Obrázky na stránke
PDF
ePub

osculo communicaverant, quid actum esset, ei plenius edicebant, et Beato Cuthberto laudes et grates innumeras persolvebant. Sanctus siquidem Cuthbertus velamine caputii quod detraxerat lepræ scabiem, quae eum volvendo contexerat, se abstraxisse significabat. Decebat nimirum Beatum Cuthbertum aliquid spiritualiter agere, cujus spiritum cum Deo in cœlestibus hereditariè pacis eternæ gloriam novimus possidere. Leprosus ille, sed, jam sanus, omnia eis quæ diximus retulit, et qualiter Beatus Cuthbertus lepram simul cum caputio sibi detraxerit declaravit. Hic venerandus Confessor Domini Jesu miraculo allusit, ubi Dominus Jesus leproso manum imponendami ntendit, sed non lepram sed carnem sanam se contigisse ostendit. Sanus ergo

domum rediit qui ad Beati Cuthberti sepulcrum leprosus advenit ; nec unquam postea exinde alicujus maculæ scintillam sensit. Hoc miraculum a Fratre nostro Thuroldo non semel audivimus, qui se hæc audisse a veteranis Canonicis' asseruit, in quorum presentiâ et aspectu hoc gestum fuit.

CAP. XX.-De quodam a Rege Malcolmo miserabiliter incarcerato et omnibus membris vinculis ferreis compedito ; quomodo Sanctus Cuthbertus eum, clausis januis, cum omnibus compeditum vinculis, eduxerit, et ad Ecclesiam suam citra flumen Thueodam perduxerit.

Apes argumentosa fidelis est anima quæ Deo fideliter servit in amore justiciæ, quo perpetuæ consequatur bravium quietis et gratiæ. Apes, quæ favi componit dulcedinem, Beati Cuthberti est anima, quæ vitæ cælestis nobis reserat claritatem. Super mel et favum ejus debet nobis documentum patrocinii sapere, cum omnimodæ miseriæ et calamitatis in illo inveniamus subsidia consolationis. Nam non tantum esse dinoscitur medicus animarum, quin immo omnium remedium et levamen languoris desperationum. Spes enim est miserorum; vita morientium; consolatio tribulationum; salus desperationis; auxilium profligatis. Nec terrenæ potestatis tirannica crudelitas opprimit quos ipsius fidei munificentia protegit. Quod ex subditi opere miraculi declarabitur si ipsius virtutis efficatia perlucidè indagetur. Scottorum Rex Malcolmus quendam in Castello Berewic tenebris carceralibus mancipaverat, cui sollicitioris curæ studium non mediocriter adhiberi præceperat. Quem custodia mancipiorum omni vigilantiâ circumsepsit, et nichil ei boni irrepere aliquo

1 The Canons Regular, here spoken of, were ejected from Durham Cathedral in 1083. Thurold, or as he is called above, Turold, occurs in the list of the Monks of Durham enumerated by Symeon.

tenore permisit. Regii siquidem edicti mandatum pertimuerant et iccirco illius offensam incurrere præcavebant. Rex etiam multæ indignationis furore in eum desævierat, unde et diversis ferri ligaminibus constringi eum effecerat. Nam in carcerem, præ carceribus obscuriorem, eum detruserat, et copiosis ferri ponderibus eum concatenatum devincierat. Carcer enim ab obscuritate tenebrosâ et palpabili Cole dicebatur, quia nichil inibi nisi turpitudinis et nigerrimi horroris relinquebatur. Brachia ei in manicis ferreis astrinxerat, pedes stipitibus constrictos inseruerat, tibias firiis obseraverat. Collum vero ejus carcannus ferreus immensi ponderis et miræ magnitudinis circumduxerat, mediumque corporis idem colligando circumquâque concinxerat, et ita per umbilicum ventris, intestina constringens, per femorum media pertransibat, et sic parietem perforando, egrediens deforis clavo permaximo et ferreo præacuto in trabibus exterioribus carceris infigitur, et ita violenter inducitur quod nullo molimine extrahi possibile videretur. Pars quæ superius collo insederat, transvecta per parietis medium, humeros et terga strictius parieti cohærere compulerat ; inferior vero, quæ similiter parietem dimetierat, reliquas partes corporis constringendo firmius lapidibus subsidere faciebat. Ita enim omnem movendi facilitatem ademerant, quod omnem immutandi loci facultatem omnino denegabant. Latitudo ejus ab humerorum prohemio pene in occipitis se fines dilatando extenderat, et ita undique colli superiora et inferiora dimeciendo atque percurrendo circumvolvens, omnem effugii possibilitatem abducendo captivaverat. Arteriarum etiam motus et vocum spiracula pene obstruxerat ; quia ferrei compedis rigor omnem teneræ pelliculæ superficiem exedendo minoraverat. Sedis illius miseria ei erat tam ad mensæ convivium quam ad latrinæ purgamentum, quia in proprii stercoris pruinâ et urinæ propriæ putentiori limaturâ sedilis ejus solebant fuisse commercia. Fotor tamen loci augmentum dedecori præstabat; et pro incremento horroris, propriæ carnis putredo exstiterat. Quod de carcanni porcione ejus corpus circumcinxerat, ventris adipe strictius insidebat, quod femora separando divaricaverat, nates et anum detorquendo corrodebat. Quod vero pedes induxerat, gressuum vestigia in tortitudinem commutaverat. Et his omnibus malis fames domestica et sitis inedia incrementum doloris adjecerat, quia nichil est miseriarum quod tantum desolationis et languoris efficiat. Aculeos etiam præacutissimos ferri cuspide exacuerat, et eos circumquâque, tam in postibus quam in parietibus circumquâque induxerat, ut quocunque se innitendo devolveret, semper aculeus in corpore mobili insideret, et vulnus doloris perforando infligeret. Nichil igitur remedii vel consilii superesset nisi Deus solus ei ali

