Obrázky na stránke
PDF
ePub

liciarum setis, per domûs aream currendo jam limen domûs pedibus anterioribus corporis progrediendo subiit, et capud suum ad colli interiora intorquendo reflexit: nunc vero ore patulo hyanti rictus cachinnorum infringendo in me convertendo mediocriter minando nunc condolet.' Primo tamen sermone quo ægrotus aquâ infusâ indoluit primitus sanctam Mariam ingemiscendo protulit. "Nunc ergo quam citius aquam Beati Cuthberti super limen domûs aspergite, et diabolum de deintro projicientes expellite." At illi, nil dilati, aquam Beati Cuthberti super limina domûs aspergendo diffuderant, et per angulos laterum et tecta parietum omnia circumdando, et rorantibus aquis infundendo consperserant. Mox ille paulatim se erigendo sustulit, vultusque et ora, quibus hyaverat, in restringendo composuit. Semper tamen et adhuc etiam in viventi atque superstite oris latitudo diffusius protenditur quam in alio hominum videri consuetudinis habeatur. Nec mirandum, si dæmon, in egrediendo indignatus, os quo exire compellebatur latius suffocando aperuit, et exitûs foramina circumquærens et properanter exilire intendens, partem aliquam, quam ei licuit, in diripiendo affregit. Aliquotiens etenim, dum citius egredi ab aliquo festinatur, porta effringitur, dum immodestius aperienda contrectatur. Majoris tamen dedecoris dispendium ei egrediendo ingereret, si Beatus Cuthbertus ei majorem lædendi potentiam in illo permisisset. Ora ergo composuit, oculorum lumina exhylarando refovit, artus singulos moderato sinuamine in reflectendo sibique coaptando collegit. Reseditque Beati Cuthberti meritis sanus, alacer, et incolumis, qui paulo ante furibundus apparuit, vesanus, acer, et incurabilis: sanus, spiritu sobrietatis et corpore sospitatis; alacer, fidei integrâ devotione, et lætâ faciei serenitate; incolumis, receptis corporis viribus et pristinæ virtutis reparato decore. Vir etiam iste, anno ab incarnatione Domini M°.C.LXV., adhuc vitâ comite, usque ad tempora nostra perduraverat ; et omnibus comprovincialibus pro hujus vitute miraculi hactenus notior existiterat. Hoc virtutis insigne miraculum non a quovis incerto relatore didicimus, sed ab ipstus viri fratre, et ab ipsius villæ Sacerdote, et Thorolo nunc monacho Dunelmensis Ecclesiæ, honestæ vitæ et conversationis sacerdote, et a quampluribus cæteris qui intererant et hæc viderant et audierant, non semel iteratâ relatione comperimus. Terciâ autem nocte subsequenti, idem diabolus sub eâdem parietis fenestrâ astitit, et, cæteris in domo audientibus, talibus eum affatum alloquiis ait. "Mi Waltere! num me, tui hospicii amicum, de te aquis Cuthberti illius ejecisti, et, me refutando, illum tibi jam sodalem advocâsti? Certè satius tibi foret me amicum tibi retinuisse quam Cuthbertum, nostræ sortis inimicum, tibi in confœderationis consortium

conduxisse; nunquam enim boni operis Cuthbertus tuus exstitit exsecutor, sed semper hæreditatis et sortis nostræ adversarius constitit et inimicus. Nunc autem, non melius adhuc tibi est aliquidquam de hac stulticiâ tuâ resipiscere, et illum Dunelmensem, nostri juris persecutorem et æmulum, abjiciendo repellere ? Ita enim nobis poteris ex domesticâ familiaritate conjungi, et in pristini fœderis amicitiam reformari." Hæc ille audiens, statim respondendo subintulit, et cæteris audientibus ait; "hic, et imperpetuum tibi pompisque tuis renuntio, et Beatam Mariam, Sanctumque Cuthbertum mediatorem in me et te, mediatorem advocatumque, perpetuis temporibus interpono.' Hæc ille deforis audiens, stridulis vocibus infremendo dissuit, et barbarum nescio quid infrendens, nunquam ulterius ad eum accessit.

[ocr errors]

CAP. XVIII.—Quomodo Diabolus per os furiosi de dormiente juvene, quid sompniaverit, edixerit ; et qualiter inter eos confœderatio sit.

Furiosus tamen ille aliquid mirabile egerat, quod, memoriæ commendatum, aliis exemplum intelligentiæ et discretionis informat. Juvenis siquidem quidam jam sompni inediâ fatigatus in domo obdormierat, et quicquid in sompni visione effigiatum conspexerat furiosus coram omnibus palam exponebat. Illo namque dormiente, ipsum coram omnibus impetivit, et taliter exorditus subintulit. "Eia, tu, virilis sexûs cum sis, cur muliebris manûs contactu emolliente, de virili tuo instrumento semen effundi permittis?" Hæc enim sæpius ingeminabat; juvenisque evigilans, omnia, sicut dixerat, ita se habuisse dicebat. Unde colligendum quo diabolus diaboli molimina prodidit, et maliciosus maligni machimenta detexit. Talis enim inter eos societatis est confœderatio, ut mutuæ pravitatis sit inter eos ambitionis æmulatio.

