelerarent, ut eos gladio devorante consumerent: et tanto in eis acrius desævirent quanto formidolius illis illusissent: "Fugam," inquiunt, "nullatenus inirent nisi ad gladii nostri vibramina anxiùs trepidarent, et pretiosioris thesauri secum depositum transtulissent. Unde advertere liquido possumus quam facile illos devincendo subjugare possimus, et quanti lucri commertium de illorum interitu sperare debeamus. Studio igitur nostro diligentiorem sollicitudinem adhibeamus, ut quandoque redeuntes gladio prævenire possimus." Hæc et his similia in auribus clerici illius insonabant, et frementes furoris spiritu plurima adjiciebant. Illis autem demum egressis, consurgens clericus et ad Episcopum sociosque suos profectus, cuncta eis ex ordine retulit; et ad Insulam redire eos omnino prohibuit. "Cum vero" inquid "Beatus pacem Cuthbertus reformare disposuerit, aditum patriæ vestra dignatio quam citius adipisci prævalebit." Pluribus autem eos commonitos eloquiis, ad interiora deserti cum eis subiit; et aliquamdiu cum eis moras innexuit, demumque cætera eis denuntiaturus domum repedavit.

CAP. XIV. Quomodo corpus Beati Cuthberti in tabernaculis per annos septem habitaverit, et in humeris servorum deportatum fuerit, et quam felices illi portitores exstiterint, qui tam sacri hospitis bajulatores fuisse meruerint.

Pater igitur misericordiarum et totius consolationis, in omni tribulatione populi sui, Beatus Cuthbertus, septem annorum spacio integro, per deserta invia et inaquosa, circumquâque, in humeris devotorum circumferebatur: et, dum domorum tecta operimenti hospicia denegaverant, sub tabernaculorum umbraculis morabatur. Quam felicia erant illa tabernaculorum domicilia quæ sub tanto hospite enitebant ; quam felices humeri qui tam suavissimi honeris jugum portare meruerant! Verè jam cælestis spe dulcedinis perfectè initiati fuerant qui talis

« PredošláPokračovať »