quid consolationis remedium contulisset. Sed quia neminem Sanctorum promptiorem ad subveniendum miseris quam Beatum Cuthbertum noverat, ejus opem clementiæ die noctuque attentius implorabat. Quod vocum clamoribus exprimere non poterat gemituum suspiriis et ejulationum lamentis in cordis sui tabernaculo coram Beato Cuthberto depromebat. Siquidem custodes carceris, qui semper pervigiles circumstabant, pertimuerat, unde metu compellente, voces altiores emittere quandoque et intermissê dubitando trepidabat. Et tamen fores omnes carceris repagulis ferreis obduxerant, et seris fortioribus strictius obfirmaverant. Nec diutius orationis moram protrahendo dilataverat, et ecce Beatus Cuthbertus in medio carceris astitit, et lumen in habitaculo ipsius effullsit. Qui talibus verborum alloquiis sermonum consolamina edidit, et dulci consolationis modulamine dixit. "Quid me totiens importunis verborum clamoribus impetis, et totiens me fatigando requiris? Ecce Cuthbertus, quem invocâsti, tibi præsentiam suam exhibet, et aures suas tuis vocibus et tuæ fidei postulationibus adhibet." Tunc multâ precum instantiâ et dulci contemplationis admiratione præfulgidâ, postulationum supplicationes multâ cum devotione effudit; et, ut se a talibus miseriarum implicamentis evolutum exsolveret, postulavit. Cum Beatus Cuthbertus: "Surge quam citius et me sequere, et vestigiis meis inhærendo noli quempiam dubitando pertimescere." At ille annitendo surgere voluit, sed catenarum multitudo eum retinendo repulsit. Beatus Cuthbertus, iteratâ voce admonuit, et ipse secundo impetum faciens, respirare non valuit. Sanctus Cuthbertus denique, dulci modulamine iterato eum impetiit, et quare eum non subsequeretur, quasi acrius arguendo, increpavit. Mox igitur, Beatum Cuthbertum subsecutus, quo progrederetur advertere non potuit ; et quam viam procederet omnino nescivit. Ad ecclesiam ergo quandam devenientes, in limine ecclesiæ venerandus Pontifex Cuthbertus substitit; et ille post ipsius vestigia subsequens, illo perveniendo decubuit. Beatus itaque Cuthbertus ibi sua eum vincula præcepit exsolvere, et ad Dei gloriam in suâ ecclesiâ illa reponere. Denique ab oculis admirantis evanuit; et ille gratulabundis vocibus Beati Cuthberti clementiam mirâ cum exultatione collaudando glorificavit. Diluculo ergo emergente, clericis et omni populo stupentibus præ admiratione, et gaudentibus præ insolitâ miraculi et inauditâ novitate, tandem se ad ecclesiam Sancti Cuthberti in Northam advenisse advertit, et omnibus Beati Cuthberti magnalia et pietatis solatia replicando detexit. Nec in toto illo itinere aliquod pondus se sensisse fatebatur, quia, quo ordine clausas carceris januas pertransierit, fossas vel ambitus murorum sine vestigii gradu perambulaverit, Thueodam flumen

qualiter sine navis solamine evaserit, quâ semitâ viarum ad Northam pervenerit, penitus ab eo ignorabatur. Igitur frabrilibus instrumentis tot vinculorum ligamina exsolverunt, et ad Beati Cuthberti honorem et gloriam carcannum cum cæteris omnibus in ecclesiæ trabibus suspenderunt. Carcannus ille solus pene unius hominis pondus excedit, quia vires sullevantium exsuperando consumit. Custodes carceris januas obseratas aperientes, et neminem invenientes, neque carcannum uspiam reperientes, supra modum obstupuerunt et ubique quærentes, omnia Castelli monimenta claustra et obserata invenerunt. Hic Beatus Cuthbertus illud in Beato Petro apostolo miraculum ab Angelo factum opere et virtute est imitatus, ubi Beatum Petrum in carcere ligatum clausis januis carceris eripuit, et solutum ecclesiæ sanctæ consolationi restituit.

