Obrázky na stránke
PDF
ePub

REGINALDI LIBELLUS, &c.

CAP. I.—Incipit Epistola Reginaldi Dunelmensis Monachi ad Dominum Ethelredum, Abbatem Ecclesiæ Rievallensis, directa.

PIISSIMO Domino et Patri, Ætheldredo, domûs Domini dis- \ pensatori regio, filius suus Reginaldus, id, majus omnium, quod est superessentialiter summum! Pietati tuæ, debemus reverentiæ famulatum; Domino, devotionis obsequium; Paternitati, dilectionis et obsecutionis frequentissimæ commeatum. Dilectio, etenim, et obsecutio, ex frequentationis studio sibi ita debent mutuo fœderari ut obsequens dilectio et diligens obsecutio possint ordinariè frequentari. Nam alterum fœnerare debet ex altero: ut ex mutuâ frequentatione confici possit quod non ex unius pendet potestatis arbitrio. Dilectionem ergo vobis debemus, quia, in omnibus vos nobis compati, consulere et subvenire, paternè, conspicimus: obsequium devotionis rependere debemus gratanter et honorificè, quia, singulis animæ nostræ negotiis, vos cognovimus providere, præesse et intendere. Compatimini siquidem nobis ex intimæ miserationis affluentiâ; consulitis ex maternâ discretionis providentiâ ; subvenitis ex interpolantis devotæ orationis instantiâ. Provida enimvero oratio compatiendo afflictis miseretur; misericordia compaciens oratione providâ desolatis medetur; oratione misericorditer compacienti tribulatis animo providetur et subvenitur. Providentia vestra habet obsequium ex discretione; prælatio vestra tenet imperium absque omni furoris elatione; intentio vestra regit potestatis arbitrium sub compatienti examinatione. Pia nimirum est dominatio vestræ paternitatis; paternæ piissima vestræ benignitas dominationis Unde majora vobis debemus quam eniti possimus ; pluraque debita debemus mancipia quam possimus explicare servitutis impendia. Nam vota vestræ dulcedinis jura superexcedunt nostræ possibilitatis. Dulcedinis equidem vestræ affluentia nostri est confugii disciplina. Siquidem de favo vestræ compositæ eloquentiæ quam frequenter mel degustavimus supernæ et incomprehensibilis sapientiæ. De uberibus maternæ compassionis lac multociens sugsimus refrigerii et consolationis. Nempe

[ocr errors]

A

[ocr errors]
[ocr errors]

In

[ocr errors]

de tribus digitis vestræ piè dominantis paternitatis moderatrix pendet situla discretionis; in sensibus discreti examinis trutina omnium cordium inspectoriæ estimationis; in affectibus liquidissimæ contemplationis libra manet singulorum meritorum exercitatissimæ inspectionis Situla igitur discretionis novit fluida cordium elementa in unum colligendo metiri; trutina estimationis moles cogitationum et scintillantia effectuum desideria arte exsculptoriâ contueri; libra contemplativæ inspectionis singulorum motuum vel meritorum præmia vel discrimina provido regimine experiri. Tantæ tamen virtutis noticiâ examinari non refugimus; quia potius auri fornace emundantem eligimus quam plumbi laminarum voraces sabulorum cineres approbamus fornace etenim flammivomâ aurum liquidissimè examinatur et rutilat: in sabulorum vero minutissimis angulis plumbi minuta quam frequenter copia celatur, et non apparet. Ĉum, igitur, his omnibus vos novimus insigniri, magis diligimus vestrâ examinatione erudiri, quam fraudulentis decipientium favoribus adulantium emolliri. Nam siquid fuerit quod modum competentis excedat ordinis, id vestra temperabit providentia dispensationis Si quid superfluum, quod vestræ diligentiæ inquietet arbitrium, id omne vestræ notitiam teneamus Devotio, igitur, sola pio desiderio nostrum fecit vigere propositum ; et id audere, ardentis studii desidio, quod explicari non potuit artificioso disciplinæ eruditionis eloquio. Nam ardoris multitudo indixit sui propositi votum fore facillimum, cum propriæ inscientiæ cognitio hoc ex impossibilitatis arbitrio nosset fuisse difficillimum. Opusque istud, talis propositi desiderio inchoavimus, cum nullius eloquentiæ artificiosam discipline notitiam teneamus. Siquidem ob Beati Cuthberti reverentiam ardor pii exercuit desiderii; elegitque animus potius illi servitutis debitæ impendere vile ministerium, quam ipsius gloriæ notissimæ reticere sacramentum . Materia itaque copiosa erudiendo comfortat animum; sed lingua indocta commune omnium declinando pudibundus erubescit anditum . In Beato tamen Cuthberto fidei nostræ anchoram jecimus, et de ipsius glorificâ virtute spei vacillantis fiduciam roboramus. Jamque ad pelagus pii Confessoris mirabilium, studii indocti scapham immisimus; sed ipso ducente, ad portum optati desiderii pertingemus Meliusque est ut lingua indocta beati Cuthberti gloriam enarret, quâcunque difficultatis inopiâ poterit, quam docta facundia, præstolando, omnino reticescat; cum virtus impotentiæ, ipso juvante, quandoque erudita subsistat. Petimus tamen, ut, si in alicujus doctissimi manus hoc opus inciderit, non statim corrodendo præjudicet, sed, pro Beati Cuthberti reverentiâ, emendando renovare suo modo aliasque meminerit; non tamen nostra subvertendo confundat. Nos quidem beati

