Obrázky na stránke
PDF
ePub

sarcinæ pondere subjugari prævalebant. Jam participes effecti sunt cum illo cælestis gloriæ, qui conformari meruerant tantæ dignationi cælestis misericordiæ. Vaccæ igitur mugientes, sicut in Regum volumine legitur, dici poterant, qui in plaustro, Dei archam deferentes, de terrâ Allophilorum recto tramite incedentes ad agrum Bethsamis, ubi in valle metentes frumenta secabant, sine errore descenderant. Nonne vaccæ fœtæ merito dici poterant, qui sponsalia jura, pro amore Beati Cuthberti, relictis filiis et conjugibus, reliquerant ; et colla superba et sullimia ipsius sacro corpori devehendo subjugaverant. Mugiebant itaque pro amore pingnorum quæ domi reliquerant, dum votis et lacrimis pro eorum sospitate et salute Beato Cuthberto cotidie et continuè suspirando supplicabant. Ad domum solis, quæ dicitur Bethsamis, nusquam deviantes descenderant, quando ipsius incorrupti corporis thecham, quo ipse eis suggerendo commonuerat, juxta Episcopi et confratrum suorum decreta deferebant. Nam domus solis justiciæ est conventus sacræ præsentis ecclesiæ, quæ, in valle humilitatis, Beati Cuthberti præsentiam suscipit, dum ipsius mansuetudinis præcepta custodit. Et in valle conversationis humilis metit grana seminis virtutum justiciæ, dum ipsius imitatur exempla doctrinæ. Quam amabilia ejus excubiarum fuerint tabernacula, quæ balsamus ipsius odoris perfuderat, odor miræ suavitatis asperserat, flagrantia dulcedinis intimæ tota compleverat, verè felicia indumenta quæ Jesu Christi carnem in sepulcro ambierant! Nec gloriæ sunt tabernacula Beati Cuthberti commendatione indigna, quæ ejus menbra coperire meruerant, quæ per multos annos incorrupta perduraverant. Nam Christi Domini, cujus caro sanctissima juxta David testimonium non data est videre corruptionem, caro Beati Cuthberti potest specialiter intelligi; qui consequenter caro est Christi, eo quod in æternum non sinitur ex fragilitatis vetustate corrumpi. Caro igitur Cuthberti caro est Christi; nam quid de Christo peculiariter prophetando præcinitur, Christi gloriæ magnificentiâ, in Beato Cuthberto, familiari virtutis beneficio et sanctitatis privilegio, specialiter adimpletur. Caro est itaque de ejus carne, os de osse ipsius et corpore, membrum de capite, artus de juncturâ ejus et soliditatis compagine. Et virtutis tabernacula dici merito poterant, propter virtutum et miraculorum frequentiam, quæ crebrius et sæpius quam circa ipsa tabernacula in heremo fieri solita erant. De quibus præclaræ admirationis miraculum quoddam edicemus, ut ex istius miraculi magnitudine, cæterorumque, facilè quantitatem et virtutis efficatiam possimus indagando perpendere.

B 3

CAP. XV.-De quodam prædictorum portitorum comite, qui caseum furtive sustulit: qualiter, orantibus fratribus, in wlpeculam sit formatus, et iterum Beati Cuthberti misericordiâ reparatus: et qui carrum ad corpus ipsius deferendum invenerint et quomodo ipsi nominati fuerint.

Semper piorum innocentiam solet iniquorum nequitia experiendo prosequi et invadere; et de pietatis justicia occasionis materiam nequiter sibi excidendo exsculpere. Nec unquam fidelium consortia poterant ita in bonitatis unanimitate persistere quin infidelium edacior invidia contumelia vituperium non eis potuerit inferendo ingerere. Nam filiorum Jacob Josep innocentem invidia vendidit; et inde infidelitas apostolicæ fidei fundamenta experiendo concussit. Et non nunquam etiam fidelibus solent infidelitatis molimenta occurrere, et momentaneâ temptationis illusione decipere. Unde Saulus, in primordio ætatis, temptationis probra sustinuit, et temptationis pondere præventus, in insaniam persecutionis exarsit. Demum, vero, Apostolici culminis gradum meruit, et plus omnibus laborans, cæteris in regno coæquetius esse promeruit. Nec, ideo, quempiam debemus, quasi reprobum judicando, refutare, quia, ad momentum temporis, quemlibet viderimus temptationum illusioni succumbere. De fratribus, igitur, qui Beati Cuthberti corpus per septem annorum detulêre curricula, non poterimus sentire dissimilia; quia, si aliquid eis ad momentum subitæ temptationis irrepsit, non id ad eorum condempnationis testimonium sed ob fragilitatis consciæ fuit, et incursus subiti impedimentum vel infortunium. Hæc omnia iccirco præmisimus, quia de Fratris, qui peccaverat, merito vel judicio incerti existimus. Poterat enim evenire ut neque ipse neque parentes ejus peccaverint, ut sui merito peccati vulpecula fieret; sicut et Beati Cuthberti specialis potentiæ præconium esse potuit ut virtutis suæ efficatiam in ejus experimento edoceret. Sed de his jam satis diximus: nunc autem ad miraculi ordinem veniamus. Cum, itaque, Beati Cuthberti corpus circumquâque in tabernaculorum umbraculis circumduceretur, contigit, ut, a fidelium populis, ei sollempne servitutis obsequium, et ab omnibus etiam alienigenis, certatim impenderetur. Alii enim ei nummismata, flexo poplite, offerebant; quidam vestimenta præciosa vel serica ad ejus honoris cumulum et sanctitatis testimonium deferebant: nonnulli etiam linum vel stamina, lanam vel vellera : quibus vero minoris impendii facultas exstiterat, panes vel caseum proferebant. Et, licet discreta deferentium esset oblatio, potuit tamen compar esse meriti eorum intentionis affectio. Quodam vero tempore

