Obrázky na stránke
PDF
ePub

intercurrente morâ diutinæ dilationis, hora regularis diurnæ refectionis instaret, Fratrumque cœtus, licet, numeri quantitate permodicus, guasape per genua decurrente, ad mensam humilem gremio terræ, solotenus resideret. Non enim mensarum copia in heremo occurrerat, vel tripodum altitudinem nullius fastûs ambicio quæritabat. Cum igitur angustioris paupertas compadii ad sufficientiam lautioris potuit edulii minus sufficere, casei cœpit recentis memoria quorundam animos ex meditatione succendere: demumque, spiracula cordium in querimoniam verborum conformare. "Heusnam," inquiunt, "quis ne caseum recentem, quem ad Sancti Cuthberti thecam vidimus, sustulit ; quisve ad communis usus negotii illum in conclavi secretiori reposuit?" Is interim clericorum, qui eum prius cernentibus aliis de medio sustulerat, ad locum quo illum reposuerat concitus accurrebat; et nusquam illum reperiens, circumquâque musitando discurrebat. Demum, vero, pallido rubore suffusus, ad consodales rediit; eisque, pro sui excusatione, plura prætendit; et quomodo furto sublatum, eo ignorante, fuerit, manifestâ relatione, cum multimodâ juris jurandi attestatione disseruit. Et quamvis forte quispiam eorum illius attestationi fidem adhibuerat, erat tamen nichilominus eorum aliquis qui ei non credendum aliquâ ratione judicabat. Unde paulisper doloris miseria cordis ejus secreta attriverat, et blandientium forte subsannatione vultus illius serena ruboris verecundia suffundebat. Sedentibus igitur et mutuâ relatione de casei furto conquerentibus, cœpêre vicissim alternâ mutuatione dicere, et Sancti Cuthberti opem talibus alloquiis implorare. "Sanctus," inquiunt, "Cuthbertus nobis tribuat ut fur casei sui et nostri vulpecula fiat, et de homine in vulpis transformetur effigie, ut ludibrium fiat aliis; qui contumeliæ opprobrium intulit suis consodalibus et conservis. Nam in simulationis antro latitat, quicunque subdolè nobis caseum nostrum sub specie simplicitatis occultat. Nec communioni fraternitatis nostræ in Christo vel Beato Cuthberto participat, qui, sic, latenti scelere de communis boni substantiolâ nos decipiendo defraudat.” Talia igitur mutuo et alternis vocibus ingeminabant, et ut fur casei vulpecula fieret a Beato Cuthberto efflagitabant. Nec vocum tantummodo verbis stridulis hæc dicentes proferebant, sed magis voti desiderio et precum instanti suffragio talia fieri deposcebant. Unde Beatus Cuthbertus, et his ex pietatis compassione consuluit, et in fure suæ virtutis magnalia consequenter ostendit. Nam, subito, dum adhuc ad mensam residendo discumberent, contigit, ut, sicut solito devotionis ardore, crebro sollicitudinis desiderio ad Beati Cuthberti sepulcrum oculos intorquendo respicerent, mirabile dictu, sed mirabilius est ad

mirationis effectu! Ecce, enim, vulpeculam, per Sancti Cuthberti thecham discurrendo, circumeuntem conspiciunt, et caseum recentem inter fauces comprimendo tenentem; et admirandæ stupore novitatis, animo hæsitante quid hoc miraculi esse potuerit, adinvicem consulunt. Quærunt igitur an aliquis sociorum a mensæ participatione defuerit, vel quis ille fuerit quem communi collegio defuisse contigerit. Diuque quæritando musitantes, omnes collegas ad mensam dicunt resedisse, et ex nominum cognitione, et quantitatis atque numeri supputatione neminem, refectionis tempore, defuisse. Tandem vero unum, Eilafum nomine, comprobant inter reliquos non adesse, quem subito disparuisse conjiciunt; ipsumque, vulpeculæ speciem gerere et furti sui indicium prodere, contestanter edicunt et indubitanter asserunt. Wlpecula, interim, illa, hac illacque circa sepulcrum Beati Cuthberti circumiens cursitabat, et, hyanti ore, recentis casei prædam pendulis faucibus prætendendo retinebat: saltu instabili et motu discursûs agili non nullos in cachinnos excitabat. Prædam vero furti, et decipulam laquei propriâ fraude compositi, nec vorare potuit sicut instituit nec celare, prout animo proposuit, nec latere, eo quod vellus insoliti corporis opus sceleris ostendit, furtique præda cognitioni mutuæ indicio effulsit. Unde famis infamia, et piantis peccati contumelia alterno scandali laqueo se vicissim prodiderunt, dum infamia furti culpam redarguit, et opprobrii contumelia ex insoliti miraculi novitate reluxit. Pietatis denique visceribus acti, cœpêre vicissim alterutros sociorum commonere, et ad studium miserationis compatienti exhortatione inflectere. "Nunc, ecce," inquiunt, "Beatus Cuthbertus furi nostro satis contumeliæ pro suæ merito iniquitatis intulit; virtutis suæ potentiam nobis sufficienter ostendit, illius sceleris probra cohercuit, et nostræ fidei dispendia sub incertâ varietate nutantia inauditi stupore miraculi reparando consolidavit. Igitur omnes in communi Sancti Cuthberti clementiam imploremus, ut de vulpeculâ istâ hominem pristinum recipiamus, quatenus non tam furoris iræ illius judicium, quam miserationis ejus beneficium nos suscepisse gaudeamus." Tunc omnes simul Sancti Cuthberti clementiam devotis supplicationibus imploraverunt, et, quia in fide et dilectione postulârunt, mox sui desiderii fructum assequi meruerunt. Nam subito, in hominem reversus, coram Eilafus astitit, et sui sceleris facinus et Beati Cuthberti dignationis munus evidenter ostendit. Et ita quod coram et in occulto sustulit, in manifesto, palam omnibus reddidit; experimento Beati Cuthberti iram infidelibus prædicans et miserationis ejus clementiam cunctis indicando enarrans. Contigit etiam, quod pro ipsius reatu criminis, et ob memoriam tantæ virtutis, omnis ejus progenies usque in hodiernum diem

