Obrázky na stránke
PDF
ePub

geluque asperitate sub nocte illâ pene defecerant: quia nec algentes artus coram Divitis obtutibus in aulâ copiosis ignibus resultante conviva licuit reparando confovere. Inedia etiam victûs, potûsque angustia aurium tenuitas tinniebat, quia vix aquæ turbulentioris haustum optinere valebant. Mane igitur facto, quam citius inde progressi recesserant, et ad Insulam quantocius properando currere satagebant. Necdum dies media effluxerat et ecce, famâ cursore, rumoris nova progenies auribus eorum quædam incredibilia distillaverat, quod omnia prædicti Divitis, qui hospicium repromissum Sancto Cuthberto et illis denegaverat, igne devorante deperierant. Nam, illis de villâ non longè digressis, ignis Dei de cælo descendit, et tactas oves cum domibus et cæteris rebus omnibus famulos puerosque consumpsit. Beati siquidem Cuthberti ira descenderat, et ipsius indignatio in fallacis testimonii promissorem desæviendo cuncta vastabat. Et merito, qui micas, id est, exterioris affluentiæ minutas, de mensâ suæ vesanæ superfluitatis Beato Cuthberto denegaverat, panum copiam et innumeram divitiarum jactantiam amittebat. Nec tecti alicujus operimentum habere debuit, qui Beati Cuthberti corpus sub sui hospicii umbraculo recipere recusavit. Unde nec ubi capud reclinaret suum Dives invenit, nisi ubi Beatum Cuthbertum, licet invitus, repausare permisit. Miro enim modo et inaudito contigit, ut horreum prædictum ignis absumeret; sed quanti intervalli spacium præmissâ nocte in speciale Beati Cuthberti ministerium funiculo distinguente segregaverant vorax edacis flammæ incendium omnino non contingeret; nec alicujus exustionis læsionem inferre præsumeret. Ob insoliti igitur miraculi novitatem, funiculus, qui domum dirimendo seperaverat, interruptus penitus illæsusque per exustionem apparuit; et ita, sicut primo extensus fuit, perduraverat, certosque limites flammigeris æstibus præfigebat. Videres tegetem domûs quasi lineâ directâ secari, harundines fœnique stramenta velud gladii acie præcidente distingui; postes vero, quod mirabilius est, de medietate consumi. Quantum enim de postibus interius funis incluserat ignis omnino lædere non valebat. Quod vero exterius dimidiaverat totum incendium devorare non timebat. Hinc igitur illud miraculum de tribus Pueris occurrit; ubi, fornace sæviente, vestes vel capillorum superflua flamma lædere non præsumpsit. Unde conjicimus quanti meriti Beatus Cuthbertus fuerit, qui, etiam in rebus vilioribus, tanti miraculi prodigium exercere non destitit. Nec de ipsius magnitudinis possibilitate diffidere debemus, qui tam præclaræ virtutis insignia, etiam pro rebus minimis, ab ipso fieri videmus. Ipsius enim minora opera Illi, igitur,

multorum excedunt Sanctorum facta mirabiliora.

cum Beati Cuthberti corpore ad ripam fluminis jam pleni venientes, statim aquæ ab alterutro latere divisæ, sicci itineris viam per medium sui alveum aperuerunt, et Beati Cuthberti adventum cognoscentes, universum populum cum suis omnibus, iteratâ vice, post terga eorum recludentes liberè transire permiserunt; et sic in Insulam Lindisfarneam pervenerunt. Hyemis enim tempus simul cum noctis tenebris asperius inhorruerat, et iccirco Beatus Cuthbertus quam citius eis aditum aperire properabat. Hæc omnia, quæ descripsimus, sicut a venerabili patre nostro Ætheldredro Abbate Rievallensium audivimus, ita, ipsius testimonio, membranulis inseruimus. Istaque sibi testificari, ut asseruit, ab atavis suis progenitoribus præcepta sunt, quia hæc, ipsis videntibus, in veritate gesta

sunt.

CAP. XVII.-Quomodo Damon in specie nigri canis in quendam Walterum introivit; et aquâ Beati Cuthberti de eo protinus effugatus sit.

2

Filius lucis Beatus Cuthbertus opere comprobatur, cujus virtutis gloriâ tenebrarum caligo illuminatur. Filii lucis viri virtutis sunt: tenebrarum caligines malignorum spirituum molimina et illusiones existunt. Sed quantum dæmoniaca fantasmata contra Beati Cuthberti valeant miracula, subjecta declarant miraculorum exempla. Quod lucidius in manifesto detegitur si quod nostris temporibus gestum audivimus sermonis officio declaretur.* Tempore siquidem Gaufridi Dumelmensis Episcopi,' quidam, Walterus nomine, apud Kelflau, quæ in quarto a Dunelmo miliario abest, oriundus exstitit, qui ad domum Sacerdotis villulæ predictæ cum hospitibus potaturus accessit. Cum igitur noctis spacium effluxisset, contigit ut domum remeare disponeret ; sicque solus, dum per noctis caligines incessit, innumera canum caterva ei in obviam ruit. Qui latrando balatibus in ipsum hyando fremebant et latratibus horrisonis morsuum mendicamina sæpius incursando minitabant. Quandoque, vero, vestimentorum ejus laciniam invadendo corroserant, nonnunquam etiam ei in mediis insilire vultibus intemptabant. Erant quidem omnes, ut ei videbatur, canes nigerrimi, et nigri velleris hispidâ laceratione repleti. At ille quam citius hospicium proprium subiit, hostiumque domûs, manu ministrante, a tergo reclusit. Sed quia