Fames

inter alia recens [ita] caseum frequens turba detulerat, quem manus Clericorum ad communes usus omnium, sibi in conclavi reposuerat. Nec aliquis minoris munus precii vilipendat, vel negligentiæ ascribendum deputet, cum duo minuta Vidus regnum cæleste comparaverint, et calix aquæ frigidæ præmia merito mercedis æternæ adquisierit. Et in tabernaculo Domini, alii aurum, æs, et argentum, deferentes offerebant, sed et pelles arietum rubricatas et caprarum pilos, ex præcepto Domini, minimè abjiciebant. Constat enim meritum offerentium ex affectione cordium et desiderio intentionum, non ex magnitudine vel quantitate donorum. Sed, quia fragilis est mortalium labilis et nutabunda conditio, contigit quendam Fratrum ex prædicti casei desiderio graviter stimulari, et aculeo concupiscentiæ indomabilis æstibus perurgeri. Videbatur enim levius, mortis jaculis interire, quam propriæ posse passionis ignominiam delenire. Unde, clam accedens, furtivè caseum sustulit, et ubi secretius potuit, in abdito sibi recondendo reposuit. Procedens ergo cum cæteris, quasi ignarus apparere voluit, quia nemo fratrum aliquid consimile de ipso credere potuit. etiam tunc temporis in totâ terrâ prævaluerat universæ Anglicæ regionis. Unde videres homines ex pestilentiæ morbo subito morientes, alios, pelle a carnis counitione dissiliente, turgentibus genis turpi genere inflantes. Nam tumor internæ ægritudinis adeo pellem exterioris hominis extenderat quasi calamus flatus [al. foetus] flablorum administrans folles extrahendo protendat. Pallor in ora consederat, macies totum corpus absumpserat, tumor vero intercutaneus ex famis inediâ, a plantâ usque in verticem, corium, sicut in tentorio, extenuabat. Nempe, sævientibus eo tempore per Angliam Barbaris, septenis annis omnis regio inculta jacuit, nec aliquis vomere vel ligone cespitem terræ nisi in abdito movere præsumpsit. Inguar enim et Ubba totam terram latâ strage depopulando comsumpserant, et per omnes Angliæ nationes catervatim eorum acies disperdendo discurrebant. Beatum insuper Edmundum de Rege Martirem effecerant; et sagittarum jaculis stipiti colligatum, velud hericium omni parte spiculis hirsutum, neci tradiderant. Capud etiam ejus gladio vorante absciderant, et in silvis, vepribus densioribus consitis, in abditis illud occultaverant. Sed populo illud circumquâque per nemorum obscuriora quærente, lingua nativâ loquelâ in capite sonuit et, her, her, sæpius replicando, omni populo se pupplicando ostendit. Populus vero, lupo infinitæ magnitudinis illud inter brachia complectente, auferendo sustulit, et corpori reliquo appositum quasi integris colli compagibus counitum apparuit. Tantum vero, in fili mo