[ocr errors]

Cuthberti magnalia potius elegimus balbutienti linguâ efferre, quam, torpenti cordis inertiâ, quæ vera novimus reticente labello supprimere. Volumusque potius illi vili mancipio deservire, quam cultioris sub tegminis umbraculâ bona omnia præterire . Ñam, et rudibus et rusticanis, hæc indocta eloquia poterunt conferre subsidia, et utilitatis alicujus parturire remedia. Docti vero de fonte perfectioris sapientiæ animum imbuant; et nostræ paupertatis commenta sub pedibus elationis non conculcent; noveritque, quicunque hæc legerit, nec ei complacuerint ipsi ea scripta non fuisse, sed ei potius qui alicujus emolumenti fructum in his sibi potuerit invenisse. Erudire etenim doctos non præsumimus; sed pauperes instruere, et imbecilles ad bonum profectûs informare delegimus. Et præmium nobis de beati Cuthberti virtute adquirere, qui libenter ipsius potentiæ gloriam cupimus prosequendo describere.

CAP. II.—Incipit Prohemium in subsequentem Libellum De Virtutibus et Miraculis gloriosi Cuthberti Pontificis, quæ, nostris temporibus, gesta vidimus, et facta fuisse cognovimus.

[ocr errors]

Sæpius multo, Sanctorum miracula Patrum audivimus, opera virtutum magnificavimus, et gloriam laudis in eorum honore Domino decantavimus. Omnia quidam ipsorum opera digna præconio sunt, quia singula ipsorum in Dei potentiâ et ipsius nominis gloriâ facta sunt. In nullis, tamen, quæ de aliis legimus aliquid operis miraculum beati Cuthberti virtutum excedere magnalia invenimus. Ipse, nimirum, omnibus compar in gloriâ beatitudinis est, qui ipsorum omnium mirandis virtutibus in nullo dissimilis potentiæ est. Et, ipsi soli gratiâ peculiari datum cernimus, quod nemini quondam Sanctorum concessum fuisse comperimus Tinea, nimirum, putredinis ipsius carnem sanctitatis lædere hactenus non presumpsit; nec ærugo pruriginis domicilium sacri hospitis inficit; nec locusta cineris ipsius sepulcri depositum attigit; nec brucus morcinii sacrorum artuum illius flexuosa diriguit. Nempe in omni compagine corporis nexus solidissimus illi flexibilis est: quod non morte depereuntis indicium sed vitæ spiraculum trahentis experimentum mortalibus est. Alii Sanctorum, in carne durantes, frigescente corpore et palloris sanie dominante, menbris omnibus induratis obrigescunt; venæ et nervi pallendo marcescunt Nec levius est ipsorum corpora, licet incorrupta, inflectere, quam asseris senescentis asperiem velle movendo intorquere. Mortis etenim debitum sentiunt; et ideo, exasperante mortis ingluvie, ipsorum artus corporis fatiscentes obrigescunt. Nec compaginem ullam

[ocr errors]
[ocr errors]