1 Galfrid Rufus, Bishop of Durham from 1133 to 1140. 2 Hodie Kelloe.

plenius nôsse voluit quid cœtus ille canum esse potuerit, ad fenestram parietis comminus accessit, illamque concitus aperuit, eminusque prospiciens, diutius ibidem immorando decubuit. Subitoque, et improvidè, canis nigerrimus permaximæ magnitudinis pedibus anterioribus superius per parietem irrepsit; demumque, prædictæ fenestrella superiora comprehendens, in illius ore hominis insiliendo introivit. Ita tamen quod capud canis cum pedibus unguium suis inferioribus senserat inhærere; posteriora vero ipsius a tergo et clunibus cum caudâ et pedibus inferioribus sibi sensit in ipso gutturis alveo inhæsisse. Et merito turpitudinis auctor fœditatis latibula peciit, quia capud immundiciæ totius semper in cubiculo fœdioris spurcitiæ capitis sui acumina involvit. Et sicut mentis intuitum nunquam ad Dei gloriam considerandum erigit, ita semper in peccati stercore et latrinâ immundicia continuatâ sibi requie delitescit. Capud ergo ejus in posteriora hominis et loca sordis propria involvi debuit, eo quod nunquam nisi in stercore fœtoris et vomitu iniquitatum pedoris intentionis animum afficere quærit; nostræque affectionis animum semper in turpitudinis cupit inflectere commeatum, ut per pedoris nequitiam nos suæ fœditatis efficiat descipulam, et peccatorum foveæ ruinam. Tergum vero suum in gutture peccatoris omni annisu cupit inserere, ut ipsius nequitiæ fraudulentias ex operibus nequitia imitando prosequentem, in peccati desperatione, et in non confitendo reatum injusticia, in baratrum districtioris conscientiæ eum possit intrudendo deludere. Miser ergo ille, dæmone invadente possessus, statim a tergo retrorsum corruit, spumasque per ora furentis ejiciens, vocibus furibundis insiliendo perstrepuit, dentesque infremendo concutiens se ipsum, et quibus attrectando contingere potuit, morsibus dilaniare contendit. Familia interim expergefacta quam citius surrexit, eumque, vix vinculis irretientibus compeditum, in areâ stratum ad sedilia truncorum eum strictius colligavit. Timuerunt quidem, quod veri omnino erat consimile, quia si quo modo vincula posset effringendo dirumpere, omnes conaretur exterminii laqueo præcipitare. Quidam interdum eorum, quibus mens inerat sanioris concilii, quam citius ad domum Sacerdotis accurrendo, tanti infortunii accidisse eventus subitos ei denuntiant; et, eo comitante, domum in redeundo accelerant. Sacerdos lacrimis infusus altaque gemituum suspiria de imis pectoribus protrahens, usque ad energuminum progrediendo subiit ; et ab eo omnis casûs sui ordinem, et dæmonis invasionem, manifestius indagando exploravit. Cui, etiam, et confitendo cordis sui reatum aperuit, quantum tamen præ insaniæ furore prævaluit, et Dominici Corporis et Sanguinis spiritum suum communione munivit. Post perceptionem tamen, magis