rem serici rubentis, circum colli rotunda jacentis, signum præcisionis apparuit ; sed corruptionis labem caro ejus omnino sentire non potuit. Illi vero, civitates et ecclesias ignibus conflagraverant, passimque populos exanimaverant, omniaque, quæcunque potuerant, in exterminium prædamque ducebant. Unde pauperibus, qui se in antris specubusque latitantes absconderant, nichil penitus unde cibaria possent comparare reliquerant. Perpauca igitur cibaria, quæ admodum raro poterant inveniri, non supererat unde poterant jure mercimonii comparari. Illi, vero, qui aliquid hujusce habuerant, potius sibi abditum conservare, tantumque pauperem de his sustenando animam protelare, quam aliis vendendo erogare, volebant. Unde quisquis quod potuit sibi in occulto conservandum detinuit. Famuli igitur Beati Cuthberti, qui eâtenus corpus suum collo humeris brachiisque detulerant, ex longitudine temporis et pro fatigatione itineris pene defecerant; nec amplius quam quatuor onerarii, qui familiarius ei semper inhæserant, ad opus oneris superstites erant. Murmurando ergo musitare cœperant, et de laboris infiniti lassitudine persæpius adinvicem conquerendo dolebant. Beatus interim Cuthbertus, per visionem cuidam eorum' se exhibuit, et his exhortatus verborum seminibus dixit. "Die crastinâ quisquis de vobis quatuor per nemoris interiora procedat, et quid ibi forte invenerit oneri mei corporis deferendo apponat. Nam vos diutius fatigando laborare ulterius non indigeo: tantum mei corporis custodiam et progrediendi itineris curam vobis committo. Illi mox, talibus auditis, matutino sub diluculo consurgunt, et per nemus quærendo alacrius processerunt. Primus ergo, frænum de arbore pendentem conspicit, illumque sociis delatum singulos ingenti stupore percussit. Unde et Stithard Rap cognominari meruit, eo quod fræni funiculum primus invenire promeruit. Secundus autem, dum ulterius per nemora subiit, equum rufum, frænum prius sonitu excutiendo, sibi occurrentem apprehendit, frænique loris innexum tercio sodali contradidit. Pro cujus inventionis opere, Coite, semper, quod equum sonat, vocabatur agnomine. Tercius etiam, dum paullulum cum equo procederet, contigit subito ut carrum perpulcherrimum decenti venustatis genere de ligno excisum, et omnimodis cum cæteris, talis negotii usibus necessariis, compositè oneratum inveniret: cui equum devehendo mox inseruit et cum nimiâ alacritate ad consodales eduxit. Qui Unred, Cretel, quod carrum anglicè dicitur, ab eis, posteris temporibus, cogno

1 In margine, manu eadem, Hunredo nomine.

2 In margine, m. e., Nam præter VII qui ei familiarius adhæserunt omnes recesserunt, Hunred, Stitheare, Edmundus, Franco.

minabatur. Igitur Beati Cuthberti corpus sacratissimum in carro predicto postmodum reponebant, et sic circumquâque eum sine sui gravaminis fatigatione deferebant. Nec edici verbis poterit quanto exultationis gaudio turba subsequens exhilarata convaluit. Famis tamen inedia, super omnia, super sese irruere pertimebant, eo quod nil in terrâ superesse granorum seminis, vel quosvis inveniri fructus segetum viderant. Fortuitu, igitur, in Pictorum regionibus deserti vastissimis advenerant; nichilque uspiam ciborum nisi tantummodi equi capud et prædictum caseum in suâ ditione possederant. Capud etiam equi istius tempore destitutionis et dispendii vix emi potuit quinque solidorum siclis argenti. Multisque diebus ad refectionem nichil panis occurrerat, sed carnibus equorum et caseis, vitæ pauperiem turba esuriens sustinebat. In his tamen eis copia deerat, quia consimilis causæ inopia omnium animantium genera in cunctis finitimis regionibus pene consumendo exhauserant. Omnes tamen vitæ subsidium de equi capite, quod sallierant, et de caseo, super quo secretiores se fore confidebant, se mortis differre dispendium verbis et cordibus allegabant. Ille ergo, qui furti conscius fuerat, se tali esu diutius cæteris vitam protelandum interius animo insultante gaudebat. Unde quanto eos super casei sui portione gratulari advertere potuit, eo ipse amplius esum in occulto concupivit, nec tamen aliquod tempus congruum, quando illum depascendo consumere posset, invenire prævaluit. Voluit etenim, et ex animi proposito deliberavit, in occulto penes se illum commedere, et insaciabilis ingluviei rabiem talis edulii commertio saciare. Videbat enim quia teneritudo casei ardorem faucium exacueret, pinguedinis adeps cupidinis ingluviem animando accenderet, voracitatis libidinem et æstûs ardorem dulcedo illius suavitatis fovendo et erigendo nutriret, lenitatis contactus et saporis haustus bilem stomachi et rabiem animi et tumorem ventris et hyantis abyssi viscerum procrearet. Nichilque sibi defore posse putabat, si desiderii sui æstum insaciabilem gustu rapaci saturare potuisset. pus igitur congruum excogitando quæritabat, sed prorsus competens Fratrum ignorantiæ silentium invenire non poterat. Ardoris itaque insania eo vehementius rabiem cupiditatis accenderat quo minus temporis importunitas arridebat. Nam dilata peccati desideria et impedita flagicia plus animæ cupiditatem excitant quam præpediendo delectant, quia magis vetita complacent, quam concessa vel suppetentia; et licenter desiderio militantia animum placando sedare prævaleant. Contigit, itaque, quod,

Tem

1 In margine, manu eadem, Quartus vero qui superfuit, sicut dicetur in subsequenti, pro caseo quem furto sustulit Tod agnomen accepit.

« PredošláPokračovať »