CAP. XXI.-Quomodo deferentibus ad Ecclesiam Beati Cuthberti lapidum auxiliaria impendia una Emina cervisæ totâ die suffecerit, et semper et continuè potantibus et haurientibus, defectum paíi non potuerit.

Nauclerus qui in navis prorâ præsidet, et nutu regiminis sui omnia promovet, Beatus Cuthbertus est; qui in cælestibus regnando triumphat, sed tamen omnia ecclesiæ suæ ministeria secreto moderamine dispensando præordinat. Nam ipsius nutu regiminis omnia disponuntur officia potestatis. Nec aliquis in ecclesiâ suâ tronum tyrannidis optinet quod Beatus Cuthbertus secretioris judicii mysterio ex patientiæ mirâ longanimitate non sustinet. Nec aliquis unquam, eo disponente, potentiæ reseramina in ecclesiâ suâ possedit, qui illius moderamine, pro fidei suæ meritis sortem æternæ beatitudinis non adquisierit. Et semper miraculorum solet conferre subsidia, ubi fidei devotorum merita vel necessitatis subditorum desolamina vel honoris sui jura debita hoc exquirere moris habuerint. Quippe pro simplicioribus sæpius ad sui honorem miracula edidit; de quorum multitudine hoc quod subjiciemus præclaræ virtutis indicium exstitit. In Insulâ Lindisfarnensi quidam Officialis Frater, Ædwardus nomine, ex præcepto Prælatorum Dunelmensis Ecclesiæ fuerat, qui gratiâ religionis, exsecutione sui ordinis, et strenuâ urbanitate conversationis omnium gratiam obtinuerat; eo quod supra modum in omnibus se prudenter agebat. Hinc benivolentiæ omnium gratiâ ita accreverat quod omnibus tam venerandus quam gratus exstiterat. Nempe monachis erat consocius ex honestatis gratiâ et sensibili morum disciplinâ; militibus conformatus ex copiosâ dulcedinis eloquentiâ et largiori donationum

munificentiâ; clericis compos, in omni temperatæ doctrinæ sufficientiâ et facetæ continentiæ suavitate et moderantiâ; rusticis conformis in omni longanimitatis sustinentiâ et humilitatis sive paupertatis sive abjectionis compassione et misericordiâ. Ita enim temperanter se in omnibus agebat quod illud, quod de Beato Paulo legitur, quodammodo illi ex meriti sui gratiâ conformaretur: " omnibus omnia factus sum, eo quod omnium moribus et necessitatibus consimilis in compassionum miserationibus inventus sum." Hic etiam circa Beati Cuthberti honorem inexplicabilis studii devotionem præ omnibus habuit; quia in omnibus, et terrarum prædia et ecclesiæ ipsius ædificia ampliando dilatare sategit. Unde et novam Ecclesiam in Beati Cuthberti honorem infra prædictam Insulam a fundamentis erexit,' quam de lapidibus tabulatis, miro dispositionis ordine, de industria suæ laboribus et de fidelis populi largicionibus venusto artificum opere consummavit. Sed quia in præscriptâ Insulâ minus lapidum poterat inveniri sufficientia, de vicinis villulis plaustra, et boum juga cum carris adquiserat, et tantis longioris intersticii dispendiis, et diversi laboris impendiis, lapidum multitudinem devehendo aggregaverat. Convicanei etiam, pro devotione Cuthberti, quandoque ei virium suarum assueverant accommodare suffragia, et, constipatis in unum cœtibus, nunnunquam per æquoreas harenas soliti et optati oneris deferre commercia. Lapides siquidem qui in Insulâ sunt, ad fumi odorem spumantis æquoris cinerescunt, et diminutè se in similitudinem calculorum harenantium dissolvunt. Unde ad tanti operis negotia non suffecerant, sed tamen ad interioris materiæ diminutiora fragmenta aliquod adjumentum impendere prævalebant. Quâdam igitur die, venerandus vir ille deintro Beati Cuthberti ecclesiæ limina processerat, et ad circumpositas harenas aspiciens, quasi infinitas populorum catervas admirando conspiciebat. Advertit etiam quia plaustrorum et carrorum ad Beati Cuthberti honorem deferentium multitudines essent, et tanta laborum desolamina pro ipsus amore bajulassent. Mox

I The foundations of the second Church of Lindisfarne, or Holy Island, now in ruins, were laid in 1093 or 1094, to which period this Miracle refers-v. NORTH

DURHAM.

2 The whole of this statement is confirmed by the existing remains of the Priory Church of Holy Island, here spoken of, but time has proved Edward wrong in depreciating the stone of the Island for the reason assigned. The red sandstone brought from Cheswick and Scremerston, on the opposite coast,-of which the Church and its offices have been chiefly built, is mouldering away. Upon the whin-stone of the Island, used occasionally as above-described, weather and time have made no impression. The truth is, the one was less managable

than the other.

« PredošláPokračovať »