C

magisque insanire institit, quia fortassis tanto hospite indignus exstitit. Quippe quicunque corpus Domini et sanguinem indignè percipit, reum se æterni judicii incendio addicit, et in corpore peccati non habitat qui nullius iniquitatis injusticia concordat et qui justorum cordium serena tranquillat. Quia itaque condignè se, tanto adveniente hospite, penitentiæ scopâ non expiaverat, rectè amplius infurendo desæviebat. Nec conventio Christi ac Belial in uno ulla esse poterit, qui lux tenebrarum ignorantiam sepeliendo consumit. Nullusque miretur quare Christi corpus et sanguis malignum spiritum de corpore sibi subjecto non expulerit, cum omnia quæ voluerit Christus sine dubio facere possit. Nempe Christus ex justicia moderamine cuncta debet agere, et nichil ex rapinæ inquietâ fatigatione peragere. Unde nec violenter jure debuit antiquo serpenti vas immunditiæ suæ et possessionis annosæ spolia, solis potentiæ viribus tollere, nisi primitus, in possesso a dæmone, alicujus devotionis primitias potuisset acceptando comperisse. Atrium ergo alienæ potestatis non exspoliando debebat invadere, nisi ex aliquâ bonitatis disciplinâ potuisset alicujus occasionis materiam ex pietatis operibus insignire. Vel certi Christus pii Confessoris sui Cuthberti potentiæ gloriam talis virtutis miraculo voluit certius declarare, cum ipsius imperio altiori dispensationis misterio obsessum a dæmone potuit liberare. Beatus quidem Cuthbertus, lucerna lucens et ardens coram Domino exstitit, qui viam Domino in peccatorum cordibus facinnoris exturbando tenebras præparavit. Unde cum de Christi potentiâ nullus ambigat, Christi gloriæ specialiter consonat ut talibus miraculorum insigniis Beati Cuthberti Confessoris sui potentiam clarius detegendo aperiat. In eo quidem Christi magnificentia gloriosius effunditur quo Beati Cuthberti gloria latius predicatur. Igitur, ob Beati Cuthberti meriti gloriam declarandam, peccatori intulit pene vindictam. Nec ei salutis remedium, suum corpus sacratissimum indignè præsumenti, conferre Christus voluit, sed ad Sancti Cuthberti honoris gloriam eum ipsius virtuti in infirmitate compeditum reservavit. Frater ergo ejus, qui ad Iarum' scolas in legendo tenuerat, his de fratre suo compertis, quam citius domi jam redierat, et ea plenius experiendo comprobans, quam maturius Dunelmum, ubi Beatus Cuthbertus requiescit corpore, properabat. Qui subito Aldredum sacristam in ecclesiâ reperit, eumque super fratris sui infirmitate, et diabolicæ fatigationis vexatione consuluit. Qui, simplicitatis spiritu, incerta medicamentorum commenta non ei prodesse plurimum posse asseruit, nec fallatia herbarum confectionis colliria, plurimæ artis

1 Hodie Yarm.

peritiâ adinventa, dæmonis expulsioni valere, veridico eloquii sermone comprobavit. Et re verâ herbarum frondes et folia radicum suci et colliria quandoque corporeos humores diminuendo alleviant, et salutis remedio existunt: dæmoniacæ vero invasionis impetus adnichilando non conterunt, nec effugii subsidio esse possunt. "Unde", inquid Sacrista, "nichil medicinæ ei salubrius esse poterit, quam vestræ sinceritas fidei Beati Cuthberti clementiam et auxilium imploraverit." Lacrimis vero per genas ubertim flentis sacrista decurrentibus, mirâ devotionis dulcedine, aquam in quâ ecclesiæ ipsius Sanctorum membra lota fuerant ei in ampullâ tradidit, et Beato Cuthberto eas commendans in ore insanientis infundere jussit. Mox ergo, ut domum subiturus intravit, magnis energuminus clamare vocibus coepit, "Nunquid medicus tu modo efficeris, qui ampullarum delator esse cognosceris? Eia! hæccine de Dunelmo aquas Cuthberti detulisti? sed tamen frustra penitus in his labores expendisti. Nunquam enim vel aquæ Cuthberti de ampullâ, vel tuæ artis medicamenta fauces mei gutturis penetrabunt, vel sub oris mei labiis pertransibunt." Et dentes simul concutiens labiaque comprimendo involvens, ore contuso infremuit et non nunquam eadem verba repetendo congeminavit. Hæc tamen verba diabolus voce furentis edidit, quia Beati Cuthberti præsentiæ virtutem timuit, quam adesse timendo præsensit. Nam dæmones ex subtilitate naturæ multa conjiciunt, quæ tamen cum dubitationis timore futura cognoscunt. Nemo tamen hominum interius consistentium ampullam viderat, quia clericus ipsam infra cappæ suæ latebras absonsam detinebat. Præscientiam igitur istam diabolus non ex propheticâ providentiâ habuit, sed ex subtilitate naturæ agilis, quâ hæc dubitando conjecit. Et fortassis jam alicujus occultæ virtutis Beati Cuthberti virium præsenserat, qui ei jam futuri exitûs pœnas inferendo minitabat. Consilio itaque quam citius cum amicis inito, lignum quoddam in sudis morem dolando præacuunt, et acumine restrictos dentes elicendo præelevante, in os furentis et repugnantis injiciunt. Qui, licet multum in reluctando reniti videretur, viribus tamen illatis, contingit ut os invitum restrictis genarum faucibus aperiretur. At illi mox cum clocleari in ora hyantis aquam Beati Cuthberti injiciunt, et, fortius eum retinendo, omnes jactandi corporis vires ei auferendo sustulerunt. Ille vero, quam citius aquam per interiora decurrentem senserat, statim genas inferiores, genas faucium demittendo in exspirantis morem, ore patenti aperuerat. Subitoque exiliens, et tenentes se fortius abjiciendo propellens, altis vocibus clamores extulit, et tali affamine cæteros allocutus intulit. "Ecce ille jam sævus devorator exiit! Hæccine de me ejectus jam prodivit ; et nunc niger ille canis, et villosus ma

« PredošláPokračovať »