CAP. XIX.-De quodam nobili viro sed leproso; quomodo votum Sancto Edmundo et Ætheldridæ fecerit ; sed divino nutu ad Beatum Cuthbertum venire monitus fuerit; et qualiter venerandus Confessor ei apparuerit, et caputium de capite et lepram simul de universo ipsius corpore abstraxerit.

Sanctificatio et rectitudinis æmulatio in Beato Cuthberto invenitur; unde et ipsius memoria in gloriâ et honore ab omnibus passim cum veneratione extollitur; sanctificatio, quia, suis obtinentibus meritis, immeritos ad gratiam sanctitatis provehit;

rectitudo, quia deviantes revocando corrigit; æmulatio, quia mirâ compassionis sollicitudine, die noctuque, super sibi devotos intendit. Quæ omnia cæteris Sanctorum excellentius Beatus Cuthbertus obtinere dinoscitur, quo ipsius dignationis beneficium cum devotione postulantibus promptius invenitur. Quod magis comprobare possumus ex virtutum miraculis quam expolitæ eloquentiæ ornamentis. Ergo aliquid, exempli gratiâ subjiciamus; ut de unius effectu miraculi cætera consimilia comprobemus. Vir quidam in longinquâ Australium Anglorum regione exstiterat, qui multæ nobilitatis gratiâ inter comprovintiales preditus erat. Hic tam corporis sani virtute gaudebat, quam omni prosperitatis affluentiâ; et divitiarum gloriâ cæteros excedebat. Nec aliquid ei in mundanâ gloriâ deerat quod animi appetitûs delectationis condimento renovare decebat. Divinæ igitur dispensationis moderamine accidit ut lepræ morbum passim eam enutriendo incurreret, ita ut, modico interposito tempore, tota vultûs illius superficies horribilis videntibus appareret. Suis etiam quandoque, sanie ulcerum defluente, factus est evitabilis ; et in consortii communione nonnullis effectus intolerabilis. Diutius ergo non sustinens, illis præcipuè Sanctorum votum instituit, quos excellentiores de regno Anglorum apud Deum fore in cælestibus credidit. Beato itaque Cuthberto, et sancto Regi Edmundo, et gloriosa Reginæ Ætheldrithæ, voti sui propositum deliberavit; tribusque candelis ejusdem mensuræ et longitudinis ad ipsorum honorem accensis, ita experiri voluit, de cujus sanctorum meritis sperare posset optatæ remedium salutis. Quibus enim, Dei gratia carnis incorruptionem indulserat, ipsorum meritis specialius carnis renovare pulcritudinem delegebat. Nempe ipsis hujus muneris donativum specialius convenit, quorum excellentia meritorum id apud Dei misericordiam peculiarius obtinere prævaluit. Carnis etenim sanando recreare putredinem decet solius incorrupti corporis sanctitatem. Nec potest congruè ab aliorum corporibus putredinis nævum abjiciendo propellere cujus propriæ carnis hospicium potest macula corruptionis diminuendo absumere. Voto itaque viri prædicti presagium esse debuit cujus sanctorum lucerna primitus, vorante flammâ, consumari potuerit. Cujus enim cereum prius incendium devorâsse contingeret, ad ipsius sepulcrum, pro suæ salutis remedio optinendo, sine omni dilationis hæsitatione incunctanter incederet. Ubi Sancti Dei, quanti meriti locum inter eos Beatus Cuthbertus haberet, ostendendo propalabant, dum secretioris misterii signaculo quantæ inter eos esset virtutis et potentiæ manifestis indiciis depromebant. Siquidum cereum, Beati Cuthberti nomini dicatum, prius ex integro flamma consumpserat quam in cæteris Sanctorum cereis partem aliquam diminuendo