ipsius vocetur agnomine, et notetur ex virtutis Beati Cuthberti, et fraude sceleris paterni consobrinâ prodigii operatione. Nam anglicæ linguæ et loquelæ maternæ improperio tota illius familia stirpis, Tod, quod vulpeculam sonat, cognominantur eloquio.

CAP. XVI. Quomodo antiquis temporibus Ecclesia Beati Cuthberti fuerit instituta; et de prophetiâ Clerici adimpleta, et quam mirifice ignis de cælo cecidit, et domus Divitis, cum omnibus prædiis consumpserit. Horrei vero partem in quâ corpus ejus eâdem nocte requievit, lædere non præsumpserit.

In

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum; ex consensu suggestionis nequitiæ. Beatus pater Cuthbertus exstitit, cujus vitæ sanctitudo tota sine maculà corruptionis effulsit. Vir enim prædicatur, ex perfectis virium virtutibus; beatus edocetur, ex nitidissimis vestigiorum boni operis prosecutionibus. consilio enim pravitatis incentorum, ex consensu peccati non abiit; in viam peccati et delectationis sordium ex mundanæ corruptionis fragilitate, in contagio nefariæ cogitationis deliberando dilationis gradum non adhibuit, nec in cathedrâ malignitatis operum, quæ sunt pestilentiæ affectionis iniquitatum, sedem quietis desperationum non componendo resedit. Et iccirco quantum ejus virtutis beatitudo interius coram Deo enituit, tantum ejus magnificentiæ claritudo coram hominibus mirabilius progrediendo prævaluit. Unde merito contigit, quod quam sullimia fuerint ejus interna virtutum cordis edificia, tantum, licet nullâ comparatione, coæqualiter ipsius fabricæ ecclesiarum excreverint fundamenta. Nam et illius virtutum magnitudo prominet ex murorum ecclesiarum ipsius præeminentiori structurâ ipsa vero artificiosa manuum cælatura ipsius conformantur ad opera, pulcra, admiranda, et inenarrabili virtutum varietate distincta. Hinc est quod plerique prudentium, dum alta ecclesiarum ejus edificia sullimiori murorum fastigio porrecta conspiciunt, sagacioris animi ingenio, ad ipsius magnitudinis meritorum et consideranda præmia illius beatitudinum animi acies mox convertunt. Quod temporibus antiquis plus miraculo exstitit quia tunc magis innocentiæ simplicitas viguit, quam modernis diebus; in quibus solius astutia calliditatis arces superbæ sullimitatis erexit. In illis enim diebus quibus in primordio Beatus Cuthbertus penes Dunelmum sibi quietis sedem elegerat, cœtus Clericorum qui usus in canendo monachorum eotenus tantummodo retinuerat, in eadem ecclesiâ, sub Episcopo, dominii privilegium obtinebat. De genere quidem et

eâdem nutriturâ fuerant qui primitus sacrum corpus ipsius de Insulâ Lindifarneâ transvehendo transduxerant. Prebendas