inflectunt, quia rigoris asperie indurescunt. Solus vero Beatus Cuthbertus hujus doni privilegio cælesti munere ditatur, et arra æternæ remunerationis, talis gloriæ donativo dotatur. Nempe hominis viventis, quodam modo, effigiem representat, dum, instar mobilitatis refluæ, omnia membrorum sinuamina, quodam supercælesti et archani miraculi genere, inflectendo plicat, et replicando consolidat. Hæc specialis beati Cuthberti gloria est, quæ multis Sanctorum virtutibus incomparabilis est. Quantæ igitur sanctitatis dat omnibus experimentum, qui tantæ præ multis prærogativæ honestatis obtinet privilegium ! Multis igitur superexcellit Sanctorum meritis, qui tam singulari pollet gloriâ sanctitatis. Miracula itaque, multa et insolita efficere ipsius solius potentiæ est, cujus peculiaris gloriæ specialis excellentiæ honestas et dignitas atque facultas est; honestas, carnis palpabilis et imputribilis; dignitas, omnium membrorum flexuosa mobilitas et insolubilis; facultas, virtutis; in his omnibus immutabilis perseverans constantia perpetuo in gloriâ æternæ felicitatis. Sed quia multa et inexplicabilia virtutum prodigia per ipsum fieri vidimus et didicimus, ea scripto memoriæ posteris commendare pro debito ipsius honore commodum duximus In hujus, tamen, studii operam Dominus Æthelredus, Abbas Rievallensis, nostri timoris roboravit audaciam : qui sæpius non nulla miracula nobis, beatum Cuthbertum magnificando, retulit; quorum crebræ meditationis memoria nostri torporis ignaviam in opus subsequens aggrediendum animando concitavit. Miracula igitur quæ de ipsius ore didicimus ipsius autenticâ sanctitate esse veridica non diffidimus Veriloquus quidem esse non potuit cujus perfecti operis exemplar et formam pietatis et gloriam sanctitatis religiosæque conversationis clementia pandit. Quæ primum miracula in suo seriatim ordine præposuimus; aliqua tamen ipsorum seorsum in locis ordinariè competentibus collocavimus Sed quoniam, præter hæc, multa alia in veritate ab eo gesta didicimus, hæc eadem illis annectere vel subjungere ratum fuisse putavimus Singula tamen ita locis congruentibus inseruimus, sicut annua momentorum tempora defluxisse perpendimus. Non nulla etiam necessitatis instantia ita jubebat inserere, sicut ea potuimus ab aliis discendo elicere. Testem tamen in omnibus his, Beatum Cuthbertum nobis advocamus, quod nihil penitus hic describere presumpsimus, nisi quæ in veritate ab eo gesta, sub differenti tamen tempore, comprobavimus. Non enim eget Beatus Cuthbertus falsitatis compositæ testimonio, qui omnibus elucet summæ veritatis exemplo. Unde, nihil scripto commendare voluimus nisi quod in veritate ab eo operatum fuisse cognovimus; nec nos falsitatis condempnare testimonio, ne perisse proinde nos contin

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

geret, presidente veritatis vindice in judicio. Quædam, igitur, et nos vidimus oculisque nostris ipsi perspeximus; alia vero ab aliis didicimus, in quibus hæc facta fuisse cognovimus : nonnulla autem a veridicis viris et probata atque ab eis visa collegimus: pauca tamen, quæ ab aliquo de quo veritatis perfectæ testimonium non habuerimus, refutanda judicavimus. Multa tamen erant quæ describi cuncta non poterant, quia ex sui prolixitate generare possent legendi fastidium, et parvæ utilitatis sive nullius parturire profectum. Quorum multa omisimus; et, quæ magis grata et rata fuerant, in unum colligendo perstrinximus. In calce etiam cujusque miraculi et a quo illud didicimus annectendo descripsimus, quibusve in locis hæc acta fuerunt, vel in medio miraculi sive in fine ipsius annectere procuravimus. Voluimus, etenim per singula, aliorum testimonio roborante fulciri, ne forte sub livido reprehensoris tumore possemus justè in aliquo, pro nostræ incuria merito, criminando culpari . Quisquis igitur ista suâ reprehensione commaculare præsumpserit, vel, diffidentiæ incredulitatem de aliquibus horum conceperit, hic, de Beati Cuthberti virtutis efficatia veritatem profiteri fastidiendo refugiens, temeritatis presumptione notabitur, et, de Jhesu Christi Domini permissione, hæsitationis diffidentiam induxisse comprobabitur. Nos, vero, hæc omnia ad ipsius honoris reverentiam propalare cæteris omnibus commodum duximus; scientes, pro certo, quod a pii desiderii remuneratione ab ipso destitui non poterimus. Infelix etiam judicabitur, a quocunque Beati Cuthberti opus virtutis pro nostrâ humilitate sive nostri livore pessundando conculcabitur. Nam ore veritatis Beati Cuthberti gloriam prædicamus, et non nostræ laudis vel honoris de his gloriam quantulamcunque captamus: præcidet cauterii purgamentum. Quicquid minus sufficiente inscientia immaturum omiserit id totum vestræ pietatis dignatio perficiendo supplebit. De Beato, nimirum, Cuthberto opus quoddam novitium, nec tamen raræ novitatis indicium, ipso auxiliante jam peregimus ; cujus primitivæ examinationis primitias vobis sicut Patri piissimo consecravimus. Dignum quidem duximus, vobis primæ visionis ipsius primordia destinare, cujus doctrinæ ministerio illius primævi exordii et prohemii præloquimina potuimus exhaurire. Nam, cum frequenter de Beati Cuthberti admirandâ sanctitate vos intexisse sermones audivimus, non nulla sapida oris vestri eloquentiâ et auctoritate veridica, sub testimonio veritatis roborata, audivimus; de quibus fidam certitudinem et firmissimam constantiæ fortitudinem enutrivimus. Mirabilium etenim patrator magnificus operum, Venerandus Pontifex Cuthbertus, multimodis operum mirandorum privilegiis suæ potentiæ virtutem exerit, et sanctitatis suæ gloriam, multis miraculorum indiciis, prodit.

« PredošláPokračovať »