dimidiarc vorax incendium prævalebat. Et fortasse Sancti Dei, licet Deo karissimi, facilius Beati Cuthberti meritum noverant ægroto conferre posse remedium quam suæ intercessionis poterat impetrando obtinere suffragium. Quippe Beatus Cuthbertus primitias beatitudinis felicitatisque sempiternæ stolas acceperat, et iccirco, forte apud Deum majoris gloriæ potentias in Domino optinebat. Et si ipsi incorruptionis coronam de Domino super hac mortalitatis putredine obtinere meruerant, flexuositatis tamen et artuum mobilitatis gratiam post funeris depositionem nequaquam habere valebant: sed mortis algore eorum membra licet incorrupta quâdam asperitatis duriciâ rigescunt, unde et membrorum sinuamina vel compagum plicamina nullomodo inflectunt. Sanctior igitur et potentior inter cæteros est qui apud Deum in virtutum gloriâ honorabilior est. Sanctus quidem Cuthbertus nexus membrorum solidâ compage et emollitâ inflectit; artus omnes, viventium more, mirâ sub levitate implicando innectit. Quod non esse probatur virtutis morte soporantium, sed magis vitæ virtute spiramen flatûs viventis adhuc possidentium: flexus quidem corporis, et facilis nervorum complicatio in sanguine est, et humor irrorantis sanguinis non nisi in carne adhuc spirantis hominis est. Ergo Beatus Cuthbertus vitæ spiraculum quodam modo inexplicabili possidere creditur, eo quod caro ejus flexibilis non nisi ex sanguinis infusione modo incredibili comperitur. Sedes quidem animæ in sanguinis mollicie est; sanguis vero nisi cum spiraculo vitæ infusus est. Mobilitas itaque membrorum, et flexuositas compagum et articulorum non nisi de sanguinis carnem irrigantis germine influit, nec rore sanguinis infunditur, quod spiraculo vivente vegetari non creditur. Nec et mortuum ergo Beatum Cuthbertum comprobare possumus, quia ex carnis mollicie et sanguinis infusione eum plicantem et flexibilem, et, nutanti facilitate, eum in omni regione sui corporis mobilem cermimus ; nec viventem eum profiteri præsumimus, eo quod, inter nos eum vitam ducere hominibus assuetam et spirabilem non videmus. Nec mirum igitur si inter Anglorum Sanctos ex sanctitate præcipuos præpotenti virtute præditus est, qui nec morte diriguit nec spiraculum exuit, nec vitæ lucernam exstincxit, nec flatum roris emisit; unde nec vivens mortuus est, nec mortuus jam in sæculo vitalis sive spirabilis non est. De nullo enimvero

Sanctorum talia dicere possumus, quia de nemine tantæ virtutis stipendia invenire valemus. Multis igitur incomparabilis est, qui solus cæteris virtutis privilegio singulari honorabilior est. Longius digressionem fecimus; nunc vero ad propositum redeamus. Intuens igitur vir ille quia Deus ad Beati Cuthberti limina eum pro suâ sospitate rogaturum, signo præmirabili

advocâsset, mox nobilibus juvenum ministrantium, amicorum et parentum, constipatus agminibus, Dunelmum convolando properavit; omnesque pariter ipsius consortii commilitones Beati Pontificis Cuthberti attentius efflagitabant clementiam, et pietatis suæ exorabant in leproso ostendi potentiam. Servi itaque preces effundebant pro domino, ministri pro patrono, heroes et milites mugientes lacrimando rigabant facies pro fideli socio et conservo. Beatus tamen Cuthbertus, nocte illâ, vota precantium distulit; quia ipsorum constantis fidei desideria ex dilatione comprobare delegit; et iccirco fortassis, quia opus majoris gloriæ exstitit, in facie multorum suæ virtutis declarare potentiam quam in paucorum noticiâ tantæ exercere dignationis efficatiam. Cum igitur missæ mysteria officio festiviori coram sacratissimo Beati Cuthberti corpore celebrari incœpissent, accidit ut vir ille et sui, attentius Domino supplicando, voti desideriis omnimodis postularent. Solempnis quidem festivitas tunc celebrior in depositione Sanctorum agebatur, et iccirco pavimentum ecclesiæ et crepidines singulæ copioso populorum agmine spargebantur. Cum itaque ad missæ canonem omnia Clerus persolvisset, vir ille, vigiliarum longitudine fatigatus, torpore irruente, sompno corripitur; et, ipso minimè advertente, jam ad pacis osculum misæ officium complebatur. Ibi fideles quique sacræ pacis se obligant sacramento, et dulci amoris osculo fidei se communiunt instrumento. Sompnus itaque illi corporalium lumen oculorum obducendo subtraxerat, sed modo ineffabili Beatus Cuthbertus illius intellectuales oculos aperiendo illuminabat : non enim ulterius solitæ sibi pietatis viscera poterat retinere, et ægroti miseriis non compaciendo subvenire. Unde, ut, viro ægrotanti videbatur, venerandus Heros, pontificalibus indumentis supra modum decenter redimitus, de altaris fastigio processit, et digrediendo paulisper ad eum itinerantis gressus inflexit. Vestimenta ejus omnia auro spendente radiabant: wltûs illius facies super jubar solis nitidius emicabant. Nec erat ut tantæ pulcritudinis formam ediceret, cum etiam omnem intelligentiæ modum prætereundo excederet. Ad ipsum ergo deveniens, et miti gressu vestigia componens, leni attactu dexteræ, caputium de capite dormientis excussit, et quasi acriori affamine blandè increpans ait. "Hæccine omnis populus sacræ pacis osculo participando communicat, et divinis mysteriorum sacramentis sese communicando vivificat; Beatus itaque Cuthbertus hoc idem te facere præcipit, quia sanitatis pacem tibi largiendo indulsit." At ille, ruboris vehementiâ stupefactus, impetu vehementiori in populos accurrendo irruit, et, certatim quosque deosculando, caputio postmodum capud obtexit, eo quod lepra se mundatum iri non credidit. Ministri igitur, qui ei

« PredošláPokračovať »