etiam de more Canonicorum, qui nunc dicuntur Secularium, de ecclesiâ possidebant, et exercicia monastica in officiis Ecclesiasticis persolvebant. Unde contigerat quod is, qui superius in vulpeculam conversus fuerat, jam tunc temporis, tali religionis scemate, ecclesiam de Bethligtune cum pertinentiis suis jure canonicali in suâ progenie possidebat. Usque in diem enim præsentem ibidem ejusdem viri cognatio perseverat, quam populus accola et convicaneus, Tod, vulgari edicione cognominat. Inter eos vero quidam vir veteranus vitæ honestæ fuerat, qui singularem corporis Beati Cuthberti custodiam optinebat. De viro vero isto creditur quia tantæ familiaritatis apud eum exstiterit quod Beato Cuthberto capillos et non nunquam ungues præcidere solitus fuerit. Nempe familiare colloquium cum eo aliquotiens habuit, unde et Sancti Bedæ Doctoris cæterorumque Sanctorum reliquias ubi inveniret, vel qualiter eas exportaret vel circa se illas reponeret, eum diligentius informando edocuit. Hic tanti apud cæteros habebatur, quod quicquid in veritate assereret, prophetiæ oraculum esse crederetur. Die igitur quodam, circumsedentibus cæteris, cœpêre quidam, tam fratrum quam advenarum, loci situm et murorum ambitum, et altitudinem Ecclesiæ turrium, magnidici faustu eloquii vehementer extollere; et Beati Cuthberti gloriæ meritum singulari admirationis præconio specialius commendare. Erant siquidem in Albâ Ecclesiâ, in quâ primitus requieverat, duæ turres lapideæ, sicut qui vidêre nobis retulêre, altius per aera prominentes, altera chorum continens, alia vero in fine ecclesiæ occidentali subsistens ; quæ, miræ magnitudinis, ærea pinnacula in supremo erecta gestaverant : quæ omnium tam stuporem quam admirandi quantitatem excesserant: unde putabant consimilis opus structuræ nusquam posse fieri; eo quod in finibus finitimis proximæ regionis omnia necessaria in loco uno consimiliter nequaquam poterant reperiri. Ille vero voces admirantium compescuit, et posteris temporibus multo venustioris operis edificia ibidem in honorem Beati Cuthberti erigenda prædixit. Inter alia vero, unus prædives Nobilium de vicinarum confinio regionum, cœpit more rusticanæ simplicitatis cum effectu tamen intimæ devotionis, sicut putabatur, voce elatâ dicere, sæpiusque eadem coram fratribus retexendo replicare. "Heus," inquit, quis mihi tribuere valeat, ut magnus ille heros Cuthbertus, cælestis gloriæ consors, domûs meæ hospicia adire, et umbraculi mei tuguria aliquando subire dignetur? Christum et fidem meam contestor, quia, illo adventante, domus cortinis perornarem, floribus rosarum et dulci fragrantia liliorum areæ substrata limina

66

Et

cumularem, parietes scuttis auro radiantibus perlustrarem. super hæc omnia lætus et alacer pincerna copiosis crateribus vino scintillantem contra suo sequaces insurgeret, cornibus medone crispantibus subserviret, ita ut ciphorum multitudo innumerosa omnino fuisset. Infra cameræ meæ et lectuli auleas culcitram præparatam ei substernerem, propriis manibus eum in grabato collocarem, pedes vero ejus in sinu mihi et gremio confoverem." Multa igitur et hujusmodi infinita contexuit, ita quod etiam audientibus tædium admirationis induxit. Senior, interim, his sermonum eloquiis eum aggreditur, et taliter exhortatus affatur. "Vide ut omnia, quæ dixisti, Beato Cuthberto sufficienter præpares, et verba operibus prosequendo conformes ; quia non longo tempore interveniente Beatum Cuthbertum habebis hospitem, sed pene nullius ei honoris exhibiturus eris humanitatem." Hæc itaque spiritu prophetico vir Dei prædixit. Ille vero indignatus cum sacramenti attestatione nunquam se a promissis defecturum asseruit. Accidit ergo quod non diutino tempore exacto tempestas sæva inquietudinis Ecclesiam Beati Cuthberti perurgendo invaderet,' eisque fugæ præsidium inire una cum Beati Cuthberti corpore eis importunitatis necessitas imperaret. Qui nil dilationis inserere permissi, mox fugam arripientes ineunt, et apud Insulam Lindisfarneam præsidia muniminis se inventuros consulendo disposuerunt. Ad illius ergo viri domum, de quo prædiximus, nuncios celeres direxerunt, et Beato Cuthberto domûs ipsius novissima pro hospicii tegmine postulârunt. Qui mox nullam domûs suæ vel domunculæ portiunculam ei vel suis largiri posse asseruit, eo quod priores hospites, quos jam præ ebrietate furentes accersierat, de domibus suis expellere non potuerint. Igitur aulam omnemque domunculam vel hospes furiosus impleverat vel spolia equestrium subjecta possederant. Illi vero, nocte jam imminente, præces supplices congeminabant ; et vix tandem horrei sui posteriores fines vacantes obtinere prævaluerant. Ubi, sicut poterant, cortinas et tabernacula interius extendentes erexerant; et, intermediante domum funiculo et protenso lineorum umbraculo, in interiori domate Beati Cuthberti corpus componendo locaverant. Ibique, in magnâ egestatis penuriâ pernoctantes, de Divitis illius affluentiæ copiis nichil penitus omnimodis precibus obtinere potuerant. Ipse vero cum suis insaciabili crapulâ distendebatur; et in spendore gemmarum pocula aurea mensis sparsim inserebantur. Ministri vero Beati Cuthberti hyemis algore nivium

1 In margine, manu eadem, Anno Incarnationis M.LX.VIO tempore Willielmi Regis primi.

2 In margine, m. e. Primo die in G [irwum], secundo in Betlig [tun], tercio in villa, in loco quæ Tughall dicitur.

« PredošláPokračovať »